Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. LIV.—Vers. 1.) Lauda, sterilis, quae non paris: decanta laudem et hinni, quae non parturiebas: quoniam plures filii desertae, magis quam ejus quae habebat virum, dicit Dominus. LXX: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis: quia plures filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. 0515A Dixit enim Dominus. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Laetare, sterilis, quae non peperisti. Gaude in exultatione, et hinni, quae non parturisti: Plures enim filii dissipatae, magis quam ejus quae erat sub viro. A quo Theodotio et Aquila praeter pauca verba non discrepant. Post nativitatem Salvatoris, et ordinem vitae atque virtutum, passionem crucis, et resurrectionis gloriam, quando ponens animam suam, vidit semen longaevum, et in scientia sua ipse justus justificavit plurimos, et fortium divisit spolia, et pro transgressoribus rogavit, dans locum poenitentiae, transit ad vocationem gentium, et qui in illo sint credituri, pleno sermone describit. Quem quidem locum et apostolus Paulus sub nomine Sarae et Isaac, refert ad Ecclesiam (Galat. IV, 27 et seqq.) , 0515B quod prior populus de monte Sina et Agar serviat cum filiis suis; sequens autem liber sit, de quo dicit Isaias: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis: quia plures filii desertae, magis quam ejus quae habet virum; et statim: Nos autem, inquit, fratres, secundum Isaac 627 repromissionis filii sumus. Sed sicut tunc qui secundum carnem natus est, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Nos autem, fratres, non sumus filii ancillae, sed liberae: qua libertate donavit nos Christus (Galat. IV, 27 seqq.) . Si igitur vas electionis, assumens de Isaia testimonium, quod nunc habemus in manibus, ad repromissionis retulit 0515C filios, et ad Ecclesiam de gentibus, seu ex utroque populo congregatam, quae deserta in Judaeis fuerat et relicta, quae virum non habuerat Deum, nec Legem acceperat nec Prophetas, ipsa ratione compellimur sequi vestigia praecessoris, et desertam eam dicere, de qua supra (Ad cap. XXXVI) legimus: Laetare, deserta, et reliqua his similia. De qua et in Jeremia scriptum est ex persona Dei: Vacua facta est quae pariebat septem, defecit et anima ejus. Occidit ei sol adhuc meridie (Jerem. XV, 9) . Et in Samuelis volumine: Sterilis peperit septem, et quae habebat filios plures, infirmata est (I Reg. II, 5) . Et in Psalmis: Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem (Psal. CXII, 9) . Septem autem filios dicitur genuisse synagoga, propter mysterium 0515D hebdomadis et sabbati, cui prior populus fuerat obligatus. Sive pro septem, plures intelligendi sunt, juxta Hebraei sermonis ambiguitatem, quo et sabbatum significatur et plures. De quo in Hebraicarum Quaestionum libro, quem in Genesim scripsimus, plenius dictum est. Haec ergo quae quamdiu virum habebat Deum, sermonem divinum, et Legi juncta erat, generabat Deo plurimos filios: quando autem accepit libellum repudii, et vocanti viro noluit respondere, et audivit: Filia matris tuae tu es, quae dereliquisti virum tuum (Ezech. XVI, 15) . Et iterum: Non ut Dominum me vocasti: neque ut patrem et principem virginitatis tuae (Jerem. III, 4) : propterea in hoc eodem Propheta plangitur: Quomodo facta 0516A est meretrix civitas fidelis, Sion plena judicii: in qua justitia dormivit in ea, nunc autem latrones (Isai. I, 21) . Sed et hoc notandum quod quando dicit: Plures filii desertae, magis quam ejus, quae habet virum, non penitus synagoga excludatur a partu; sed multitudo ei gentium praeferatur. Et ipsa enim in Apostolis, et per Apostolos primum populum genuit de Judaeis. Unde duo Apostolorum principes agmina sibi credentium in Christo, Circumcisionis et Gentium diviserunt, ut ex utroque populo desertam prius atque pauperculam 628 aedificarent Jerusalem. Quod autem Hebraicum pro laetitia, hinnitum posuit, gaudii significat magnitudinem, in similitudinem hinnientis equi ad victoriam. De quo in Job plenius scribitur (Job. XXXIX) . Hunc locum et caetera, 0516B quae sequuntur, Judaei et nostri judaizantes ad Jerusalem referunt, quam dicunt in mille annorum regno instaurandam, et eamdem esse quae prius habuit virum, et postea habere desierit, multoque plures habitura sit filios post repudium, quam prius habuit suo viro. Cum perspicue duarum mulierum ponatur comparatio, ejus quae virum habuit et dimissa est, et ejus quae semper deserta et absque viro fuit. Nec mirandum de Judaeis, quorum oculi auresque sunt clausae, si apertam non videant veritatem. De Christianis quid loquar, nescio, qui dicente Apostolo, quae sunt allegorica et ad duo Testamenta, vetus et novum, Saram Agarque referente, Judaeis tradunt manus, terrenarum in mille annis desiderio voluptatum.