IN SYMBOLUM APOSTOLORUM

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 2

Et in iesum christum, filium eius unicum, dominum nostrum.

Non solum est necesse christianis unum deum credere, et hunc esse creatorem caeli et terrae et omnium; sed etiam necesse est ut credant quod deus est pater, et quod christus sit verus filius dei.

Hoc autem, sicut dicit beatus Petrus in canonica sua II, cap. I, non est fabulosum, sed certum et probatum per verbum dei in monte: unde dicit ibidem, XVI, 18: non enim doctas fabulas secuti, notam facimus vobis domini nostri iesu christi virtutem et praesentiam; sed speculatores facti illius magnitudinis.

Accipiens enim a deo patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui: ipsum audite. Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.

Ipse etiam christus iesus in pluribus locis vocat deum patrem suum, et se dicit filium dei: et apostoli et sancti patres posuerunt inter articulos fidei quod christus est filius dei, dicentes: et in iesum christum filium eius, scilicet dei. Supple, credo.

Sed aliqui haeretici fuerunt qui hoc perverse crediderunt.

Photinus enim dicit, quod christus non est aliter filius dei quam boni viri, qui bene vivendo merentur dici filii dei per adoptionem, faciendo dei voluntatem; et ita christus qui bene vixit et fecit dei voluntatem, meruit dici filius dei: et voluit quod christus non fuerit ante beatam virginem, sed tunc incepit quando ex ea conceptus est.

Et sic in duobus erravit. Primo in hoc quod non dixit eum verum filium dei secundum naturam; secundo quod dixit, eum secundum totum suum esse ex tempore incepisse; cum fides nostra teneat quod filius sit dei per naturam, et quod ab aeterno sit: et de his habemus expressas auctoritates contra eum in sacra Scriptura.

Nam contra primum dicitur, quod sit non filius solum, sed etiam unigenitus. Ioan.

I, 18: unigenitus qui est in sinu patris, ipse enarravit. Contra secundum, ioan.

VIII, 58: antequam Abraham fieret, ego sum. Constat autem quod Abraham ante beatam virginem fuit: et ideo sancti patres addiderunt in alio symbolo contra primum, filium dei unigenitum; contra secundum, et ex patre natum ante omnia saecula.

Sabellius vero licet diceret quod christus fuit ante beatam virginem, dixit tamen quod non est alia persona patris, alia filii, sed ipse pater est incarnatus; et ideo eadem est persona patris et filii. Sed hoc est erroneum, quia aufert trinitatem personarum: et contra hoc est auctoritas Ioan. VIII, 16: solus non sum; sed ego, et qui misit me, pater. Constat autem nullum a se mitti. Sic ergo mentitur Sabellius: et ideo in symbolo patrum additur: deum de deo, lumen de lumine; idest, deum filium de deo patre, et filium qui est lumen, de lumine patre esse, credere debemus.

Arius autem licet diceret quod christus fuerit ante beatam virginem, et quod alia fuerit persona patris, alia filii, tamen tria attribuit christo. Primum est quod filius dei fuit creatura; secundum est quod non ab aeterno, sed ex tempore factus sit a deo nobilissima creaturarum; tertium est quod non fuerit unius naturae deus filius cum deo patre, et sic quod non fuerit verus deus.

Sed hoc similiter est erroneum, et contra auctoritates sacrae Scripturae. Dicitur enim Ioan. X, 30: ego et pater unum sumus, scilicet in natura; et ideo sicut pater fuit semper, ita et filius; et sicut pater est verus deus, ita et filius. Ubi ergo dicitur ab Ario, christum fuisse creaturam, e contra dicitur in symbolo a patribus, deum verum de deo vero; ubi autem dicitur eum non fuisse ab aeterno, sed ex tempore, e contra in symbolo dicitur, genitum, non factum; contra illud vero quod dicitur eum non esse eiusdem substantiae cum patre, additur in symbolo, consubstantialem patri.

Patet ergo quod credere debemus, quod christus unigenitus dei est, et vere filius dei, et quod semper fuerit cum patre, et quod alia est persona filii, alia patris, et quod unius est naturae cum patre. Sed hoc credimus hic per fidem, cognoscemus autem in vita aeterna per perfectam visionem. Et ideo ad consolationem nostram dicemus aliquid de his.

Sciendum est igitur, quod diversa diversum modum generationis habent.

Generatio autem dei alia est quam generatio aliarum rerum: unde non possumus attingere ad generationem dei, nisi per generationem eius quod in creaturis magis accedit ad similitudinem dei. Nihil est autem deo ita simile sicut anima hominis, ut dictum est. Modus autem generationis in anima est quia homo cogitat per animam suam aliquid, quod vocatur conceptio intellectus; et huiusmodi conceptio oritur ex anima, sicut ex patre, et vocatur verbum intellectus, sive hominis. Anima igitur cogitando generat verbum suum.

Sic et filius dei nihil est aliud quam verbum dei; non sicut verbum exterius prolatum, quia illud transit, sed sicut verbum interius conceptum: et ideo ipsum verbum dei est unius naturae cum deo, et aequale deo. Unde et beatus ioannes de verbo dei loquens, tres haereses destruxit.

Primo haeresim Photini, quae tacta est, cum dicit: in principio erat verbum; secundo Sabellii, cum dicit, et verbum erat apud deum; tertio Arii, cum dicit, et deus erat verbum.

Verbum autem aliter est in nobis, et aliter in deo. In nobis enim verbum nostrum est accidens; sed in deo verbum dei est idem quod ipse deus, cum nihil sit in deo quod non sit essentia dei.

Nullus autem potest dicere quod deus non habeat verbum, quia contingeret deum esse insipientissimum: et ideo sicut fuit semper deus, ita et verbum eius.

Sicut autem artifex facit omnia per formam quam praecogitavit in corde suo, quod est verbum eius; ita et deus omnia facit verbo suo, sicut per artem suam. Ioan. I, 3: omnia per ipsum facta sunt.

Si ergo verbum dei est filius dei, et omnia dei verba sunt similitudo quaedam istius verbi; debemus primo libenter audire verba dei: hoc est enim signum quod diligamus deum, si verba illius libenter audimus.

Secundo debemus credere verbis dei, quia ex hoc verbum dei habitat in nobis, idest christus, qui est verbum dei, apostolus, Ephes. III, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris. Ioan. V, 38: verbum dei non habetis in vobis manens.

Tertio oportet quod verbum dei in nobis manens continue meditemur; quia non solum oportet credere, sed meditari; aliter non prodesset; et huiusmodi meditatio valet multum contra peccatum. Psal. Cxviii, 11: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi; et iterum de viro iusto dicitur Psal. I, 2: in lege eius meditabitur die ac nocte. Unde de beata virgine dicitur Luc. II, 51, quod conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.

Quarto oportet quod homo verbum dei communicet aliis, commonendo, praedicando, et inflammando. Apostolus, ephes.

IV, 29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem.

Idem, colos. III, 16: verbum christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes et commonentes vosmetipsos.

Idem, I Tim. IV, 2: praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.

Ultimo verbum dei debet executioni mandari. Iac. I, 22: estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.

Ista quinque servavit per ordinem beata maria in generatione verbi dei ex se. Primo enim audivit: spiritus sanctus superveniet in te, Luc. II, 35, secundo consensit per fidem: ecce ancilla domini, ibid. 38, tertio tenuit et portavit in utero, quarto protulit et peperit eum, quinto nutrivit et lactavit eum; unde ecclesia cantat: ipsum regem Angelorum sola virgo lactabat ubere de caelo pleno.