0021C 7 (Cap. I.—Vers. 1.)
Visio Isaiae, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziae, Joatham, Achaz et Ezechiae, regum Juda. Pro
Juda, in quo significantur duae tribus, LXX et Theodotio posuere,
Judaeam, quae totam terram duodecim tribuum ostendit. Et pro eo quod nos ex Hebraeo vertimus,
super Judam et Jerusalem: illi interpretati sunt,
contra Judaeam et Jerusalem. Symmachus more suo manifestius,
0021D Penes Eusebium Demonstrat. Evang. pag. 66, Symmachus habet, ὑπὲρ τῆς Ἰουδαίας, καὶ ὑπὲρ τῆς Ἱερουσαλήμ,
Super Judaeam et Jerusalem. Rectius Hieronymus
0022D legit, περὶ Ἰούδα καὶ Ἱερουσαλήμ,
De Juda et Jerusalem.
de Juda et Jerusalem; ut nec prospera, nec adversa velit titulo demonstrari: sed ea quae de Juda et Jerusalem in utramque partem Propheticus sermo
praedixerit. Ergo Isaias principaliter de duabus loquitur tribubus, Juda et Benjamin: exceptis decem, quae in Samaria erant,
et vocabantur Ephraim et Israel; et quas sub Ozia rege
0021D Juda, et Jerusalem, Phul rex Assyriorum vastare jam coeperat. Denique quinquagesimo et secundo imperii ejus anno, regnante
apud Samariam Phacee filio Romeliae,
venit Teglathphalasar rex Assyriorum,
0022C
et cepit Ajon et Abel, domum Maacha: et Janoe et Cedes et Asor et Galaad et Galilaeam, omnem terram Nephthali, et transtulit
eos in Assyrios
(IV Reg. XV, 18 19) . Ex quo ostenditur, vicina eversione Samariae in commonitionem duarum tribuum haec universa narrari.
Ozias autem ipse est, qui et Azarias, duplici nomine. Et uno quidem atque eodem tempore Isaiam, Osee, Joel, et Amos prophetasse,
ex regibus qui ponuntur in titulo, cognoscimus: sed principium verbi Domini fuit in Osee filio Beeri. Amos autem pater Isaiae,
non ut plerique autumant, tertius duodecim Prophetarum est, sed alius; diversisque apud Hebraeos scribuntur litteris. 8
Iste primam et extremam litteras habet Aleph et Sade (); ille Ain
0022D et Samech (): et iste secundum quosdam interpretatur
fortitudo, sive
robustus; ille
populus durus vel
gravis: de quo in Amos plenius diximus. Non solum autem hic propheta, sed et alii cum habeant
0023A in titulo:
Visio quam vidit Isaias, sive Abdias, non inferunt quid viderint. Verbi gratia:
Vidi Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum et Seraphim duo in circuitu ejus; sed quae dicta sunt, narrant, id est:
Audi, coelum, et auribus percipe, terra (Isai. VI, 1, 2) . Et:
Haec dicit Dominus Deus ad Idumaeam. Auditum audivi a Domino, et legatum ad gentes misit (Abd. I, I) . Prophetae enim
0023C
Prius vocabantur. Legimus I Regum IX, 9:
Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite et eamus ad videntem. Qui enim Propheta dicitur hodie,
vocabatur olim
Videns. Sic saepius in libris Regum et Paralipomenon Prophetae appellantur
Videntes. Isaias quoque haec habet infra cap. XXX, 10:
Dic Videntibus, id est,
Prophetis. Cap. iterum XXXII, 3, et cap. XXXIII, 7, eodem nomine
Videntes dicuntur Prophetae. Martian.
prius vocabantur videntes, qui dicere poterant:
Oculi nostri semper ad Dominum (Psal. XIV, 15) . Et:
Ad te levavi oculos meos qui habitas in coelo (Psal. CXXII, 1) . Unde et Apostolis a Salvatore praecipitur:
Levate oculos vestros, et videte regiones: quia jam albae sunt ad messem (Joan. IV, 35) . Istos cordis oculos, et sponsa habebat in Cantico Canticorum, cui sponsus
0023B dicit:
Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, uno ex oculis tuis (Cant. IV, 9) . Et in Evangelio legimus:
Lucerna corporis tui est oculus tuus (Matth. VI, 22) . In veteri quoque dicitur instrumento, quod populus viderit vocem Dei (Exod. XX, 18) . Ex quo Montani
deliramenta conticeant, qui in ecstasi, et cordis a mentia Prophetas putat ventura dixisse: neque enim videre poterant quod
ignorabant. Scio quosdam Judaeam et Jerusalem de coelestibus interpretari, et Isaiam sub persona Domini Salvatoris:
0023C
Quod captivitatem, etc. Millenarios hoc loco castigat Hieronymus, qui libro Script. Eccles. in Papia respuit eamdem traditionem dicens:
Hic dicitur
0023D
mille annorum Judaicam edidisse δευτέρωσιν,
quem secuti sunt Irenaeus, et Apollinarius et caeteri, qui post resurrectionem aiunt in carne cum Sanctis Dominum regnaturum.
Tertullianus quoque in libro de spe fidelium, et Victorinus Petabionensis, et Lactantius hac opinione ducuntur.
His addendi sunt Justinus Martyr, Clemens Alexandrinus, Athenagoras et nonnulli alii Scriptores antiqui. Martian.
quod captivitatem illius provinciae in nostra terra praenuntiet, et postea reditum
0023D Antea erat
consensumque.
conscensumque ad montem sanctum in diebus novissimis. Quae nos contraria Christianorum fidei judicantes, universa 9 despicimus,
et sequentes historiae veritatem, sic interpretamur
0023C spiritualiter, ut quidquid illi de coelesti Jerusalem somniant, referamus ad Christi Ecclesiam, et ad eos qui vel propter
peccata egrediuntur ex ea, vel ob poenitentiam revertuntur ad sedem pristinam, de
0024A qua et illud in hoc eodem Propheta dici arbitramur:
Illuminare, illuminare, Jerusalem: venit enim lux tua, et gloria Domini super te orta est: et,
In te apparebit Dominus, et gloria illius super te ostendetur: et gradientur reges in
lumine tuo, et gentes in splendore tuo: quando venient omnes filii ejus de longe, et filiae illius in humeris portabuntur,
et operient eam cameli Madian, et Epha, afferentes aurum et thus: et greges Cedar congregabuntur in Jerusalem, et arietes
Nabaioth properabunt, et erunt placabiles hostiae super altare Domini
(Isai. LXIX, 1 seqq.)
Quodque in titulo ponitur prophetasse eum sub Ozia, et Joatham, et Achaz, et Ezechia, regibus Juda, non ut in aliis Prophetis
confuse intelligendum est, ut nesciamus quid sub quo specialiter rege dictum
0024B sit: sed usque ad finem voluminis scriptum refertur, quid seorsum sub Ozia, et quid sub Joatham, et quid sub Achaz, et quid
sub Ezechia ei a Domino revelatum sit. Sciamus quoque Ezechiam in Jerusalem
0023D
In Jerusalem duodecimo, etc. Ex libro posteriore Chronicorum Eusebii haec habet Hieronymus, qui semper in historica narratione ac temporum annotationibus
fidem facit suis dictis ex hujusmodi Syntagmatibus Eusebianis. Quare in Epistola ad Damasum de visione Seraphim, tempus regni
Oziae ac nativitatis Romuli probat his verbis:
Post cujus mortem, inquit,
Isaias Propheta hanc visionem, quam explanare nunc nitimur, vidit, id est, eo anno quo Romulus, Romani imperii conditor, natus
est: sicut manifestum esse poterit iis, qui voluerint legere Temporum
0024C
librum, quem nos in Latinam linguam ex Graeco sermone transtulimus. Monendus est autem lector Josephum Scaligerum valde hallucinatum fuisse cum vocavit Visionem Seraphim,
primam Esaiae visionem, quae sexta esse debet juxta divisionem capitulorum, ordinemque Visionum in manuscriptis libris, et apud Hieronymum saepe
notatum: nam in codice Cluniacensi post primi Capituli contextum sacrum et Hieronymi Commentarios, legimus hoc modo:
Visio Isaiae secunda. Errorem porro Scaligeri invenies in Animadversionibus ad Chronologica Eusebii, pag. 66, col. 2, in fine. Consule infra
0024D Commentarios in caput primum Isaiae. Martian. —Paria his sunt, quae tradit epist. 18, ad Damasum, num. 1, quae et Martian.
in hunc locum laudat:
Regnavit Ozias annis quinquaginta duobus, quo tempore apud Latinos Amulius, apud Athenienses Agamestor undecimus imperabat.
Post cujus mortem Isaias propheta hanc visionem, quam explanare nunc nitimur, vidit, id est,
eo anno quo Romulus, Romani imperii conditor, natus est: sicut manifestum esse poterit iis, qui voluerint legere Temporum
librum, quem nos in Latinam linguam ex Graeco sermone transtulimus.
Porro an. mundi 3256 Romam fuisse conditam, vulgo recepta sententia est.
duodecimo anno Romuli, qui sui nominis in Italia condidit civitatem, regnare coepisse: ut liquido appareat, quanto antiquiores
sint nostrae historiae, quam gentium caeterarum. Interpretatur autem Isaias,
0024D
Salvatus Domini. In antiquis editionibus Erasm. et Marian. et in multis mss. legimus,
Salvator Domini; sed alii codices constanter retinent
salvatus Domini; et consequenter hanc lectionem comprobat Hieronymianus Commentarius. Martian. —In Nominum libris plerumque
salus Domini exponitur: olim erat
salvator.
salvatus Domini: Juda,
confessio: Jerusalem,
visio pacis: Ozias,
fortitudo Domini: Joatham:
Domini perfectio: Achaz,
tenens sive
robustus: Ezechias,
imperium Domini. Qui igitur Domino praesidente salvatur, et est filius Amos, id est, fortis atque robusti, cernit spiritualiter visionem confessionis,
dum antiqua peccata deplangit: et pacis,
0024C dum post poenitentiam transit ad lucem, et aeterna pace requiescit: cunctaque illius tempora transeunt sub fortitudine Domini,
et perfectione ejus ac robore. 10 Cumque omnia fecerit, dicet
0025A illud Evangelicum:
Servi inutiles sumus: quod enim debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10) .