IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Primus iste liber est totus proaemialis, et dividitur in tres Summas : quarum pri ma continet duo capita, secunda quatuor, tertia vero tria. Summa secunda refert antiquorum opiniones de causis ac principiis rerum. Tertia easdem impugnat. Prima vero tractat de dignitate hujus scientiae quam triplici medio probat Philosophus, primo ex ejus naturali appetibilitate, probans caeteris scientiis appetibiliorem esse. De quo Doctor pulchra doctrinalia habet hic q. 1. rem hanc fuse tractans. Quod dicitur, visum esse aliis scientiis nobiliorem, tractat Doctor q. 6. de Anima. vide ibi Commentarium, De aliis duobus mediis, infra suis locis.