IN SYMBOLUM APOSTOLORUM

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 5

Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis.

Sicut dictum est, mors christi fuit in separatione animae a corpore, sicut et aliorum hominum; sed divinitas ita insolubiliter iuncta fuit homini christo, quod licet anima et corpus separarentur ab invicem, ipsa tamen deitas perfectissime semper et animae et corpori affuit; et ideo in sepulcro cum corpore fuit filius dei, et ad inferos cum anima descendit.

Sunt autem quatuor rationes quare christus cum anima ad infernum descendit.

Prima ut sustineret totam poenam peccati, ut sic totam culpam expiaret. Poena autem peccati hominis non solum erat mors corporis, sed etiam erat poena in anima: quia etiam peccatum erat quantum ad animam, quia etiam ipsa anima puniebatur quantum ad carentiam visionis divinae: pro qua abolenda nondum satisfactum erat. Et ideo post mortem descendebant omnes, etiam sancti patres, ante christi adventum, ad infernum. Ut ergo christus sustineret totam poenam peccatoribus debitam, voluit non solum mori, sed etiam secundum animam ad infernum descendere. Unde Psal. Lxxxvii, 4: aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber. Alii enim erant ibi ut servi, sed christus ut liber.

Secunda ratio est ut perfecte subveniret suis amicis omnibus. Habebat enim amicos suos non solum in mundo, sed etiam in inferno. In hoc enim sunt aliqui amici christi inquantum habent caritatem; in inferno autem multi erant qui cum caritate et fide venturi decesserant, sicut Abraham, Isaac, Iacob, Moyses, David et alii iusti et perfecti viri. Et quia christus suos visitaverat in mundo, et eis subvenerat per mortem suam, voluit etiam visitare suos qui erant in inferno, et subvenire eis descendendo ad eos. Eccli. XXIV, 45: penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in domino.

Tertia vero ratio est ut perfecte de diabolo triumpharet. Tunc enim perfecte triumphat aliquis de aliquo, quando non solum vincit eum in campo, sed etiam invadit eum usque in domum propriam, et aufert ei sedem regni et domum suam.

Christus autem triumphaverat contra diabolum, et in cruce vicerat eum: unde ait Ioan. XII, 31: nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi (scilicet diabolus) eiicietur foras. Et ideo ut perfecte triumpharet, voluit auferre sedem regni sui, et ligare eum in domo sua quae est infernus.

Et ideo descendit illuc, et diripuit omnia sua, et ligavit eum, et abstulit ei praedam suam. Coloss. II, 15: expolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.

Similiter etiam quia potestatem et possessionem acceperat christus caeli et terrae, voluit etiam possessionem accipere inferni, ut sic, secundum apostolum ad Philip. II, 10: in nomine iesu omne genuflectatur, caelestium, terrestrium et infernorum; Marc., ult. 17: in nomine meo Daemonia eiicient.

Quarta ratio et ultima est ut liberaret sanctos qui erant in inferno.

Christus enim sicut voluit pati mortem ut liberaret viventes a morte; ita etiam voluit descendere ad infernum, ut liberaret eos qui erant ibi. Zach. IX, 11: tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Oseae XIII, 14: ero mors tua, o mors; morsus ero tuus, inferne.

Licet enim mortem totaliter destruxerit christus, infernum tamen non omnino destruxit, sed momordit; quia scilicet non omnes liberavit de inferno, sed illos tantum qui erant sine peccato mortali, et similiter sine peccato originali, a quo quantum ad personam liberati erant per circumcisionem; vel ante circumcisionem, qui salvati erant in fide parentum fidelium, quantum ad eos qui non habebant usum rationis; vel per sacrificia, et in fide christi venturi, quantum ad adultos; sed erant ibi propter peccatum originale Adae, a quo quantum ad naturam non potuerunt liberari nisi per christum. Et ideo dimisit ibi illos qui descenderunt cum peccato mortali, et incircumcisos parvulos: et ideo dicit: ero morsus tuus, inferne.

Sic ergo patet quod christus descendit ad inferos, et propter quod.

Ex iis ad instructionem nostram possumus accipere quatuor.

Primo spem firmam de deo. Nam quantumcumque homo sit in afflictione, semper tamen debet sperare de dei adiutorio, et in eo confidere. Nihil enim ita grave invenitur sicut esse in inferno. Si ergo christus illos qui erant in inferno liberavit, multum debet quilibet, si est amicus dei, confidere ut liberetur ab eo a quacumque angustia. Sap. X, 13: haec (scilicet sapientia) venditum iustum non dereliquit..., ib. 14, descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit eum. Et quia specialiter deus iuvat servos suos, multum debet esse securus ille qui servit deo.

Eccli. XXIV, 16: qui timet deum, nihil trepidabit, et non pavebit, quoniam ipse est spes eius.

Secundo debemus concipere timorem, et propellere praesumptionem. Nam licet christus passus sit pro peccatoribus, et ad infernum descenderit; non tamen liberavit omnes, sed illos tantum qui sine peccato mortali erant, ut dictum est. Illos vero qui in mortali decesserant, dimisit. Et ideo nullus qui cum peccato mortali illuc descendit, speret veniam. Sed tantum in inferno erit quantum sancti patres in Paradiso, scilicet in aeternum. Matth. XXV, 46: ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam.

Tertio debemus habere solicitudinem.

Nam christus descendit ad inferos pro salute nostra, et nos frequenter debemus soliciti esse illuc descendere, considerando scilicet poenas illas, sicut faciebat ille sanctus ezechias, dicens, Isai.

XXXVIII, 10: ego dixi: in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Nam qui ibi frequenter per cogitationem descendit in vita, non descendit de facili in morte: quia huiusmodi consideratio retrahit a peccato.

Videmus enim quod homines huius mundi cavent sibi a maleficiis propter temporalem poenam: quantum ergo magis debent sibi cavere propter poenam inferni, quae maior est et quantum ad diuturnitatem, et quantum ad acerbitatem, et quantum ad multiplicitatem? Eccli. VII, 40: memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.

Quarto provenit nobis ex hoc exemplum dilectionis. Christus enim descendit ad inferos, ut liberaret suos; et ideo debemus illuc descendere, ut subveniamus nostris. Ipsi enim nihil possunt; et ideo debemus eis subvenire qui sunt in Purgatorio. Nimis esset durus qui non subveniret caro suo qui esset in carcere terreno: multo ergo magis est durus qui non subvenit amico qui est in Purgatorio, cum nulla sit comparatio poenarum mundi ad illas: iob XIX, 21: miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus domini tetigit me. Machab. XII, 46: sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare ut a peccatis solvantur.

Subvenitur autem eis praecipue per tria, sicut dicit Augustinus: scilicet per Missas, orationes et eleemosynas. Gregorius addit quartum, scilicet ieiunium. Nec est mirum: quia etiam in mundo isto potest amicus satisfacere pro amico. Intelligendum est tamen hoc de illis qui sunt in Purgatorio.

Duo sunt homini necessaria ad cognoscendum: scilicet gloria dei, et poena inferni. Nam per gloriam allecti, et per poenas territi, cavent sibi homines, et retrahuntur a peccatis. Sed haec sunt valde difficilia homini ad cognoscendum. Unde de gloria dicitur Sap. IX, 16: quae in caelis sunt quis investigabit? et hoc quidem difficile est terrenis, quia, ut dicitur Ioan. III, 31: qui de terra est, de terra loquitur; sed non est difficile spiritualibus, quia qui de caelo venit, super omnes est, ut dicitur ibidem. Et ideo deus de caelo descendit, et incarnatus est, ut doceret nos caelestia.

Erat etiam difficile cognoscere poenas inferni. Sap. II, 1: non est qui agnitus sit reversus ab inferis; et hoc dicitur in persona impiorum. Et hoc non potest modo dici: quia sicut descendit de caelo ut doceret caelestia, ita resurrexit ab inferis ut nos de inferis edoceret. Et ideo necesse est ut credamus quod non solum homo factus est, et mortuus, sed quod resurrexit a mortuis. Et ideo dicitur: tertia die resurrexit a mortuis.

Invenimus quod multi surrexerunt a mortuis, sicut Lazarus, et filius viduae, et filia archisynagogi. Sed resurrectio christi differt a resurrectione istorum et aliorum in quatuor.

Primo quantum ad causam resurrectionis, quia alii qui surrexerunt, non surrexerunt sua virtute, sed vel christi, vel ad preces alicuius sancti; christus vero resurrexit propria virtute, quia non solum erat homo: sed etiam deus, et divinitas verbi nunquam separata fuit nec ab anima nec a corpore; et ideo corpus animam, et anima corpus cum voluit resumpsit. Ioan. X, 18: potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.

Et licet mortuus fuerit, hoc non fuit ex infirmitate nec ex necessitate, sed virtute, quia sponte: et hoc patet, quia cum emisit spiritum, clamavit voce magna: quod alii morientes nequeunt, quia ex infirmitate moriuntur. Unde centurio dixit, matth.

XXVII, 54: vere filius dei erat iste. Et ideo sicut sua virtute posuit animam suam, ita sua virtute recepit eam: et ideo dicitur, quia resurrexit, et non quod fuerit suscitatus, quasi ab alio. Psal. III, 6: ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi. Nec est hoc contrarium ei quod dicitur act.

II, 32: hunc iesum resuscitavit deus: nam et pater resuscitavit eum, et filius: quia eadem est virtus patris et filii.

Secundo differt quantum ad vitam ad quam resurrexit: quia christus ad vitam gloriosam et incorruptibilem: apostolus, Rom. VI, 4: christus resurrexit a mortuis per gloriam patris; alii vero ad eandem vitam quam prius habuerant, sicut patet de Lazaro et de aliis.

Tertio differt quantum ad fructum et efficaciam: quia virtute resurrectionis christi resurgunt omnes. Matth.

XXVII, 52: multa corpora sanctorum quae dormierant, surrexerunt. Apostolus, I cor.

XV, 20: christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium.

Sed vide quod christus per passionem pervenit ad gloriam, Luc. XXIV, 26: nonne sic oportuit pati christum, et ita intrare in gloriam suam? ut doceat nos qualiter ad gloriam pervenire possimus: Act. XIV, 21: per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum dei.

Quarto differt quantum ad tempus: quia resurrectio aliorum differtur usque ad finem mundi nisi aliquibus ex privilegio ante concedatur, ut beatae virgini, et, ut pie creditur, beato ioanni evangelistae; sed christus resurrexit tertia die.

Cuius ratio est, quia resurrectio et mors et nativitas christi fuit propter nostram salutem, et ideo tunc voluit resurgere quando salus nostra perficeretur. Unde si statim resurrexisset, non fuisset creditum quod fuisset mortuus. Item si multum distulisset, discipuli non remansissent in fide, et sic nulla utilitas fuisset in passione sua.

Psal. XXIX, 10: quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? et ideo die tertia resurrexit, ut crederetur mortuus, et ut discipuli fidem non amitterent.

Possumus autem ex his quatuor ad nostram eruditionem accipere.

Primo ut studeamus resurgere spiritualiter a morte animae, quam incurrimus per peccatum, ad vitam iustitiae, quae habetur per poenitentiam. Apostolus, Ephes. V, 14: surge qui dormis, et exurge a mortuis; et illuminabit te christus. Et haec est resurrectio prima. Apoc. XX, 6: beatus qui habet partem in resurrectione prima.

Secundo quod non differamus resurgere usque ad mortem, sed cito: quia christus resurrexit tertia die. Eccli. V, 8: ne tardes converti ad dominum, et ne differas de die in diem: quia non poteris cogitare quae pertinent ad salutem infirmitate gravatus; et quia etiam perdis partem omnium bonorum quae fiunt in ecclesia, et multa mala incurris ex perseverantia in peccato. Diabolus etiam quanto diutius possidet, tanto difficilius dimittit, ut dicit beda.

Tertio ut resurgamus ad vitam incorruptibilem; ut scilicet non iterum moriamur, idest in tali proposito quod ultra non peccemus. Rom. VI, 9: christus resurgens ex mortuis, iam non moritur; mors illi ultra non dominabitur; et infra, 11-13: ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem deo in christo iesu. Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius; sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato; sed exhibete vos deo tanquam ex mortuis viventes.

Quarto ut resurgamus ad vitam novam et gloriosam; ut scilicet vitemus omnia quae prius fuerant occasiones et causa mortis et peccati. Rom. VI, 4: quomodo christus surrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.

Et haec nova vita est vita iustitiae, quae innovat animam, et perducit ad vitam gloriae. Amen.