Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXIII.—Vers. 1.) Onus Tyri. Ululate naves maris, quia vastata est domus, unde venire consueverant: de terra Cethim revelata est eis. Tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis. Manifestius et plenius Ezechiel propheta et subversionem Tyri, et causas subversionis exponit, dicens: Fili hominis, 0200B pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem: Euge, confractae sunt portae populorum, conversa est ad me, implebor, deserta est. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans, et dissipabo muros Tyri, et destruam turres ejus, et radam pulverem ejus de ea (Ezech. XXVI, 2, et seqq.) Quae autem istae sint gentes multae, quae inundabunt Tyrum sicut mare fluctuans, nominatim in consequentibus docet: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab Aquilone, regem regum, cum equis, et curribus et equitibus, et coetu populoque magno. Filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet: et circumdabit te munitionibus: et comportabit aggerem in gyro, et elevabit contra te clypeum, et vineas atque arietes 0200C temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua, et caetera quae usque ad finem visionis sequuntur. Nam et in alia prophetia, quae adversum Aegyptios cernitur, eadem Scriptura contexit: Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus, et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus de Tyro (Ezech. XXIX) . Per quae significat multo tempore ab exercitu Babylonis aggerem comportatum, ut quod postea fecit Alexander, insulam continenti terrae socians, ille ante facere sit conatus (Quint. Curt. lib. IV) . Quomodo ergo adversus Babylonem et Philistiim, et Moab, et Aegyptum, et Idumaeos et Ismaelitas, supra Dei comminationem legimus, quod 0200D insultaverint captivitati populi ejus, ita etiam nunc adversum 227 Tyrum inimicam, et insultatricem subversionis Jerusalem prophetia texitur, quod etiam ipsa ab eodem hoste sit destruenda. Legimus (( Al. Legamus)) Graecorum historias, et maxime eorum qui Assyriae gentis bella describunt; ibique reperimus post captivitatem Jerusalem, Palaestinos, et Arabas, et Damascenos, ac deinceps Aegyptios fuisse subversos. Quod autem semper hae gentes, et praecipue Tyrus impugnaverit Israel, et in illius subversione laetata sit, Amos propheta in exordio sui voluminis explicat (Amos. I) , et breviter laudes Deo canens Psalmista declarat: Deus, quis similis erit tibi ((Al. tui))? ne taceas, neque compescaris, Deus. Quoniam 0201A ecce inimici tui sonuerunt: et qui te oderunt, extulerunt caput. Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. Dixerunt, Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra. Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversum te testamentum disposuerunt, tabernacula Idumaeorum, et Ismaelitae, Moab, et Agareni, Gebal, et Ammon, et Amalech, alienigenae cum habitantibus Tyrum (Ps. LXXXII, 1 et seqq.) . Ex quibus omnibus discimus, pondus irae Dei super Tyrum venisse meretricem, quae hic sub specie scorti, in Ezechiel sub navis translatione describitur (Ezech. XXVI) . Ululate, inquit, naves maris. Pro quo in LXX legimus Carthaginis: et habetur in Hebraeo Tharsis (): de quo et in Jona propheta, et in 0201B quadam epistola disputavi. Possumus autem, quia Carthago Tyriorum colonia est, in praesenti loco Tharsis, non mare generaliter, sed et Carthaginem accipere: quod nequaquam de Africa naves Tyrum veniant, nec de terra Cethim, quam Cyprum quidam interpretantur: usque hodie enim est apud eos urbs Citium, de qua et Zeno Stoicae sectae Haeresiarches fuit: quamquam plerique nostrorum, et maxime Machabaeorum principium, Cethim Italiae Macedoniaeque insulas arbitrentur. Hoc enim Scriptura commemorat, quod Alexander rex Macedonum egressus sit de terra Cethim. Insulam quoque nominans, non mentitur: postea enim a Nabuchodonosor, 228 vel Alexandro terrae continens facta est, propter expugnationem multis in brevi freto aggeribus comportatis. 0201C Negotiationem quoque Sidonis appellat, juxta sequentem versiculum, in quo ait: Erubesce, Sidon. Tradunt enim historiae, quod Tyrus colonia Sidonis sit.