IN SYMBOLUM APOSTOLORUM

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 7

Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Ad officium regis et domini spectat iudicare. Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Quia ergo christus ascendit in caelum, et sedet ad dexteram dei sicut dominus omnium, manifestum est quod spectat ad eum iudicium. Et ideo in regula catholicae fidei confitemur quod venturus est iudicare vivos et mortuos.

Hoc etiam dixerunt Angeli Act. I, 11: hic iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.

Sunt autem tria consideranda de hoc iudicio. Primum est forma iudicii; secundum est quod iudicium hoc est timendum; tertium est qualiter praeparemus nos ad hoc iudicium.

Quo ad formam iudicii tria concurrunt: scilicet quis sit iudex, qui iudicandi, et de quibus sit.

Christus autem est iudex. Act.

X, 42: ipse est qui constitutus est a deo iudex vivorum et mortuorum: sive accipiamus per mortuos peccatores, et per vivos recte viventes; sive per vivos ad litteram illos qui tunc vivent, et per mortuos omnes qui mortui sunt. Est autem iudex non solum inquantum deus, sed etiam inquantum homo: et hoc propter tria.

Primo quia necessarium est ut iudicandi iudicem videant. Divinitas autem est ita delectabilis quod nullus potest sine gaudio eam videre; et ideo nullus damnatus poterit eam videre, quia tunc gauderet. Et ideo necesse est ut appareat in forma hominis, ut ab omnibus videatur. Ioan. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est.

Secundo quia ipse meruit hoc officium, secundum quod homo. Ipse enim secundum quod homo, fuit iniuste iudicatus, et ex hoc deus fecit eum iudicem totius mundi. Iob XXXVI, 17: causa tua quasi impii iudicata est: causam iudiciumque recipies.

Tertio ut cesset desperatio ab hominibus, si ab homine iudicantur. Si enim solus deus iudicaret, homines territi desperarent.

Luc. XXI, 27: videbunt filium hominis venientem in nube. Iudicandi vero sunt omnes qui sunt, fuerunt et erunt.

Apostolus, II Cor. V, 10: omnes nos manifestari oportet ante tribunal christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum.

Est autem, sicut dicit Gregorius, quadruplex differentia inter iudicandos.

Aut enim iudicandi sunt boni aut mali.

Malorum autem quidam condemnabuntur, sed non iudicabuntur; sicut infideles; quorum facta non discutientur, quia qui non credit iam iudicatus est, ut dicitur Ioan. III, 18. Quidam vero condemnabuntur et iudicabuntur, sicut fideles, qui decesserunt cum peccato mortali. Apostolus, Rom. VI, 23: stipendia peccati mors: non enim excludentur a iudicio propter fidem quam habuerunt.

Bonorum etiam quidam salvabuntur et non iudicabuntur, pauperes scilicet spiritu propter deum; quinimmo alios iudicabunt. Matth. XIX, 28: vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel: quod quidem non solum intelligitur de discipulis, sed etiam de omnibus pauperibus; alias Paulus, qui plus aliis laboravit, non esset de numero illorum.

Et ideo intelligendum est etiam de omnibus sequentibus apostolos, et de apostolicis viris. Ideo apostolus, I Cor. VI, 3: (an) nescitis quoniam Angelos iudicabimus? Isai.

III, 14: dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius.

Quidam autem salvabuntur et iudicabuntur, scilicet morientes in iustitia. Licet enim in iustitia decesserint, in occupatione tamen temporalium in aliquo lapsi sunt; et ideo iudicabuntur sed salvabuntur. Iudicabuntur autem de omnibus factis, bonis et malis. Eccle. XI, 9: ambula in viis cordis tui... Et scito quod pro omnibus his adducet te deus in iudicium. Eccli. XII, 14: cuncta quae fiunt, adducet deus in iudicium pro omni errato, sive bonum sive malum sit. De verbis etiam otiosis: matth.

XII, 36: omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. De cogitationibus: Sap. I, 9: in cogitationibus impii interrogatio erit.

Et sic patet forma iudicii.

Est autem iudicium illud timendum propter quatuor.

Primo propter iudicis sapientiam. Scit enim omnia, et cogitationes et locutiones et operationes: quoniam omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ut dicitur hebr.

IV, 13. Prov. XVI, 2: omnes viae hominum patent oculis eius. Ipse etiam scit verba nostra: Sap. I, 10: auris zeli audit omnia. Item cogitationes nostras: ierem.

XVII, 9: pravum est cor hominis et inscrutabile: quis cognoscet illud? ego dominus scrutans corda et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam, et iuxta fructum adinventionum suarum. Ibi erunt testes infallibiles, scilicet propriae hominum conscientiae: apostolus, Rom. II, 15-16: testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium in die cum iudicabit deus occulta hominum.

Secundo propter iudicis potentiam, quia omnipotens est in se. Isai. XL, 10: ecce dominus deus in fortitudine veniet.

Item omnipotens est in aliis, quia omnis creatura erit cum eo. Sap. V, 21: pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos; et ideo dicebat iob X, 7: cum sit nemo qui de manu tua possit eruere. Psal.

Cxxxviii, 8: si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.

Tertio propter iudicis inflexibilem iustitiam. Nunc enim est tempus misericordiae; sed tempus futurum erit solum tempus iustitiae: et ideo nunc est tempus nostrum, sed tunc erit solum tempus dei. Psal. Lxxiv, 3: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Prov. VI, 34: zelus et furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

Quarto propter iudicis iram. Aliter enim apparebit iustis, quia dulcis et delectabilis: Isai. XXXIII, 17: regem in decore suo videbunt; aliter malis, quia iratus et crudelis, intantum ut dicant montibus: cadite super nos, et abscondite nos ab ira agni, ut dicitur Apoc. VI, 16. Haec autem ira non dicit in deo commotionem animi, sed effectum irae, poenam scilicet peccatoribus inflictam, scilicet aeternalem.

Origenes: quam angustae erunt peccatoribus viae in iudicio. Desuper erit iudex iratus, etc..

Contra autem hunc timorem debemus quatuor habere remedia.

Primum est bona operatio. Apostolus, Rom. XIII, 3: vis non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa.

Secundum est confessio et poenitentia de commissis: in qua tria debent esse: scilicet dolor in cogitatione, pudor in confessione, et acerbitas in satisfactione: quae quidem expiant poenam aeternam.

Tertium est eleemosyna, quae omnia mundat. Luc. XVI, 9: facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.

Quartum est caritas, scilicet amor dei et proximi: quae quidem caritas operit multitudinem peccatorum, ut dicitur I petr.

IV, et Prov. X.