Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 2.) Audi, coelum, et auribus percipe, terra: quia Dominus locutus est. Supra, quis propheta, cujus filius, quid contra Judam et Jerusalem, sive super Judam et Jerusalem, et quo tempore viderit, titulo demonstratum est: nunc coelum et terram ad audiendum provocat. In coelo supernas significans angelicasque virtutes: in terra mortalium genus, μετωνυμικῶς ab his quae continent, ea quae continentur. Sive quia per Mosen testes vocaverat Dominus coelum et terram, dans populo Israel legem suam, et dixerat: Attende, coelum, et loquar: audiat terra verba oris mei (Deut. XXXI, 1) : post praevaricationem populi, eosdem rursum in testimonium 0025B vocat, ut cuncta elementa cognoscant, juste Deum in ultionem mandatorum suorum ad iracundiam concitatum. Pro coelum, Hebraicum Samaim () coelos sonat, plurali numero: maxime cum audite dixerit, id est, Semu (), quod plurali effertur numero, non singulari. Sed quidam volunt pluraliter quidem dici coelos, sed singulariter intelligi, juxta illud quod singulas civitates, Thebas et Athenas vocamus. Estque Hebraici characteris idioma, ut omnia quae in syllabam finiuntur Im () masculina sint, et pluralia, ut Cherubim et Seraphim. Et quae in Oth (), feminina et pluralia: ut Sabaoth. Et hoc notandum quod coelis dicatur, audite, terrae, auribus percipe; ea enim quae excelsa sunt, majorem habent intelligentiam: quae humiliora, 0025C terrenis sensibus involvuntur. Unde et Salvator in Evangelio: Qui habet, inquit, aures audiendi, audiat (Matth. XI, 15) . Si quis igitur coelum est, et habet municipatum in coelestibus, audiat mystice quae dicuntur. Si quis terrenus, simplicem sequatur historiam. Illud quoque animadvertendum, quod non dixerit: Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quid vobis locutus sit Dominus; sed quid locutus sit mihi, ut quod ego audivi in spiritu, vobis 11 referam, qui ipsum loquentem audire non meremini. Quidam ( Origenistae) coelum et terram quasi animantia ad audiendum provocari putant, juxta illud, quod de terra in alio loco dicitur: Qui respicit terram, et facit eam tremere (Psal. CIII, 32) : cum hoc potestatis Dei sit, non terrenae intelligentiae.
0025D Filios genui et exaltavi: ipsi autem spreverunt me. Pro quo Symmachus et Theodotio ita verterunt: Filios enutrivi, et exaltavi (Exod. IV, 22) . Ab hoc loco narrat Propheta, quid Dominus sit locutus, quod populum Israel, quos servos communi lege condiderat, in filios verterit, dixeritque: Filius primogenitus meus Israel. Denique et Dominus in Evangelio Apostolis repromittit, quod si fecerint voluntatem 0026A ejus, jam non appellet eos servos, sed amicos (Joan. XV, 15) . Quod si superbierit Israel, audiens se esse primogenitum: intelligat primogenitum idcirco se dici, quia secundi filii significentur ex gentibus. Non enim appellatur unigenitus, qui excludat fratres caeteros; sed primogenitus, ut monstret et alios secuturos: et tamen juxta mysteria Scripturarum, non primogeniti accipiunt haereditatem, sed secundi. Primogenitus fuit Cain, sed Abel munera placuerunt Deo. Primogenitus Ismael, sed Isaac accepit haereditatem. Primogenitus Esau, sed benedictionem patris Jacob supplantator eripuit. Primogenitus Ruben, sed tamen benedictio seminis Christi transfertur ad Judam. Itaque illi juxta vocationis ordinem primi fuerunt, et appellabantur caput: nos secundi qui 0026B dicebamur cauda, versi sumus in caput, et Dei appellamur filii. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12) . Nec accepimus spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba, Pater (Rom. VIII, 15) : quia perfecta dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV, 18) . Melius est autem juxta Hebraicum legere, Filios enutrivi, quam genui, ne videatur illi dicto (( Al. dictum)), quod in Joannis Epistola legimus, esse contrarium: Omnis, qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9) . Ergo isti si nati sunt ex Deo, quomodo peccare potuerunt: 12 cum omnis qui ex Deo natus est, peccare non possit?