Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 18.) Et erit negotiatio ejus, et merces ejus sanctificatae Domino: non condentur, neque reponentur. Quia his qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitate, et vestiantur usque ad vetustatem. Haec secundum historiam, necdum facta comperimus, nisi forte putandum est, quod post aedificationem Jerusalem, et instaurationem Tyri, amicae inter se fuerint civitates, et ad templum Dei crebro Tyri dona transmiserint: sicut et in Ezra legimus (Esdr. XIII, 16) , quod Tyrios qui pisces vendebant, in sabbato abegerit, et introire urbem non permiserit: atque ex uno mercimonio, etiam de caeteris aestimandum sit. Judaei cassa in 0205B futurum vota differunt, post Antichristum in mille annis haec explenda memorantes. Nec mirum si ista confingant, qui spreta veritate Christi, organum diaboli Antichristum recepturi sunt, cum etiam Christiani judaizantes, de mille annorum beatitudine haec dicta contendant. Ego autem quomodo in visione Babylonis sub typo eversionis ejus, 233 consummationis tempus intelligo, et in Aegypto destructis idolis altare Domini collocatum, ad Christi tempus refero, et in visione Moab, thronum Salvatoris in terra ejus positum recognosco, et in Damasci caeterisque visionibus omnibus, nostrorum esse temporum sacramenta non dubito: ita et in visione Tyri, quae extrema 0206A est, christianae felicitatis tempus interpretor: quod postquam aedificata est, et recepit pristinum statum, et omnis negotiator in antiquam consuetudinem, portum ejus ingressus est, et mercimonia, et labor eorum Domino dedicentur. Cernamus in Tyro exstructas Christi Ecclesias, consideremus opes omnium, quod non reponantur, nec thesaurizentur, sed dentur his qui habitant coram Domino, qui servientes altari participant cum altari (I Cor. IX) . Ministrant autem Tyrii non ad divitias, nec ad cumulandas sacerdotum opes, sed ad victus necessaria suppetenda: 234 ut, juxta Apostolum, habentes victum atque vestitum, his contenti simus (I Tim. VI) . Et nota quod non dixerit negotiationes, et merces Tyri sanctificatas Domino his dandas qui habitaverint Jerusalem sicut Judaei 0206B arbitrantur; sed qui fuerint coram Domino, qui serviunt ei. Sic enim et Dominus constituit, ut qui Evangelium praedicant, vivant de Evangelio (I Cor. IX) . Servire autem Domino, et habitare coram eo, non est loci, sed meriti. Hucusque visiones Isaiae, sive onera quae certis gentibus imposuit, ut jussisti, et ut nos quivimus, historica interpretatione disseruimus, Hebraicae tantum veritatis prementes vestigia. Quae sequuntur, ad omnes pertinent nationes, et generaliter ad totius mundi consummationem. De quibus nec tu petisti, ut scriberem, nec mihi otiosum fuit, ut ex superfluo non quaesita dictarem, qui quaesita vix scripsi.