SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 1

Supra docuit timotheum quomodo reducat populum ad formam verae fidei, hic agit de pertinentibus ad cultum fidei, scilicet orationibus et obsequiis; et primo ponit doctrinam orationis in communi; secundo descendit ad determinatas conditiones hominum, ibi volo ergo.

Item primo distinguit diversos modos orationis; secundo ostendit pro quibus sit orandum, ibi pro omnibus; tertio assignat rationem, ibi hoc enim bonum.

Dicit ergo. Quia ita est quod christus venit peccatores salvos facere, igitur primum omnium obsecro, etc.. In quo aperte ostendit quod inter omnia necessaria ad vitam christianam praecipua est oratio, quae valet contra pericula tentationis et ad proficiendum in bono. Iac. Ult.: multum valet oratio iusti assidua.

Distinguit ergo orationem in quatuor, scilicet obsecrationes, orationes, postulationes, et gratiarum actiones, quorum tria pertinent ad beneficia impetranda, ultimum ad beneficia accepta.

In impetrandis autem beneficiis tria requiruntur.

Primo, ut scilicet impetrans assignet causam quare debet ei concedi; secundo oportet quod ostendat causam esse rationalem; tertio concludit petitionem. Et sicut rhetores faciunt, sic et nos in orando debemus facere.

Primo excogitare causam quare sit concedendum, et hoc non merita nostra, sed miserationem divinam. Dan. IX, 18: non in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis, etc.. Et ad hoc est obsecratio, quae est attestatio per sacra, sicut: per passionem et crucem tuam libera nos, domine.

Hac causa excogitata, necesse est quod meditemur quod hoc sacrum est causa salutis.

Et ideo requiritur oratio, quae est ascensus mentis in deum. Ps. Lxviii, 14: ego vero orationem meam ad te, domine, etc.. Dicitur autem oratio quasi oris ratio. Persuasiones enim rhetorum dicuntur orationes, quia persuadent; sed aliter ibi, aliter in nostra ad deum, quia non intendimus quod animum dei flectamus, qui semper ad bonum est paratus, sed ut nostrum cor sit in oratione ad deum elevatum.

Tertio, postulatio. Iac. I, 6: postulet autem in fide nihil haesitans.

Item de acceptis donis gratiarum actiones.

I Thess. Ult.: in omnibus gratias agite.

Phil. IV, 6: in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant ante deum.

Unde iste modus orandi est in ecclesia dei: omnipotens sempiterne deus, ecce ascensus mentis, qui est oratio, qui dedisti ecclesiae tale beneficium, ecce gratiarum actio, praesta, quaesumus, ecce postulatio, per dominum, ecce obsecratio.

Similiter in Missa est obsecratio usque ad consecrationem corporis et sanguinis, quia in eis est commemoratio sacrorum ex quibus est fiducia impetrandi. In mysterio consecrationis est oratio, quia meditatio eorum quae christus egit. In aliis vero usque ad communionem est postulatio pro vivis et mortuis, et pro se. In fine autem est gratiarum actio.

Vel haec quatuor referuntur ad quatuor, quae nos volumus in oratione obtinere, ut obsecratio referatur ad difficilia impetranda, ut ad impiorum conversionem; oratio, quando iam conversis imploramus gratiam ut proficiant; postulatio, ut praemia pro meritis retribuantur; et pro beneficiis iam acceptis, est gratiarum actio.

Deinde cum dicit pro omnibus, ostendit pro quibus est orandum. Et circa hoc duo facit, quia primo ostendit orandum esse pro omnibus; secundo assignat fructum orationis, ibi ut quietam.

Circa primum ergo dicit esse orandum pro omnibus hominibus. Cuius ratio est, quia oratio est interpres desiderii nostri.

Orando enim petimus quod desideramus.

Charitas autem requirit quod desideremus bonum omnibus ad quos se extendit. Iac.

C. Ult., 16: orate pro invicem ut salvemini, etc..

Sed pro quibus specialiter? pro regibus, etc.. Bar. I, 11: orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae, et pro vita Balthasar filii eius. Et apostolus dicit Rom. XIII, 1: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. I Petr. II, 13: subiecti estote omni humanae creaturae propter deum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo Missis. Subiecti quippe oportet quod impendant dominis suis de suis officiis.

Utilitas autem est, quia per hoc etiam procuramus bonum nostrum. In pace enim eorum est pax nostra. Unde dicit ut quietam et tranquillam, etc.. In his duobus est pax mundi. Ecclesia siquidem habet pacem propriam, in qua non est mundus, quia non est pax impiis. Sed quaedam est pax communis utrisque, et hac indiget ecclesia.

Ier. XXIX, 7: quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci.

Pax terrena quandoque perturbatur ab interiori, quandoque ab exteriori. II Cor. VII, V. 5: foris pugnae, intus timores. Quantum ad primum dicit ut quietam; quantum ad secundum dicit et tranquillam vitam.

Et licet pax terrena communis sit bonis et malis, tamen diversimode utrique illa utuntur.

Mali enim tunc ad duo ea utebantur, scilicet ad cultum Daemonum; quia illam prosperitatem falsis diis attribuebant. Item ad lasciviam; quia tempore pacis vitia carnalia abundabant. Sap. XIV, 22: in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Sed sancti e converso ea utuntur, quia in cultu veri dei et in castitate.

Et ideo dicit in omni pietate et castitate.

Tit. II, 12: sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo.

Deinde cum dicit hoc enim bonum, ponitur ratio orationis. Et circa hoc duo facit, quia primo ponit rationes; secundo probat quoddam propositum, ibi unus enim deus.

Item primo assignat rationem ex specie operis; secundo ex parte dei, ibi et acceptum.

Ponit ergo rationem ex operis specie, quia quando aliquid est secundum se bonum, illud debemus facere; sed pro aliis orare est huiusmodi, quia est actus charitatis.

Et ideo dicit hoc enim bonum est. Ps. LI, 9: quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

Item ex parte dei, quia est et acceptum coram deo. Ps. L, 20: tunc acceptabis sacrificium, etc.. Et hoc non nisi in charitate fuerit oblatum. Et dicit salvatore, quia solus deus salvat. Is. XLIII, 11: non est absque me salvator.

Et probat quod sit acceptum, ibi qui vult, etc.. II Petr. III, 9: nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti.

Sed contra: omnia quaecumque voluit fecit, ergo omnes salvat. Sed si dicis quod non, quia homo non vult, videtur inconveniens quod omnipotens impediatur per voluntatem non omnipotentis.

Respondeo. Velle ponitur quandoque pro voluntate beneplaciti, quandoque pro voluntate signi. Pro voluntate signi vult salvare omnes, quia omnibus proposuit salutis praecepta, consilia et remedia.

Pro voluntate beneplaciti, sic exponi potest quatuor modis. Uno modo ut sit locutio causalis, sicut deus dicitur aliquid facere, quia facit alios illud facere, sicut rom.

C. VIII, 26: spiritus postulat, id est, postulare nos facit. Sic ergo deus vult, quia scilicet facit suos sanctos velle quod omnes salvi fiant. Hoc velle enim debet esse in sanctis, quia nesciunt qui sunt praedestinati, et qui non.

Alio modo ut sit distributio accommoda, id est omnes qui salvabuntur, quia nullus salvatur nisi per voluntatem eius, sicut in una schola magister docet omnes pueros huius civitatis, quia nullus docetur nisi ab eo.

Alio modo ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum, id est, nullum genus hominum excipit a salute, quia olim tantum Iudaeis, sed modo omnibus praebetur.

Et hoc magis facit ad intentionem apostoli.

Alio vero modo, secundum Damascenum, ut intelligatur de voluntate antecedente, non consequente. In voluntate enim dei licet non sit prius et posterius, dicitur tamen voluntas antecedens et consequens. Item secundum ordinem volitorum, secundum quod voluntas potest dupliciter considerari, scilicet in universali vel absolute, et secundum aliquas circumstantias et in particulari. Et prius est absoluta consideratio et in universali, quam in particulari et comparata. Et ideo voluntas absoluta est quasi antecedens, et voluntas alicuius rei in particulari est quasi consequens.

Exemplum de mercatore qui vult omnes merces suas salvare absolute, et hoc voluntate antecedente. Sed si consideret salutem, non vult omnes merces per comparationem ad alia salvare, scilicet quando cum salute sequitur submersio navis. Et haec voluntas est consequens. Sic in deo salus omnium hominum in se considerata habet rationem ut sit volibilis. Et apostolus hic ita loquitur, et sic eius voluntas est antecedens. Sed si consideretur bonum iustitiae, et quod peccata puniantur, sic non vult. Et haec est voluntas consequens.

Et subdit ad agnitionem veritatis, quia salus non est nisi per agnitionem veritatis.

Io. VIII, 32: agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

Deinde cum dicit unus, etc., probat quod dixerat per rationem, et sunt tres probationes. Una ex parte dei, alia ex parte hominis christi, tertia ex parte testium christi.

Dicit ergo quod deus velit omnes, etc..

Patet, quia unus est deus omnium, qui salvat.

Rom. III, 29: an Iudaeorum deus tantum? an non et gentium? imo et gentium, quoniam quidem unus deus, etc..

Tunc ponitur ratio ex parte hominis christi, ibi unus et mediator, etc.. Ubi primo probat intentum, secundo inducit signum, ibi qui dedit.

Dicit ergo: homo christus iesus est mediator dei et hominum, non quorumdam, sed inter deum et omnes homines, et hoc non fuisset nisi vellet omnes salvare. Et potest dici quod christus mediator est similis utrique extremo, scilicet deo et homini inquantum deus et inquantum homo, quia medium debet habere aliquid de utroque extremorum.

Et haec sunt homo et deus.

Sed quia medium est distinctum ab utroque extremorum, et filius non est alius deus a patre, ideo melius est dicendum quod mediator est secundum quod homo. Sic enim communicat cum utroque extremorum.

In deo enim sunt duo, scilicet iustitia et immortalitas; in hominibus vero est iniustitia et mortalitas. Media ergo sunt duo: unum in quo est iustitia et mortalitas. Aliud in quo est immortalitas et iniustitia. Et utrumque est medium, sed primum medium convenit christo, secundum vero diabolo. Et ideo diabolus est medium disiungens, quia per iniustitiam suam disiungit nos a divina iustitia; sed christus est medium coniungens, quia est iustus et mortalis, et per suam mortem coniungit nos dei iustitiae. I Io. II, 2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris, pro aliquibus efficaciter, sed pro omnibus sufficienter, quia pretium sanguinis eius est sufficiens ad salutem omnium: sed non habet efficaciam nisi in electis propter impedimentum.