SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 3

Superius apostolus hortatus est timotheum ad pietatem, hic dat ei formam docendi pietatem; cui primo iniungit ut pietatem doceat; secundo quomodo sit idoneus ad docendum, ibi nemo; tertio quomodo diversos diversimode doceat, ibi seniorem.

Doctrina vero pietatis in duobus consistit, scilicet in agendis et credendis.

Agenda autem non solum debent instruere si sunt auctoritatem habentes, sed etiam praecipere.

Et ideo dicit praecipe haec. Tit. II, V. 15: argue cum omni imperio. Quantum ad credenda dicit et doce. Matth. Ult.

Docete omnes gentes. Iob IV, 3: ecce docuisti plurimos.

Deinde cum dicit nemo, ostendit quomodo possit esse idoneus ad praedicta, et primo ad praecipiendum; secundo quomodo ad docendum, ibi dum venio.

Circa primum duo facit, quia primo docet quomodo debet excludere contemptum; secundo manifestat per quid excludendum sit, ibi sed exemplum.

Praeceptum efficaciam non habet nisi per auctoritatem praecipientis, et ideo quando auctoritas contemnitur, praeceptum frustratur, quod maxime fit in adolescentia, quia tales non creduntur prudentes esse. Unde secundum philosophum, nemo iuvenes elegit duces. Et ideo dicit nemo, etc., quasi dicat: licet sis iuvenis, mores tamen repraesentent senectutem. Tob. I, 4: cum esset iunior.

Deinde ostendit quomodo excluditur contemptus, dicens sed esto, etc., ut scilicet talem exhibeas te ut sis exemplum faciendi quod verbo doces.

Et notandum, quod in his in quibus praelatus est exemplum, est multiplex differentia.

Quaedam enim ordinantur ad proximum, quaedam ad deum, quaedam ad se. Quantum ad proximum dicit exemplum esto fidelium, ut scilicet quod verbo praecipis, impleas opere.

I Petr. Ult., 3: forma facti gregis, etc.. Et hoc in locutione; unde dicit in verbo, scilicet ponderato, ordinato, et circumspecto. Col.

C. IV, 6: sermo vester semper in gratia sale sit conditus. I Petr. IV, 11: si quis loquitur, quasi sermones dei. Item in conversatione exteriori, ut sicut excellit loco et dignitate, ita et honesta conversatione. I Petr. II, 12: conversationem vestram inter gentes habentes bonam, etc.. Matth. V, 16: videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est.

Quantum ad deum ordinatur charitate, quae perficit affectum; unde dicit in charitate.

I Cor. XIII, 1: si linguis hominum loquar, etc.. Col. III, 14: super omnia charitatem habentes. Item per fidem, quae illuminat intellectum; unde dicit in fide. Hebr.

C. XI, 6: sine fide impossibile est placere deo.

Quod specialiter competit praelatis, qui sunt custodes fidei. Unde Lc. XXII, 32 specialiter dominus orat pro fide Petri, dicens: ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua.

Quantum ad se, vitam et mentem ordinat castitas, quia indecens est nimis, ut vita ministrorum discordet a vita domini. Eccli. X, V. 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius. Christus autem sic castitatem dilexit, ut de virgine vellet nasci, et ipse eam servavit, ideo sequitur in castitate.

Deinde cum dicit dum venio, etc., ostendit quomodo sit idoneus ad docendum, et primo facit hoc; secundo assignat rationem praemissae monitionis, ibi noli negligere.

Per duo autem est idoneus ad docendum, scilicet per lectionem, in qua acquirit scientiam, et per exercitium, in quo efficitur promptus. Et ideo dicit dum venio, attende lectioni, scilicet librorum sanctorum.

I Mac. XII, 9: habentes solatio libros sanctos.

Io. V, 39: scrutamini Scripturas. Et hoc significatur Ex. XXV, 12 s., ubi dicitur, quod semper in arca domini debebant esse vectes in circulis, et circuli in angulis: quasi semper parati ad portandum.

Ad exercitium autem necessaria est exhortatio nostra quantum ad agenda, doctrina quantum ad cognoscenda. Ideo addit exhortationi et doctrinae. Ier. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.

Deinde cum dicit noli, ponit rationem monitionis praemissae; et primo ponit causam ex dono suscepto; secundo causam ex praemio expectato, ibi attende tibi.

Item, primo ponit rationem; secundo ostendit quomodo quod in ratione continetur impleri potest, ibi haec meditare.

Dicit ergo noli, etc.; quasi dicat: imo attende, quia qui recipit gratiam non debet in ea negligens esse, sed ex ea fructificare debet. Servus abscondens in terra pecuniam, punitur propter negligentiam. Matth.

C. XXV, 24 s.. Noli ergo negligere gratiam, etc.. Per hoc intellige, vel dignitatem episcopalem, vel donum scientiae, vel prophetiae, vel miraculorum, quorum nihil debet negligi. II Cor. VI, 1: ne in vanum gratiam dei recipiatis.

Dico gratiam, quae data est tibi per prophetiam, id est, per divinam inspirationem.

Nam in primitiva ecclesia, ubi pure et propter deum electiones fiebant, nullus assumebatur ad episcopatum nisi per electionem divinam, sicut electus est Ambrosius et Nicolaus.

Et hanc inspirationem vocat hic prophetiam.

Unde Glossa dicit, id est, per sanctorum electionem, quia sancti non eligebant quem a deo non sciebant electum. Item apostolus praevidebat hunc profuturum esse populo.

Prov. XXIX, 18: cum prophetia defecerit, id est, talis modus electionis, dissipabitur populus.

Et quomodo? cum impositione manus presbyteri. Alia littera habet manuum presbyterii.

Et, sicut dictum est, nomina presbyteri, vel episcopi sunt promiscua, quia sacerdotes et presbyteri, id est, episcopi, erant, qui recipiebantur cum manus impositione.

Num. XXVII, 18: voca iosue, et impone manum tuam super eum, etc.. Dominus etiam imposuit manum pueris, ut dicitur matthaei XIX, 15. Item apostoli septem diaconibus, Act. VI, 6. Et ideo ordinandis in episcopum imponuntur manus.

Sed quaestio est, cum episcopus debeat ordinari a tribus, quare hic dicitur singulari numero presbyteri? respondeo. Hoc ideo dicit, quia etsi conveniant multi, tamen unus est principalis et alii coassistentes. Tamen potest dici, quod tunc haec constitutio nondum erat, et tunc pauci erant episcopi, qui non poterant congregari.

Alia littera habet presbyterii, id est, illorum qui sibi imposuerunt manus non inquantum homines, sed inquantum presbyteri. Et haec impositio significat collationem gratiae, non quod ministri dent gratiam, sed quod significant gratiam datam a christo. Unde illorum est solum, qui sunt ministri christi. Et ideo dicit presbyterii, vel presbyteri, quia manus impositio, alia est quae fit a diaconibus, et alia quae fit a presbyteris.

Deinde cum dicit haec meditare, ostendit quomodo impleatur quod dictum est, ut scilicet continue meditetur ea quae spectant ad officium suum. Hebr. Ult.: ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Haec ergo meditare, id est frequenter cogita, quae sunt ad curam gregis tui. In his esto, id est, tota virtus tua sit ad hoc. Et quare? ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Matth. V, 15: nemo accendit lucernam, et in abscondito ponit, etc.. Phil. IV, 5: modestia vestra nota sit omnibus hominibus.

Et haec debet servare propter praemium expectatum, propter quod subdit, dicens attende tibi et doctrinae. Aliqui sic attendunt doctrinae, quod sui curam negligunt; sed apostolus dicit quod primo attendat sibi, et postea doctrinae. Eccli. XXX, 24: miserere animae tuae placens deo. Unde iesus coepit facere et docere. Insta in illis, id est, instanter exerce. II Tim. IV, 2: insta opportune. Et fructus erit ex hoc copiosus, quia hoc enim faciens, et teipsum, etc.. Et hoc est magnum. Iac. V, 20: qui converti fecerit peccatorem ab errore vitae suae, salvabit animam suam a morte. Dan. XII, 3: qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae, etc.. Unde doctoribus debetur praemium aureolae.

Deinde cum dicit seniorem, etc., ostendit quomodo diversimode diversis suam doctrinam debet tradere, et ponit duas diversitates.

Unam secundum aetatem; aliam secundum sexum. Secundum aetatem: primo quantum ad viros, secundo quantum ad foeminas, ibi anus, etc..

Dicit ergo seniorem, etc., sed obsecra ut patrem, Lev. XIX, 32: honora personam senis. Et ideo non sunt mordaciter increpandi, sed obsecrandi. I Petr. V, 1: seniores qui in vobis sunt, obsecro consenior.

Et si Petrus senior hoc faciebat, quanto magis iuvenis hoc debet? sed contra Is. Lxv, 20: puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.

Respondeo. Dicendum est, quod senex propter excedentem malitiam perdit honorem senectutis, et tunc increpandus. Iuvenes, ut fratres. Matth. XXIII, 8: omnes vos fratres estis. Ez. XXXIV, 4: cum austeritate imperabitis eis.

Ex parte foeminarum est differentia aetatum, quia anus ut matres, maxime quae non sunt iuvenes infra V, 3: viduas honora. Iuvenculas, ut sorores, ex amore charitatis. Et hoc, in omni castitate. Quia amor spiritualis ad mulieres, nisi cautus sit, degenerat in carnalem, ideo in his, quae ad iuvenculas pertinent, adhibenda est castitas: et ideo apostolus addit hoc. Unde Papa scribens eis dicit: dilectis in christo. Sed viris simpliciter dicit: dilectis filiis.