Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 15, 16.) Quia ecce Dominus in igne veniet: et quasi turbo quadrigae ejus, reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis. Quia in igne Dominus dijudicatur ((Vulg. dijudicabit)), et in gladio suo ad omnem carnem: et multiplicabuntur interfecti a Domino. LXX: Ecce Dominus quasi ignis veniet, et quasi tempestas currus ejus, reddere in furore ultionem suam: et increpationem in flamma ignis. In igne enim Domini judicabitur omnis terra: et in gladio illius cadet universa caro: multi vulnerati erunt a Domino. Manus Domini, quae nota fiet servis ejus, et timentibus eum, ipsa comminatur incredulis, 0663C sive inimicis ejus, ut si non egerint poenitentiam, sustineant quae sequuntur: Ecce enim, inquit, Dominus in igne veniet, et quasi turbo sive tempestas currus ejus. Quas debemus intelligere Angelicas potestates, quando venturus est Dominus in gloria Patris cum Angelis suis, judicare vivos et mortuos: non quo Dominus ignis sit, sed quo sustinentibus poenas, esse ignis videatur. Et licet Moyses dixerit (Deut. IV, 24) , idipsum Apostolo confirmante (Hebr. XII, 29) : Deus ignis consumens est. Attamen Salvator, exprimens divinitatis substantiam, ait: Spiritus est Deus (Joan. IV, 24) . Inter spiritum autem et ignem, secundum intelligentiam corporalem, multa diversitas est. Quod si ignis, aut spiritus est, quomodo oculos, et aures, et manus, et pedes, et 0663D ventrem, et caetera corporis membra habere dicitur, cum haec spiritus ignisque non habeant? Ignis ergo consumens appellatur Deus, ut quidquid in nobis vitiorum est, fenum, ligna, stipulamque consumat, et spinas, id est, sollicitudines saeculi hujus, quas pro bono semine terra attulit infecunda, de qua ad Hebraeos dicitur: Quae autem affert spinas et tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus finis consumptio est (Hebr. VI, 1) . De hoc igne et in Evangelio Dominus loquebatur: Ignem veni mittere 813 super terram (Luc. XII, 49) . Et supra legimus: Ardebit sicut ignis iniquitas, et sicut gramen aridum consumetur igni (Isai. IX, 18) , et omnia zizania, quae inimicus homo superseminavit, dormiente patrefamilias 0664A (Matth. XIII) . De quo et in Epistola Jacobi scribitur: Parvus ignis quam grandem succendit materiam (Jac. III, 5) ! Et in Proverbiis: In multis lignis viget ignis (Prov. XXVI, 20) . Quamquam in eo quod Proverbium est, aliud possit intelligi (Eccli. XXVIII) . Hunc puto ignem sedisse super linguas Apostolorum omniumque credentium, quando linguis variis loquebantur, et omnes erroris fugabat tenebras, et illuminabat corda eorum, qui recipiebant sermonem Domini (Act. II) . Quod autem sequitur: Quasi tempestas currus, sive quadrigae ejus, Psalmorum edisseremus exemplis, in quibus scriptum est: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non tacebit. Ignis ante eum ardebit: et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3, 4) . Et alibi: Currus Dei decem millibus multiplex 0664B millia laetantium (Psal. LXVII, 18) . His curribus et equis Elisaeus erat circumdatus, quos puer ejus videre non poterat. Unde ait: Domine, aperi oculos pueri hujus ut videat. Et apertis, inquit, oculis, vidit currus, et quadrigas, et equos per circuitum (IV Reg. VI, 17) . Hoc curru igneo et Elias raptus ad coelum est, quando clamabat Elisaeus: Pater mi, Pater mi, currus Israel et auriga ejus (IV Reg. II, 12) . Haec autem universa narrantur, non quo Deus aut currus habeat, aut quadrigas, aut equorum velocitate portetur; de quo alibi scriptum est: Qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII, 3) ; sed quomodo in solio sedere dicitur, quando assumit habitum judicantis; sic quando ad vindictam venit, ut debellet adversarios suos, in habitu victoris et triumphantis 0664C ostenditur. De furore Domini crebro diximus, quod sic accipi debeat quomodo oblivio ejus, et poenitentia, et contristatio, et affectus caeteri, qui Dei non conveniunt majestati. Et in hoc igitur igne et furore, in his curribus et in flamma ignis judicabitur omnis caro, sive ipse Dominus cum creaturis suis, ut non potentia, sed 814 judicii veritate videatur ferre sententiam juxta illud quod in Michaea prolixius, et in quinquagesimo psalmo brevius dicitur: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum fueris judicatus (Psal. L, 5) . Gladius autem quo omnis caro est judicanda, ille accipiendus est, de quo et prius diximus, et nunc dicemus ex parte: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit (Psal. VII, 13) . Hunc gladium punitorem carnis peccatricis 0664D omniumque vitiorum, Israelitae in manus Pharaonis datum queruntur; dicuntque Moysi et Aaron: Videat Deus vos et judicet: quia abominabilem fecistis odorem nostrum coram Pharaone: ut daretur gladius in manu ejus, et interficeret nos (Exod. IV, 21) . De hoc gladio et in Amos scriptum est: Gladio interibunt omnes peccatores populi (Amos IX, 10) : cum utique et alia sint genera poenarum. Quidquid ergo pungit, et percutit, et torquet, et cruciat, in Scripturis sanctis gladius appellatur, quo gladio vulnerabuntur sive interficientur, qui Dei non fecerint voluntatem; et omisso lumine veritatis, tenebris se erroris involverint. De quibus scriptum est in Jeremia: Si mutabit Aethiops pellem 0665A suam (Jerem. XIII, 23) . Et in Sophonia: Et vos Aethiopes vulnerati, sive interfecti gladio meo eritis (Soph. II, 12) . Omnem loci istius continentiam, quo sensu accipienda sit, Apostolus prolixius edisserit, scribens ad Romanos: Juxta duritiam autem tuam et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. His quidem qui juxta patientiam operis boni, gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam. Qui autem ex contentione et increduli sunt veritati, acquiescunt autem iniquitati, ira et furor, tribulatio et angustia super omnes homines qui operantur malum, Judaei primum et ethnici (Rom. II, 5 seqq.) .