IN SYMBOLUM APOSTOLORUM

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 4

Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus.

Sicut necessarium est christiano quod credat incarnationem filii dei, ita necessarium est quod credat passionem eius et mortem: quia, sicut dicit Gregorius, nihil nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset.

Hoc autem, scilicet quod christus pro nobis est mortuus, ita est arduum quod vix potest intellectus noster capere; immo nullo modo cadit in intellectu nostro. Et hoc est quod dicit apostolus, Act. XIII, 41: opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis; et Habac. I, 5: opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur.

Tanta est enim gratia dei et amor ad nos, quod plus ipse fecit nobis quam possumus intelligere.

Non tamen debemus credere quod christus ita sustinuerit mortem quod deitas mortua sit; sed quod humana natura in ipso mortua sit. Non enim mortuus est secundum quod deus erat, sed secundum quod homo: et hoc patet per tria exempla.

Unum est in nobis. Constat enim quod cum homo moritur, in separatione animae a corpore non moritur anima, sed ipsum corpus, seu caro. Sic et in morte christi non est mortua divinitas, sed natura humana.

Sed si Iudaei non occiderunt divinitatem, videtur quod non magis peccaverunt quam si occidissent unum alium hominem.

Ad hoc est dicendum, quod dato quod rex esset indutus una veste, si quis inquinaret vestem illam, tantum reatum incurreret ac si ipsum regem inquinasset. Ideo Iudaei licet non possent deum interficere, tamen humanam naturam a christo assumptam occidentes, sunt tantum puniti ac si ipsam divinitatem occidissent.

Item, sicut dictum est superius, filius dei est verbum dei, et verbum dei incarnatum est sicut verbum regis scriptum in charta. Si igitur aliquis dilaniaret chartam regis, pro tanto habetur ac si dilaniaret verbum regis. Et ideo tanto habetur peccatum Iudaeorum ac si occidissent verbum dei.

Sed quae necessitas ut verbum dei pateretur pro nobis? magna: et potest colligi duplex necessitas. Una est ad remedium contra peccata, alia est ad exemplum quantum ad agenda.

Ad remedium quidem, quia contra omnia mala quae incurrimus per peccatum, invenimus remedium per passionem christi.

Incurrimus autem quinque mala.

Primo maculam: homo enim cum peccat, deturpat animam suam: quia sicut virtus animae est pulchritudo eius, ita peccatum est macula eius. Bar. III, 10: quid est, Israel, quod in terra inimicorum es...

Coinquinatus es cum mortuis? sed hoc removet passio christi: nam christus sua passione fecit balneum in sanguine suo, quo peccatores lavaret. Apoc. I, 5: lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Lavatur autem anima sanguine christi in baptismo, quia ex christi sanguine virtutem habet regenerativam. Et ideo cum aliquis se inquinat per peccatum, facit christo iniuriam, et magis peccat quam ante. Hebr. X, 28-29: irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur; quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit? secundo incurrimus offensam dei. Nam sicut carnalis diligit carnalem pulchritudinem, ita deus spiritualem, quae est pulchritudo animae. Quando ergo anima per peccatum inquinatur, deus offenditur, et odio habet peccatorem. Sap. XIV, 9: odio sunt deo impius et impietas eius.

Sed christi passio hoc removet, qui deo patri satisfecit pro peccato, pro quo ipse homo satisfacere non poterat; cuius caritas fuit maior et obedientia quam peccatum primi hominis et praevaricatio. Rom. V, 10: cum inimici essemus (deo), reconciliati sumus deo per mortem filii eius.

Tertio incurrimus infirmitatem.

Nam homo semel peccando credit postmodum a peccato posse continere; sed totum contrarium accidit: quia per primum peccatum debilitatur, et fit pronior ad peccandum; et peccatum magis dominatur homini, et homo, quantum de se est, ponit se in tali statu ut non surgat, sicut qui in puteum se proiicit, nisi ex divina virtute.

Unde postquam homo peccavit, natura nostra fuit debilitata et corrupta; et tunc homo fuit pronior ad peccandum. Sed christus hanc infirmitatem et debilitatem diminuit, licet non totam deleverit; tamen ita est homo ex christi passione confortatus, et peccatum debilitatum, quod non tantum dominatur ei; et potest homo conari adiutus gratia dei, quae confertur in sacramentis, quae ex christi passione efficaciam habent, ita quod potest resilire a peccatis. Apostolus, Rom. VI, 6: vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati. Nam ante passionem christi pauci inventi sunt sine peccato mortali viventes; sed post sine peccato mortali multi vixerunt et vivunt.

Quarto incurrimus reatum poenae.

Hoc enim exigit iustitia dei, ut quicumque peccat, puniatur. Poena autem pensatur ex culpa. Unde cum culpa peccati mortalis sit infinita, utpote contra bonum infinitum, scilicet deum, cuius praecepta peccator contemnit; poena debita peccato mortali est infinita. Sed christus per suam passionem abstulit nobis poenam hanc, et sustinuit ipse. I Petr. II, 24: peccata nostra (idest poenam peccati) ipse pertulit in corpore suo. Nam passio christi fuit tantae virtutis quod sufficit ad expiandum omnia peccata totius mundi, etiam si essent centum millia. Et inde est quod baptizati ab omnibus peccatis laxantur. Inde est etiam quod sacerdos peccata dimittit. Inde est etiam quod quicumque magis passioni christi se conformat, maiorem consequitur veniam, et plus meretur de gratia.

Quinto incurrimus exilium regni.

Nam qui offendunt reges, exulare coguntur a regno. Sic et homo propter peccatum expellitur de Paradiso. Inde est quod Adam statim post peccatum est eiectus de Paradiso, et clausa est ianua Paradisi. Sed christus sua passione ianuam illam aperuit, et ad regnum exules revocavit. Aperto enim latere christi, aperta est ianua Paradisi; et fuso sanguine eius, deleta est macula, placatus est deus, ablata est debilitas, expiata est poena, exules revocantur ad regnum. Et inde est quod statim latroni dicitur (Luc. XXIII, 43): hodie mecum eris in Paradiso. Hoc non est dictum olim: non enim dictum fuit alicui, non Adae, non Abrahae, non David; sed hodie, scilicet quando aperta est ianua, latro veniam petit et invenit. Hebr. X, 19: habentes...

Fiduciam in introitu sanctorum in sanguine christi.

Sic ergo patet utilitas ex parte remedii.

Sed non minor est utilitas quantum ad exemplum.

Nam, sicut dicit beatus Augustinus, passio christi sufficit ad informandum totaliter vitam nostram. Quicumque enim vult perfecte vivere, nihil aliud faciat nisi quod contemnat quae christus in cruce contempsit, et appetat quae christus appetiit.

Nullum enim exemplum virtutis abest a cruce. Si enim quaeras exemplum caritatis, maiorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis, Ioan. XV, 13. Et hoc in cruce fecit christus. Et ideo si pro nobis animam suam dedit, non debet nobis esse grave quaecumque mala sustinere pro ipso.

Psal. Cxv, 12: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? si quaeris exemplum patientiae, excellentissima in cruce invenitur. Patientia enim ex duobus magna ostenditur: aut cum quis magna patienter suffert, aut cum ea suffert quae vitare posset, et non vitat.

Christus autem magna in cruce pertulit.

Thren. I, 12: o vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus; et patienter, quia, cum pateretur, non comminabatur, I Petr. II, 23; et Isai. LIII, 7: sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet.

Item vitare potuit, et non vitavit. Matth.

XXVI, 53: an putas quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones Angelorum? magna est ergo christi patientia in cruce.

Hebr. XII, 1-2: per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem iesum, qui, proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta.

Si quaeris exemplum humilitatis, respice crucifixum: nam deus iudicari voluit sub Pontio Pilato, et mori. Iob XXXVI, 17: causa tua quasi impii iudicata est. Vere impii: quia, morte turpissima condemnemus eum, Sap. II, 20. Dominus pro servo, et vita Angelorum pro homine mori voluit.

Philip. II, 8: factus est obediens usque ad mortem.

Si quaeris exemplum obedientiae, sequere eum qui factus est obediens patri usque ad mortem. Rom. V, 19: sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi: ita per unius obedientiam, iusti constituentur multi.

Si quaeris exemplum contemnendi terrena, sequere eum qui est rex regum et dominus dominantium, in quo sunt thesauri sapientiae; in cruce tamen nudatum, illusum, consputum, caesum, spinis coronatum, et felle et aceto potatum, et mortuum. Igitur non afficiaris ad vestes, et ad divitias: quia diviserunt sibi vestimenta mea, Psal. XXI, 19; non ad honores, quia ego ludibria et verbera expertus sum; non ad dignitates, quia plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti meo; non ad delicias, quia in siti mea potaverunt me aceto, Psal. Lxviii, 22.

Augustinus super illud Hebr. XII: qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, dicit: omnia bona terrena contempsit homo christus iesus ut contemnenda monstraret.