De divisione astronomiae in parte revolutionum.
Pars autem de revolutionibus, divisa est in tres partes. Una est de centum viginti conjunctionibus planetarum et eorum eclipsibus. Secunda de revolutione annorum mundi. Tertia de temporum mutatione. Prima ergo consistit in conjunctionibus duorum planetarum in uno signo : et sunt una et viginti conjunctiones. Secunda vero est trium planetarum : et sunt triginta duae conjunctiones : et quatuor planetarum, qui sunt triginta quinque conjunctiones : et quinque planetarum, quae sunt iterum una et viginti conjunctiones, et sex planetarum, quae sunt septem conjunctiones : et omnium planetarum, quae est una. Haec sunt in universo centum viginti, quarum praeci- pue considerat eas quae trium sunt alliorum : consistit etiam in eclipsibus omnium planetarum ad invicem, et praecipue luminarium, de quibus agitur apud
Geber, qui creditur esse Albumasar in libro naturae suo dicto : et apud M lach in quodam libello, qui duodecim capitula continet, vocaturque epistola mesale, quae sic incipit : Quia Deus altissimus.
Secunda pars quae est de revolutione annorum mundi, consistit in scientia significatoris hora introitus in primum minutum signi. Arietis, qui dicitur dominus anni : hic est condispositor nutu Dei, ex cujus scientia et aspectu planetarum ad eum ex impedimento quoque et fortuna singulorum cum scientia pertinet latitudinis eorumdem in signis duodecim, et eorum ortu atque occasu, directione atque retrogradatione indicatur quid operetur Deus gloriosus et sublimis in eodem anno per stellas sicut per instrumenta super civitates quorumdam climatum, et universitate vulgi earum ex gravitate vel levitate annonae, ex bello, vel pace, ex terrae motu, et diluviis, ex scintillis et prodigiis terribilibus, et caeteris quae accidunt in hoc mundo : nec non et quid veniat ex operibus stellarum fixarum in revolutione anni mundi, quidque significet caput et cauda, et stellae quae dicuntur cometae, de quibus agitur in libro florum Albumasar, qui sic incipit : Oportet te primum scire, etc. Et in libro experimentorum ejusdem, qui sic incipit : Scito horam introitus, Et in libro revolutionum Messalach,qui sic incipit : Custodiat te Deus, etc. Et in libro Joannis Hispalensis, qui dicitur prima pars artis pro majori parte, et incipit : Quoniam huic arti, etc. Et in quibus dam aliis libris minus utilibus.
Pars autem tertia, quae est de temporum mutatione, consistit in accidentibus planetarum et causis eorum super ingressiones altas in aere superiori et inferiori, et in anni differentiis, et quartis ejus humidis atque siccis, et in scientia roris et pluviae ac horarum eorum in locis terrae per viginti octo mansiones lunae, et per directiones et retrogradationes planetarum et latitudinem in signis dextrorsum atque sinistrorsum, in portis lunae duodecim et praecipue in apertione ipsarum.
Amplius in scientia flatus ventorum et partium eorum, de quibus agitur in libro Alchindi, qui sic incipit : Rogatus fui, etc. Et in libro Caphar, quem puto fuisse Gehazar Babylonensis, qui sic incipit : Cum universa astronomiae judicia, etc. Et in libro temporum Indorum, qui sic incipit : Sapientes Indi, Et in libro quarto vel quadripartito per loca, et in parte libri Joannis Hispalensis, quem dixi superius primam partem artis vocari.
In his tribus ergo particulis pars de revolutionibus consummatur.