COMMENTARII IN DE MYSTICA THEOLOGIA.
DE MYSTICA THEOLOGIA. ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO,
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S, J, INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH, CORDERII, S. J. INTERPRETATIO..
BALTH, CORDERII, S. J, INTERPRETATIO.
BA.LTH. CORDERll, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII. S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERIl, S. J. INTERPRETATIO.
His dictis, accedendum est ad divisionem istius libri. Sciendum igitur, quod sicut dicit Philosophus in secundo Metaphysicorum," Non simul oportet quaerere " modum secundum quem res declaratur " et rem ipsam, sed prius quaerendus est " modus : " et ideo hic liber in duas partes dividitur. In prima declaratur modus hujus doctrinae. In secunda ponitur ipsa doctrina (in. quarto capite), ibi, Dicamus igitur, quod omnium causa, etc.
Modus autem doctrinae est duplex, scilicet modus tractantis, et modus tractatus : et ideo prima pars dividitur in duas partes, in prima ponit modum tractantis, in secunda modum tractatus (in tertio capite), ibi, Igitur in Theologicis.
Modus autem tractantis divina est duplex, quorum primus consistit in cognitione, secundus in imitatione ad Deum : quia sicut in Caelesti hierarchia dictum est, hierarchia est scientia et actio, et ad Deum, quantum possibile est, similitudo et imitatio, Et ideo prima pars dividitur in duas. In prima ponit modum cognoscendi divina, in secunda modum imitationis ad Deum ( in secundo capite), ibi, In hac superlucenti, etc.
Prima autem pars dividitur in duas. In prima ponitur modus docentis, in secunda modus audientis, ibi (sig. 2), Tu autem, o amice, etc.
Modus autem docentis divina est, ut per gratiam, veritatem divinorum impe- tret quam tradere aliis debet: quia in omni theologico negotio incipiendum est ab oratione, ut in tertio capite de Divinis nominibus dictum est, et ideo prima pars dividitur in duas. In prima ponit orationem, in secunda recapitulat, ibi, Igitur ista mihi quidem, etc.