IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
De inventoribus Matheseos tantum refert quid alii dicunt. Aristoteles 1. Met. cap. 3. scribit Pythagoricos, primos Mathesi operam navasse. Cum Nilus saepius inundatione possessiones confudisset, ad eas discernendas invenisse Aegyptios Geometriam, scribit Strabol. 17. et Herod. 1. 11. Polyd. de Rerum invent. 1. 1. c. 18. Arithmeticam a Phaenicibus inventam, propter mercaturam, quidam putant; sed Joseph. 1. Antiq. c. 3. id Abrahamo ascribit, quem etiam Astrologiam ad Aegyptios tulisse asserit, cujus inventores secundum eum fuerunt filii Seth, nepotes Adae a quibus recondita fuerunt in columna lapidea,quae ad sidera spectabant, ne perirent, cum ab Adamo intelligerent omnia diluvio peritura. Plinius Jovi Belo inventionem Astrologiae tribuit 1. 6. sed 1. 5. Phcenicibus de quo Polydor. c. 17. Quod de Atlante dicitur, merum figmentum est. Tubal filius Lamec fuit pater canentium cithara et organo. Gen. 4. Quinam vero postea, artificiose Musicam primo composuerunt sub Ii te est, de quo Polid. supra cap. 14. Multa de his videri possunt apud Zuingerum in Theatro, vol. 5. 1. 4. et Laert. de vitis Philosophorum.
Notandum quod ut dicitur, quod in Aegypto prius inventae sunt artes Mathematicae a Sacerdotibus, relinquentes occupationes alias, expensas de populo accipiebant in studio, concessi et deputati fuerunt, post omnes alias scientias repertas, quae vel ad necessitatem vitae, vel ad introductionem in alias scientias, vel ad delectationem hominum serviebant. Et hoc est signum, quod Mathematicae et aliae scientiae speculativae, non sunt repertae propter aliquod illorum, sed propter ipsum scire tantum. Deinde cum dicit :
In moralibus quidem igitur quae sit artis et scientiae differentia, et similium generum dictum est.
Removet dubium quod potest oriri ex praedictis, quia hominum usus erat nomine artis, et sapientiae, et scientiae, quasi indifferenter, ne quis putaret hoc idem significare, et esse quasi nomina synonyma. Respondet, quod in moralibus, id est, in 6. Ethic. dictum est quae sit differentia artis, et scientiae, et aliorum similium generum.
Notandum, quod Aristoteles 6. Ethic. distinguit habitus intellectuales, qui sunt sapientia, intellectus, scientia, prudentia et ars : et differunt ab invicem, penes objecta, quia tria eorum scilicet sapientia, intellectus, scientia pertinent ad intellectum speculativum, et distinguuntur penes objecta. Nam sapientia versatur circa causas altissimas, quae sunt principia entis inquantum ens; sive primae causae sint principia incomplexa, ut substantiae immateriales; sive complexa, ut sunt dignitates et maxime propositiones, quae demonstrationem omnium ingrediuntur virtualiter, etsi non substantialiter, de quo alias. Intellectus autem versatur circa principia propria demonstrationis, quae demonstrationem ingrediuntur secundum substantiam. Scientia autem versatur circa conclusiones, nam scientia est habitus conclusionum. Duo alii habitus scilicet prudentia et ars pertinent ad intellectum practicum ; sed distinguuntur penes objectum, quia prudentia versatur circa agibilia, unde dirigit in praxim quae est actio immanens, non transiens in exteriorem materiam. Ars enim est recta ratio rerum factibilium, ut patet ex 6. Ethic ideo versatur circa factibilia, et dirigit in operationem quae est actio transiens ; prima autem proprie dicitur actio. Secunda autem factio, illa quae scilicet est transiens. Deinde cum dicit:
Cujus autem gratia nunc sermonem facimus, hoc est, quia nominatam sapientiam circa primas causas, et principia existimant omnes
Quod dixerat, adaptat ad propositum, volens ostendere ex dictis, quod scientia Metaphysica quae meretur nomen sapientiae, versetur circa causas et circa principia. Et circa hoc duo facit. Primo ponit intentam conclusionem. Secundo, innuit ejus probationem, ibi, Quare sicut dictum. Dicit ergo, quod illud, cujus gratia nunc sermonem, id est, considerationem, facimus, de praedictis est hoc, quod intendimus, scilicet quia Metaphysica, quae est nominata sapientia, videtur esse circa primas causas et principia. Deinde cum dicit.
Quare sicut dictum est prius, expertus quod quemcumque sensum habentibus sapientior esse videtur, artifex enim expertis. Architector autem manu artifice, speculativi autem magis activis. Quod quidem igitur sapientia, et circa quasdam causas et principia sit scientia, manifestum est.
Innuit talem probationem : Quicumque magis considerat causas et principia, sapientior dicitur; ergo scientia quae est sapientia, considerat causas et principia. Tenet autem illa consequentia in virtute illius maximae : sicut maxime ad maxime, et magis ad magis, ita simpliciter ad simpliciter, et est similis modus arguendi, ac si diceretur : Quod est magis terreum, est gravius: ergo terra est simpliciter gravis. Similiter, magis considerans causas magis est sapiens; ergo sapientia simpliciter considerat causas et principia. Antecedens autem istius consequentiae, quod scilicet qui magis considerat causas sapientior dicitur, ostendit Aristoteles inductive dicens : quod sicut dictum est prius, expertus videtur esse sapientior eis, qui sensum habent solum sine experimento; artifex enim sapientior est expertis, et inter artifices, architectus, id est, habens scientiam architectonicam, est sapientior ipso artifice manuali, qui est inferior eo. Speculativae etiam scientiae sunt magis sapientes ipsis activis practicis. Et ratio hujus est, quia magis considerat causas, iste qui sapientior dignoscitur, ut patet ex dictis.
Notandum, quod expresse non habetur in littera simpliciter, quod expertus sit sapientior habente solum sensum sine experimento; tamen habetur ibi implicite a simili, quia sic se videtur habere expertus ad habentem solum sensum, sicut artifex ad expertum, ideo connumerat hoc inter dicta superius expressa. Ultimo concludit intentam conclusionem dicens : Quod quidem igitur sapientia, id est, Metaphysica, de qua est sermo principaliter, sit scientia circa quasdam causas et principia, manifestum est, ex dictis. Dicit ergo circa quasdam, quia nondum ostensum est circa quas, sed circa quasdam simpliciter, quaecumque sint illae.
SUMMAE PRIMAE