S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
Prologus.
0017A 1-2 Expletis
0017B Exegimus hosce Commentariorum in Isaiam libros ad codicem Palatinatum 172, tum alium Vaticanum 322. Maximam quoque eorum
partem consulimus cum duobus Ambrosianis, altero S littera, et num. 45, altero E et 98 praenotatis. Ubi vero codicibus aliis,
qui unum aut alterum tantum Hieronymianae hujus expositionis librum continerent, usi sumus, illos suis quosque locis laudamus.
longo vix tempore in duodecim Prophetas viginti explanationum libris, et in Danielem Commentariis, cogis me, virgo Christi
Eustochium, transire ad Isaiam: et quod sanctae matri tuae Paulae, dum viveret, pollicitus sum, tibi reddere. Quod quidem
et eruditissimo viro
0017B
Fratri tuo, etc. Fratrem Eustochii Pammachium vocat Hieronymus, quia eidem Pammachio nupserat Paulina soror Eustochii. Martian. —Puta
0018B spiritus vocabulo dici, non carnis: tametsi Paulinae, quae Pammachio nupserat, vere soror Eustochium fuit.
fratri tuo Pammachio promisisse me memini; cumque in affectu par sis, vincis praesentia. Itaque et tibi et illi per te reddo
quod debeo, obediens Christi praeceptis, qui ait:
Scrutamini Scripturas (Joan. V, 39) ; et,
Quaerite, et invenietis (Matth. VII, 76) . Ne illud audiam cum Judaeis:
Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei (Matth. XXII, 29) . Si enim juxta apostolum Paulum (II Cor. I, 24) Christus Dei virtus est, Deique sapientia; et qui nescit
Scripturas, nescit Dei virtutem
0017B ejusque sapientiam: ignoratio Scripturarum, ignoratio Christi est. Unde orationum tuarum
0018B Palatin. 172,
salvatus, pro
fultus.
fultus
0018A auxilio, quae diebus ac noctibus in Dei lege meditaris, et templum es Spiritus sancti, imitabor patremfamilias, qui de thesauro
suo profert nova et vetera; et sponsam dicentem in Cantico Canticorum:
Nova et vetera, fratruelis meus,
0018B
Servavi tibi. Quamplures mss. codices legunt alio modo, et contrario sensu:
Nova et vetera fratruelis meus servavit mihi. At nullam inter variantes lectiones interpretum deprehendere potui, quae firmaret hanc sententiam. In Hebraeo legimus ,
tsaphanti lecha, id est,
servavi tibi, sive,
abscondi tibi. Martian.
servavi tibi (Cant. VII, 13) ; 3-4 sicque exponam Isaiam, ut illum non solum Prophetam, sed evangelistam et Apostolum doceam. Ipse
enim de se et de caeteris evangelistis ait:
Quam speciosi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem (Isa. LII, 7) . Et ad ipsum quasi ad Apostolum loquitur Deus:
Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et ille respondit:
Ecce ego, mitte me (Isa. VI, 8) .
Nullusque putet, me voluminis istius argumentum brevi cupere sermone comprehendere: cum universa
0018B Domini sacramenta praesens Scriptura contineat; et tam natus de Virgine Emmanuel, quam
0019A illustrium patrator operum atque signorum: mortuus ac sepultus, et resurgens
0019C Vatican. 322,
resurgens a mortuis.
ab inferis, et Salvator universarum gentium praedicetur. Quid loquar de physica, ethica et
0019C
Ethica et theologica. In antea editis libris habetur,
ethica et logica; sed errore manifesto, cum ipsemet Hieronymus
theologica pro
logica legendum statuerit epistola ad Paulam de alphabeto Hebraico, ubi ait de logica:
Pro qua nostri Theologicen sibi vindicant. Martian. —Sic et mss. plerique habent, et veteres quoque editi libri praeferebant. Perperam Martianaeus de suo fecit
Theologica ex praeconcepta opinione ex epist. 30 ad Paulam de Alphabeto num. 1. At ibi quoque tradit
0019D Hieronymus satis luculenter, partiri
philosophos disputationes suas in physicam, ethicam, logicamque: minime omnium
theologicam nominat. Quin subdit pro
logica nostros
theoricen sibi vindicare: atque ita restituendum, uti fecimus, locum adducto ex Origene luculentissimo testimonio ostendimus: unde
et si quid mutare ex aliis mss. hic mavis,
Theorica, non
Theologica rescribendum omnino sit. Vide quae in eum locum animadvertimus, tum in epist. 121, ad Algasiam, quaest. 10, in fine: maxime
vero in Commentar, in Ecclesiasten cap. 1, not.
logica? Quidquid sanctarum est Scripturarum: quidquid potest humana lingua proferre, et mortalium sensus accipere, isto volumine
continetur. De cujus mysteriis testatur ipse qui scripsit:
Et erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati: quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum. Et respondebit:
Non possum, signatus est enim. Et dabitur liber nescienti litteras: diceturque ei, lege, et respondebit, nescio litteras
(Isai. XXIV, 11, 12) . Sive igitur hunc librum dederis nescienti litteras Populo nationum, respondebit: Non possum legere:
quia non didici litteras Scripturarum;
0019B sive dederis Scribis et Pharisaeis, qui Regis litteras nosse se jactant, respondebunt: Non possumus legere: quia signatus
est liber. Quid idcirco eis signatus est? quoniam non receperunt eum quem signavit Pater (Joan VI, 27) : qui habet clavem
David:
Qui aperit, et nemo claudit; qui claudit, et nemo aperit (Apoc. III, 7) .
Neque vero,
0019D
Ut Montanus, etc. Idem Hieronymus haec habet infra in I caput Isaiae:
Ex quo Montani deliramenta conticeant, qui in ecstasi et cordis amentia Prophetas putat ventura dixisse. Ecstasin igitur intelligit cordis amentiam, qua numquam correpti sunt sancti Prophetae, quemadmodum Montanus, Prisca et Maximilla,
et caeteri pseudo prophetae haereticorum. Vide Euseb. Hist. Ecclesiast. lib. V, cap. 15 vel 16, Chrys. homil. 29 in Epist.
I ad Cor. cap. 12, Hieronym.
0020C lib. de Script. Eccles. in
Mellitone, Apollonio et
Tertulliano. Martian.
ut Montanus cum insanis feminis somniat, Prophetae in ecstasi sunt locuti, ut nescierint quid loquerentur, et cum alios erudirent,
ipsi ignorarent quid dicerent. De quibus Apostolus ait:
Nescientes quae loquantur, neque de quibus affirment (I Tim. I, 7) : sed juxta Salomonem qui loquitur in Proverbiis:
Sapiens intelligit quae profert de ore suo; et in labiis suis portabit scientiam (Prov. XVI, 23) , etiam ipsi sciebant
0019C quid dicerent. Si enim sapientes erant Prophetae, quod negare non possumus; et Moses omni eruditus sapientia loquebatur
ad Dominum, et Dominus respondebat ei; et de Daniele ad principem Tyri dicitur:
Numquid sapientior es Daniele (Ezech. XXVIII,
0020A 3) ? et David sapiens erat qui gloriabatur in Psalmo:
Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Ps. L, 8) , quomodo sapientes Prophetae instar brutorum animantium quid dicerent, ignorabant? Legimus et in alio Apostoli
loco:
Spiritus Prophetarum Prophetis
0020C Palat.,
subjectus est, et in sua habet potestate.
subjecti sunt (I Cor. XIV, 32) : ut in sua habeant potestate, quando taceant, quando loquantur. Quod si cui videtur infirmum, illud ejusdem
Apostoli audiat:
Prophetae duo aut tres loquantur, et alii dijudicent: si autem alii fuerit revelatum sedenti, prior taceat (Ibid., 29) . Qua possunt ratione reticere,
0020C
Cum in ditione, etc. Codices mss. fere omnes legunt
in datione sit Spiritus. Martian.
cum in ditione sit spiritus qui loquitur per Prophetas, vel tacere vel dicere? Si ergo intelligebant quae dicebant, 5-6
cuncta sapientiae rationisque sunt plena. Nec aer voce pulsatus ad aures eorum perveniebat; sed Deus loquebatur
0020B in animo Prophetarum, juxta illud quod alius Propheta dicit:
Angelus qui loquebatur in me (Zach. I, 9) , et:
Clamantes in cordibus nostris, Abba, pater (Gal. IV, 6) . Et:
Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Ps. LXXXIV, 9) .
Unde post historiae veritatem, spiritualiter accipienda sunt omnia: et sic Judaea et Jerusalem, Babylon et Philisthiim, et
Moab et Damascus, Aegyptus et desertum mare, Idumaea et Arabia,
0020C
Ac vallis Visionis, Editi addunt nonnulla, nempe
ac vallis Sion, quae absunt in cunctis Codicibus mss. nec leguntur in Versione Hieronymi, in qua post titulum istum,
Onus in Arabia, consequenter scriptum est,
Onus vallis Visionis. Consule tom. I sive divinam
0020D Bibliothecam S. Hieronymi. Martian.
ac vallis Visionis, et ad extremum Tyrus, et Visio quadrupedum intelligenda sunt; ut cuncta quaeramus in sensu, et in omnibus
his, quasi sapiens architectus Paulus apostolus jaciat fundamentum, quod non est aliud praeter Christum Jesum. Magnique laboris
et operis est, omnem Isaiae librum velle edisserere, in
0020C quo majorum nostrorum ingenia sudaverunt: Graecorum dico. Caeterum apud Latinos grande silentium est, praeter sanctae memoriae
0020D
Martyrem Victorinum. In Catalogo virorum illustrium de eodem Victorino ait S. Hieronymus:
Non aeque Latine ac Graece noverat; inde opera ejus grandia sensibus, viliora sunt compositione verborum. Epistola quoque ad Magnum:
Victorino Martyri in libris suis licet desit eruditio, non tamen deest eruditionis voluntas. De patria hujus Victorini et Episcopatu, plura dicentur tomo IV nostrae editionis. Falsus est porro nuperus auctor qui putavit
Victorinum scripsisse in Isaiam Commentarios usque ad visionem quadrupedum in deserto. Haec enim, non de Victorino, sed de
Origene intelligenda sunt; uti perspicuum est attente legenti hunc Hieronymi locum. Martian.
martyrem Victorinum, qui cum Apostolo dicere poterat:
0020D
Non enim
aeque Latine ac Graece noverat; unde opera ejus grandia sensibus, viliora sunt compositione verborum, inquit ipse Hieronymus in Catalogo, quibus paria habet in epist. 70, ad Magnum. Caeterum Victorini Commentarium istud cum
plerisque aliis intercidit.
Etsi imperitus sermone, non tamen scientia (II Cor. XI, 9) .
0021A Scripsit enim in hunc Prophetam juxta editiones quatuor, usque ad Visionem quadrupedum in deserto, Origenes triginta volumina,
e quibus vicesimus sextus liber non invenitur. Feruntur et alii sub nomine ejus de Visione τετραπόδων, duo ad Gratam libri,
qui pseudographi putantur; et vigintiquinque
0021B Palat.,
et vigintisex Homiliae, etc. Alia porro videtur in Philocalia τῶν σημειώσεων notio tradi, quod cl. Huetio observatum est, quasi σημειώσεις. Tomi
ipsae constarent, et neutiquam pro
Excerptis, sive Scholiis, sed pro justis Commentariis habendae sint. Proprie autem σημειοῦσθαι
adnotare est, sive
Commentarium scribere, vel scriptum aliquod ad aliud adjicere, unde
Annotationes commode intelligi possunt.
Homiliae, et Σημειώσεις, quas nos
Excerpta possumus appellare. Eusebius quoque Pamphili juxta historicam explanationem
0021B Memoriae, ut videtur, lapsu, nisi in librarios culpa torquenda sit,
quindecim hic numerat Eusebii libros in Isaiam, quos dixerat in catalogo
decem tantummodo: nec sane plures exstitisse aliis quoque argumentis evincitur. Ex illis porro multa saepe Hieron. in suos Commentarios
transtulit, quae subinde nos ex cl. Montfauconii editione indicabimus.
quindecim edidit volumina; et Didymus, cujus amicitiis
0021B Quindecim tamen anni plus minus elapsi erant,
0022B ex quo Didymus diem obierat, siquidem anno 396, quod certis auctoribus, Palladio cap. 4 Lausiac. Hist., Sigeberto, ipsoque
in primis Hieronymo in Catalogo comprobatur, finem vivendi fecit. S. vero Doctor circa an. 410 hosce Commentarios elaborabat.
nuper usi sumus, ab eo loco ubi scriptum est:
Consolamini, consolamini populum meum, sacerdotes: loquimini ad cor Jerusalem (Isai. XL, 1) , usque ad finem voluminis, decem et octo edidit tomos. Apollinaris autem more suo sic exponit omnia, ut universa
transcurrat,
0021B et punctis quibusdam atque intervallis, immo
0022A compendiis grandis viae spatia praetervolet: ut non tam Commentarios quam indices capitulorum nos legere credamus. Ex quo
animadvertis, quantae difficultatis sit, ut Latini nostri, quorum aures fastidiosae sunt, et ad intelligendas Scripturas sanctas
nauseant, plausuque tantum eloquentiae delectantur, mihi ignoscant, si prolixius locutus fuero; cum Isaias duodecim Prophetis
juxta numerum versuum,
0022B
Aut aequalis. Prolegomeno IV in Divinam Bibliothecam S. Hieronymi composui tetrapla antiquae ac novae divisionis versuum Scripturae sacrae.
Ex iis scire licet Isaiam duodecim Prophetis juxta numerum versuum, aut aequalem, aut majorem esse: nam juxta antiquam divisionem
ante Hieronymum numerantur in Isaia versus 3600, cum in libro duodecim Prophetarum sint tantum 3110. Deinde in manuscriptis
Versionis Hieronymianae, Isaias habet versus 3580, liber autem duodecim Prophetarum 3800. Martian.
aut aequalis, aut major sit. Sicubi autem praetermissis LXX de Hebraico disputavi, illud in causa est quod aut eadem, aut
similia sunt pleraque cum caeteris, et duplici editione proposita, nolui libros explanationis extendere, qui etiam in simplici
explanatione modum brevitatis excedunt. Sed jam propositum exsequamur.