Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 5) . In quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem? Quo testimonio discimus idcirco Dominum percutere delinquentes, ut percussos corrigat, et non tam poena sit, quam emendatio. Estque 0029A sensus: Non invenio quam plagis vestris possim adhibere medicinam: omnia membra vestra plena sunt vulnerum: nullam partem corporis quae non sit ante percussa, reperio. Vel certe hoc modo: nullas invenio plagas, quibus vestram frangam duritiam. Quanto enim tormenta majora sunt, tanto magis crescit impietas et iniquitas, sive, ut Theodotio transtulit, declinatio, ut recedatis et declinetis a Domino. Quale est illud Jeremiae: Sine causa percussi filios vestros: disciplinam non recepistis (Jerem. II, 30) . Unde iratus loquitur per Osee: Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae; et super nurus vestras, cum adulteraverint (Ose. IV, 14). Et per Ezechielem: Zelus meus recedet a te: et non irascar tibi amplius (Ezech. XVI, 42) . De quibus et 0029B 15 in Psalmis legimus: Non est firmamentum in plaga eorum; et in laboribus hominum non sunt, nec cum hominibus flagellabuntur (Psal. LXXII, 4, 5) .
Omne caput languidum, et omne cor moerens. Animi laetitia interdum dolorem corporis mitigat: quod si ad aegrotationem corporis accedat aegritudo animi, duplicatur infirmitas. Inter ipsos quoque sensus, et omnia membra corporis, principalem locum obtinet caput, in quo visus et odoratus, auditus et gustus est. Cum igitur caput doluerit, omnia membra debilia sunt. Et per metaphoram docet, quod a principibus usque ad extremam plebem, a doctoribus usque ad imperitum vulgus in nullo sit sanitas: sed omnes in impietatem pari ardore consentiant.
0029C A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas: vulnus, et livor, et plaga tumens. Servat coeptam translationem: a pedibus usque ad verticem, id est, ab imo usque ad summum, ab extremis usque ad primos, toto confossi sunt corpore. Vulnus, inquit, et livor et plaga tumens: aut enim verberibus livent corpora, aut plagis tument, aut hiant vulneribus. Quaerimus, cui haec tempori coaptanda sint. Post Babylonicam captivitatem sub Zorobabel, et Ezra, ac Neemia Israel reversus est in Judaeam, et antiquum recepit statum. Sub diversis quoque principibus ac regibus templum augustius fabricatum est, in tantum ut etiam externarum gentium, Lacedaemoniorum, et Atheniensium, ac Romanorum mererentur amicitias. Ergo hoc quod dicit: 0029D Non est in eo sanitas, ad extremam refert captivitatem: quando post Titum et Vespasianum, et ultimam eversionem Jerusalem, sub Aelio Hadriano usque ad praesens tempus nullum remedium est: impleturque quod scriptum est: Omnes declinaverunt: simul inutiles facti sunt: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Rom. III, 12) . Quodque infertur: non est in eo sanitas, vel in populo intellige, vel in corpore, vel in capite.