Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 4) . Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis: dereliquerunt Dominum: blasphemaverunt sanctum Israel: abalienati sunt retrorsum. Hoc quod in ultimo posui: abalienati sunt retrorsum, LXX Interpretes non habent et pro blasphemaverunt, scribitur in eis, ad iracundiam concitaverunt: et pro semine nequam, semen pessimum. Quod caeteri sequentes, Hebraicum Mereim () interpretati sunt, pessimorum: ut non tam seminis vitium sit (ne boni et mali diversa putetur 0028A esse natura) quam eorum malitiae, qui voluntate propria Dominum dereliquerunt.
In principio voluminis titulus est, personam, causam, tempusque commemorans: in secundo intentos auditores facit: in tertio narrat quid locutus sit Dominus: in quarto quasi in excessibus gentem increpat peccatricem, et populum plenum vel gravem iniquitate. Non quo alia sit gens et alius populus, ut quidam putant, sed ipse Israel, et gens appellatur et populus, et filii scelerati, sive iniqui: ut qui primum per beneficium filii appellati sunt Domini: postea vitio suo vocarentur filii iniquitatis; sive 14 ut reliqui consona voce dixerunt, filii corrumpentes, id est (( suppl. υἱοὶ)), διαφθείροντες, qui naturae bonum suo vitio perdiderunt. Quodque jungitur: Blasphemaverunt sanctum Israel, proprie de 0028B Judaeis dicitur conclamantibus: Non habemus regem, nisi Caesarem (Joan XIX, 15) ; et: Nonne hic est fabri filius (Matth. XIII, 55) ; et, Daemonium habet, et Samaritanus est (Joan. VIII, 48) . Quia igitur dereliquerunt Christum, et blasphemaverunt Sanctum Israel; idcirco abalienati sunt retrorsum, ut qui appellabantur pars et filii Dei, postea dicerentur: Filii alieni mentiti sunt mihi (Ps. XVII, 46) . Praecepit Salvator, ne apprehenso aratro, respiciamus post tergum (Luc. IX, 62) , ne imitemur uxorem Lot. Unde et Apostolus extendens se in priora, posteriorum obliviscitur (Philipp. III, 13) . Quod autem dixit juxta LXX, populo pleno peccatis (Zach. V, 7) , ostendit nullam speciem peccatorum in Israel populo non fuisse. Sin autem legerimus, ut in Hebraico 0028C est, Populo gravi iniquitate, illius testimonii recordemur, quod iniquitas sedeat super talentum plumbi, et ex peccatoris persona dicatur in psalmo tricesimo septimo: Elevatae sunt iniquitates meae super caput meum: Quasi onus grave ingravatae sunt super me (Ps. XXXVII, 5) . Manifesta transcurrimus; ut in obscurioribus, et in his quae explanatione indigent, immoremur.