IN SYMBOLUM APOSTOLORUM

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 3

Qui conceptus est de spiritu sancto, natus ex maria virgine.

Non solum est necessarium credere christiano filium dei, ut ostensum est; sed etiam oportet credere incarnationem eius. Et ideo beatus ioannes postquam dixerat multa subtilia et ardua, consequenter insinuat nobis eius incarnationem, cum dicit: et verbum caro factum est.

Et ut de hoc aliquid capere possimus, duo exempla ponam in medium.

Constat quod filio dei nihil est ita simile sicut verbum in corde nostro conceptum, non prolatum. Nullus autem cognoscit verbum dum est in corde hominis, nisi ille qui concipit; sed tunc primo cognoscitur cum profertur. Sic verbum dei dum erat in corde patris non cognoscebatur nisi a patre tantum: sed carne indutum, sicut verbum voce, tunc primo manifestatum et cognitum est. Bar. III, 38: post hoc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

Aliud exemplum est, quia licet verbum prolatum cognoscatur per auditum, tamen non videtur nec tangitur; sed cum scribitur in charta, tunc videtur et tangitur. Sic et verbum dei et visibile et tangibile factum est, cum in carne nostra fuit quasi scriptum: et sicut charta in qua verbum regis scriptum est, dicitur verbum regis; ita homo cui coniunctum est verbum dei in una hypostasi, dicitur filius dei. Isai. VIII, 1: sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis; et ideo sancti apostoli dixerunt: qui conceptus est de spiritu sancto, natus ex maria virgine.

In quo quidem multi erraverunt: unde et sancti patres in alio symbolo, in synodo nicaena, multa addiderunt, per quae nunc omnes errores destruuntur.

Origenes enim dixit, quod christus est natus, et etiam venit in mundum, ut etiam salvaret Daemones: unde dixit Daemones omnes esse salvandos in fine mundi. Sed hoc est contra sacram Scripturam. Dicit enim Matth. XXV, 41: discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et Angelis eius. Et ideo ad hoc removendum additur: qui propter nos homines (non propter Daemones) et propter nostram salutem. In quo quidem magis apparet amor dei ad nos.

Photinus vero voluit quod christus natus esset de beata virgine; sed addidit quod esset purus homo, qui bene vivendo et faciendo voluntatem dei, meruit filius dei fieri, sicut et alii sancti: contra quod dicitur Ioan. VI, 38: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Constat autem quod non descendisset nisi ibi fuisset; et si fuisset purus homo, non fuisset in caelo: et ideo ad hoc removendum additur: descendit de caelis.

Manichaeus vero dixit, quod, licet filius dei fuerit semper, et descenderit de caelo, tamen non habuit veram carnem, sed apparentem. Sed hoc est falsum: non enim decebat doctorem veritatis aliquam falsitatem habere: et ideo sicut ostendit veram carnem, sic habuit. Unde dixit, Luc. XXIV, 39: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et ideo ad hoc removendum addiderunt: et incarnatus est.

Ebion vero, qui fuit genere Iudaeus, dixit quod christus natus est de beata virgine, sed ex commixtione viri, et ex virili semine. Sed hoc est falsum, quia Angelus dixit, Matth. I, 20: quod enim in ea natum est de spiritu sancto est; et ideo sancti patres ad hoc removendum addiderunt: de spiritu sancto.

Valentinus autem licet confiteretur quod christus conceptus fuerit de spiritu sancto, voluit tamen quod spiritus sanctus portaverit unum corpus caeleste, et posuerit in beata virgine, et hoc fuit corpus christi: unde nihil aliud operata est beata virgo, nisi quod fuit locus eius: unde dixit quod illud corpus transivit per beatam virginem sicut per aquaeductum.

Sed hoc est falsum; nam Angelus dixit ei, Luc. I, 35: quod enim ex te nascetur sanctum, vocabitur filius dei; et apostolus, Galat. IV, 4: at ubi venit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere. Et ideo addiderunt: natus ex maria virgine.

Arius vero et Apollinarius dixerunt, quod, licet christus fuerit verbum dei, et natus ex maria virgine, tamen non habuit animam, sed loco animae fuit ibi divinitas. Sed hoc est contra Scripturam; quia christus dixit, Ioan. XII, 27: nunc anima mea turbata est; et iterum matth.

XXVI, 38: tristis est anima mea usque ad mortem. Et ideo sancti patres ad hoc removendum addiderunt: et homo factus est. Homo enim ex anima et corpore consistit: unde verissime habuit omnia quae homo habere potest praeter peccatum.

In hoc autem quod dicitur homo factus, destruuntur omnes errores superius positi, et omnes alii qui dici possent; et praecipue error eutychetis, qui dixit commixtionem factam, scilicet ex divina natura et humana factam unam naturam christi, quae nec deus pure est, nec purus homo.

Sed est falsum, quia tunc non esset homo; et est etiam contra hoc quod dicitur, quod homo factus est.

Destruitur etiam error Nestorii, qui dixit filium dei unitum esse homini solum per inhabitationem. Sed hoc est falsum, quia tunc non esset homo, sed in homine: et quod sit homo, patet per apostolum, Philip. II, 7: et habitu inventus ut homo; Ioan. VIII, 40: quid quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a deo? possumus autem sumere ex his aliqua ad eruditionem.

Primo enim confirmatur fides nostra. Si enim aliquis diceret aliqua de aliqua terra remota, et ipse non fuisset ibi, non crederetur ei sicut si ibi fuisset. Antequam ergo veniret christus in mundum, patriarchae et prophetae et ioannes baptista dixerunt aliqua de deo; sed tamen non ita crediderunt eis homines sicut christo, qui fuit cum deo, immo unum cum ipso. Unde multum firma est fides nostra ab ipso christo nobis tradita. Ioan. I, 18: deum nemo vidit unquam: unigenitus filius qui est in sinu patris, ipse enarravit. Et inde est quod multa fidei secreta sunt manifesta nobis post adventum christi, quae ante occulta erant.

Secundo ex iis elevatur spes nostra.

Constat enim quod dei filius non pro parvo ad nos venit, sumens carnem nostram, sed pro magna utilitate nostra; unde fecit quoddam commercium, scilicet quod assumpsit corpus animatum, et de virgine nasci dignatus est, ut nobis largiretur suam deitatem; et sic factus est homo, ut hominem faceret deum. Rom. V, 2: per quem habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum dei.

Tertio ex hoc accenditur caritas.

Nullum enim est tam evidens divinae caritatis indicium quam quod deus creator omnium factus est creatura, dominus noster factus est frater noster, filius dei factus est filius hominis. Ioan. III, 16: sic deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret. Et ideo ex huius consideratione amor reaccendi debet et inflammari ad deum.

Quarto inducimur ad servandam puram animam nostram. Intantum enim natura nostra fuit nobilitata et exaltata ex coniunctione ad deum, quod fuit ad consortium divinae personae suscepta: unde Angelus post incarnationem noluit sustinere quod beatus ioannes adoraret eum, quod ante sustinuerat etiam a maximis patriarchis. Ideo homo huius exaltationem recolens et attendens, debet dedignari vilificare se et naturam suam per peccatum: ideo dicit beatus Petrus: per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per haec efficiamur divinae consortes naturae, fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem.

Quinto ex his inflammatur desiderium nostrum ad perveniendum ad christum.

Si enim aliquis rex esset frater alicuius, et esset remotus ab eo, desideraret ille cuius frater esset rex, ad eum venire, et apud eum esse et manere. Unde cum christus sit frater noster, debemus desiderare esse cum eo et coniungi ei: matth.

XXIV, 28: ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae; et apostolus desiderium habebat dissolvi et esse cum christo: quod quidem desiderium crescit in nobis considerando incarnationem eius.