SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 1

Supra instruxit timotheum de usu ciborum et de abstinentia, hic instruit eum de dispensatione ciborum, quae fit spiritualibus personis, scilicet quae dispensabantur viduis et doctoribus.

Primo ergo instruit eum de viduis; secundo de doctoribus, ibi et qui bene praesunt.

Circa primum, primo ostendit quomodo viduis et doctoribus sunt ministranda alimenta per ecclesiam; secundo qualis vidua sit eligenda, ibi vidua eligatur.

Item, primo ostendit qualibus viduis sit subveniendum; secundo manifestat quod dixit, ibi si qua autem; tertio ostendit rationem dictorum, ibi si quis.

Dicit ergo viduas honora, non solum reverentiam exhibendo, sed necessaria tribuendo. Haec enim duo intelliguntur in verbo honoris. Unde in praecepto honorandi parentes intelligitur etiam de subventione; quasi dicat: in necessariis provide. Et hoc inchoatum est a principio ecclesiae. Act. VI, V. 1: factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum. II Mac. III, V. 10: in templo pecunia posita erat ad alimoniam viduarum et pupillorum.

Sed quas viduas? illas quae vere sunt viduae.

Vidua dicitur quasi a viro idua, id est, divisa. Nam vidua vere est illa, quae non habet alias personas a quibus sustentetur, et huic necessaria dabantur de eleemosynis fidelium.

Deinde cum dicit si qua autem, exponit quae sunt vere viduae; et primo ostendit, quae non sunt vere; secundo quae sunt vere, ibi quae autem.

Circa primum, primo agit de institutione earum, quae sunt vere viduae; secundo rationem assignat, ibi hoc enim.

Instruit ergo huiusmodi, quod discant domum suam regere. Tob. X, 13: docuerunt filiam suam regere familiam.

Et dicit primum, quia vidua quae assumitur ad provisionem sibi ab ecclesia fiendam, debet esse cum honestate vigilans. Et hoc est quod dicit discat. Item debet suis parentibus servire, et ideo dicit mutuam, etc., quasi dicat: sicut parentes eam nutrierunt, ita et ipsa eos si habet.

Et huius ratio assignatur, cum subiungit, dicens hoc enim est acceptum, etc.. Quia haec non solum hominibus fiunt, sed deo. Et hoc patet, quia dominus de hoc speciale mandatum dedit, Ex. XX, 12. Quod etiam dominus iesus in evangelio noluit praetermitti. Item hoc natura docet, ut homo recompenset beneficia impendentibus. At nulli tantum impenderunt quantum parentes.

Deinde cum dicit quae autem vere, tractat de veris viduis.

Primo ostendens quae vere sint viduae; secundo qualiter instruendae sunt, ibi speret in deum.

Dicit ergo quae autem vere vidua est et desolata, id est, quae non habet consolationem humanam, scilicet filios, vel parentes, et talis quae non habet aliud confugium, speret in deum, etiam quantum ad temporalia subsidia per ecclesiam sustentata.

Et debet instrui primo, ut exercitetur in bonis; secundo ut caveat a malis, ibi et hoc praecipe.

Circa primum duo facit, quia primo ostendit quibus debet occupari haec vidua; secundo rationem assignat, ibi nam vidua.

Dicit ergo speret in deum, et actum spei convenientem exerceat, quod fit per orationem et obsecrationem, per quas obtinetur quod speratur. Oratio enim elevatio est mentis in deum; obsecratio est postulatio per aliqua sacra. Et ideo subiungit et instet obsecrationibus et orationibus.

Et dicit die ac nocte, quia impossibile est, quod animus hominis sit sine aliqua cura.

Et ideo, ex quo vidua nihil habet in quo occupetur, debet vacare semper deo. Lc. II, 37: Anna non discedebat de templo, etc.. Iudith c. VIII, 5: fecit cubiculum in superiori ad orandum.

Deinde cum dicit nam quae, reddit rationem quare debet semper vacare orationi, scilicet quia impossibile est, quod animus non occupetur circa aliquam delectationem.

Et cum animus otiosi non occupatur utilibus, oportet quod occupetur carnalibus.

Et ideo dicit quod vidua sic desolata vacet orationi, quia si non habet hanc occupationem, dat se deliciis, et sic mortua est morte peccati. Apoc. III, 1: nomen habes, quod vivas, et mortuus es. Is. XXXVIII, 19: vivens, scilicet interius, vivens, scilicet exterius, confitebitur tibi.

Et licet deliciae sint omnibus hominibus occasio mortis, specialiter tamen mulieribus, quia ex sui natura habent animi mollitiem.

Cum ergo deliciae emolliant animum, necesse est quod mulieres multo plus emolliantur.

Ier. XXXI, 22: usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? Apoc. XVIII, 7: quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.

Deinde cum dicit et hoc praecipe, ostendit quod instruendi debent cavere se a malis. Et ideo dicit, quod etiam prohibeant hoc, praecipiens quod mulieres, quae ab ecclesia sustentantur, sint irreprehensibiles. Ps.

Xcii, 7: domum tuam, domine, decet sanctitudo.

Deinde cum dicit si quis autem, assignat rationem huius quod dicit: discat primum, etc., dicens quod oportet quod circa hoc instruatur vidua, quia hoc est de necessitate. Et ideo dicit suorum, quorum scilicet cura ei incumbit, et maxime domesticorum.

Cant. II, 4: ordinavit in me charitatem.

Et sicut Augustinus dicit, possumus omnibus bene velle, sed illi qui sunt nobis coniuncti aestimantur quasi quaedam sors, et ideo magis diligendi. Ambrosius in libro de offic. Dicit, quod ratio huius est quia forte his quibus non est verecundum suscipere a suis, esset verecundum suscipere ab aliis.

Fidem negavit, per opera, quia si non servat fidem his quos sibi natura copulavit, consequens est, quod nec aliis. Tit. I, 16: confitentur se nosse deum, factis autem negant.

Sed numquid est hoc verum? et est infideli deterior. Cuius contrarium videtur per Augustinum Io. XV: si non venissem, etc.. Quia super hoc dicit quod ibi loquitur de peccato infidelitatis, quod est gravius caeteris peccatis, quia peccata in deum sunt graviora, quam quae in proximum.

Respondeo, quod status fidelis ab infideli potest dupliciter considerari. Primo quantum ad statum peccati, et sic infideles sunt in peiori statu, quia nihil agunt deo acceptum.

Secundo quantum ad unum peccatum, et tunc e contra; fidelis enim et infidelis si moechentur, plus peccat fidelis, quia facit iniuriam fidei. Et sic dicit, quod si fidelis contemnit curam parentum, gravius peccat, quam si hoc faceret infidelis. II Petr. II, 21: melius erat eis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti, etc..