SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 2

Supra ostendit viduas ab ecclesia esse sustentandas, hic ostendit quales sunt sustentandae. Et primo ostendit qualis sit eligenda, secundo qualis vitanda, ibi adolescentiores.

Circa primum tria facit, quia primo ostendit esse eligendam ex tempore; secundo ex castitate; tertio ex bonorum operum exercitio.

Ex tempore, quia sexaginta annorum.

Sed de qua electione agit? ad hoc potest responderi dupliciter.

Uno modo, quod loquitur de electione, qua eligitur ad praesidendum gubernationi aliarum viduarum, quae ab ecclesia nutriebantur, quae sic antiqua praeficiatur, ut de continentia eius nullus suspicetur. Num. IV, 3: a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta, etc..

Sed contra videtur, quia ecclesia facit contrarium, quia abbatissae iuniores fiunt.

Respondeo. Dicendum est, quod inordinatum est, quod nimis iuvenculae fiant, sed tamen non est tanta diligentia ecclesiae in eis quae sunt inclusae, ut in eis quae sunt liberae.

Alio modo, quod loquatur de electione, qua eligitur ad hoc, quod sustentetur stipendiis ecclesiae, et talis eligatur non minus quam annorum sexaginta, quia iuvenes possunt laborare manibus, sicut et apostolus, qui licet posset de evangelio vivere, tamen laborabat, sed vetulae quiescunt.

Ex castitate etiam eligenda est vidua, ideo dicit quae fuerit unius viri uxor.

Sicut enim requiritur in episcopo, quod sit vir unius uxoris, ita in vetula, quod sit viri unius uxor.

Glossa: hoc dicit propter praedictum sacramentum. Haec Glossa est magistralis et parum valet. Non enim videtur ratio sumi ex aliquo sacramento, quia mulieres non suscipiunt aliqua sacramenta ministranda. Sed hoc dicit propter firmitatem, ut scilicet habeant continuum propositum servandae viduitatis.

Sed Hieronymus in epistola ad geruntiam, alias ad esiciam, aliam rationem assignat, scilicet quod apud gentiles mos erat, quod in sacris deorum nulla praeerat, quae haberet duos viros. Et ideo apostolus voluit, ut quae alimentis ecclesiae nutriebantur, non minus essent castae. Iudith XV, 11: eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris etc.. Lc. II, 36: vixit annis septem cum viro suo a virginitate sua. Et ideo est quasi laudabile signum castitatis, quod unius viri fuit uxor.

Deinde cum dicit in operibus bonis, etc., ostendit viduam esse eligendam ex exercitatione bonorum operum, et primo in generali; secundo in speciali, ibi si filios; tertio dat idem intelligere de omnibus bonis operibus, ibi si omne opus.

Quantum ad primum dicit in operibus bonis. Prov. Ult. 31: laudent eam in portis opera eius. Et dicit testimonium habens. Io. V, 36: opera quae dedit mihi pater, ut perficiam ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me. Exteriora enim opera ostendunt interiorem fidem.

Iac. II, 18: ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.

Sed quae opera? primo ad suos, secundo ad alios. Ad suos dicit si filios educavit, scilicet in timore dei, et castitate. Eccli.

VII, 25: filii tibi sunt? erudi illos.

Quantum ad alios, tangit tria opera pietatis.

Primo ad misericordiam, quia mulieres habentes cor molle sunt naturaliter misericordes.

Primo ergo docet hospitalitatem, ibi si hospitio receperit. Rom. XII, 13: hospitalitatem sectantes.

Secundo cum hoc simul ponit humilitatem, dicens si sanctorum lavit pedes; sic enim sunt sancti recipiendi et honorifice tractandi.

Lc. X, 40: martha autem satagebat circa frequens ministerium. Sic christus, Io. XIII, V. 14: si ergo ego lavi pedes vestros, dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Glossa Augustini super ioannem: faciunt hoc sibi invicem fratres etiam in ipso opere visibili, et quod manu non faciunt, corde non faciunt. Multo autem melius est, ut etiam manibus fiat, nec dedignetur id quod fecit christus facere christianus.

Qui enim ad pedes fratris inclinatur, ei in corde humilitas excitatur, vel si iam inerat, confirmatur humilitatis effectus.

Tertio fortitudinem et constantiam, ut scilicet tribulatis assistat; unde dicit si tribulationem patientibus subministravit. Hebr. X, V. 34: vinctis compassi estis.

Deinde cum dicit si omne opus, concludit in quibus debet esse bona, dicens si omne opus bonum subsecuta est, id est, prosecuta est. Gal. VI, 10: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes.

Deinde cum dicit adolescentiores, etc., ostendit quae sint vitandae. Et primo hoc ostendit; secundo assignat rationem, ibi cum enim luxuriatae.

Dicit ergo: eligantur viduae talis aetatis, sed devita adolescentiores viduas, id est, passim non recipias ad sustentationem in ecclesia, praecipue infames et dissolutas. Vel devita eas, quantum ad consortium et familiaritatem.

Eccli. XLII, 14: melior est iniquitas viri, id est, securior ad commorandum, quam mulier bene faciens; unde ibi subditur: et mulier confundens in opprobrium. Prima expositio est litteralis.

Deinde cum dicit cum enim luxuriatae fuerint, etc., assignatur duplex ratio ex duplici periculo, quod imminet.

Circa primum duo facit, quia primo proponit primum, secundo respondet quaestioni, ibi habentes damnationem.

Si enim adolescentes assumantur ad sustentationem ecclesiae, sunt duo consequentia, scilicet quod habeant sufficientiam, et quod non cogantur manibus operari. Ex utroque autem imminet periculum.

Ex primo, periculum castitatis, unde dicit cum enim luxuriatae fuerint. Luxuria quandoque sumitur pro superfluitate actus venerei, et sic est unum de septem vitiis capitalibus; quandoque vero sumitur pro omni superfluitate rerum corporalium, et sic sumitur hic; quasi dicat: cum habuerint superabundantiam in christo, id est, per suffragium christi, tunc nubere volunt.

Ex. XXXII, 6: sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Valerius dicit, quod a cerere, id est, cibo et libero patre, propinquus est locus ad venerem.

Os. IV, 10: comedent, et non saturabuntur, fornicati sunt, et non cessaverunt, etc..

Deinde cum dicit habentes, etc., respondet tacitae quaestioni.

Posset enim aliquis dicere: quid enim mali est si nubant? tu enim dicis I Cor. VII, V. 28: mulier non peccat si nubat. Ideo dicit: in hoc habent damnationem, quia primam fidem, etc., scilicet castitatis, quam voverunt. Alias enim non fuissent assumptae ad alimoniam. Unde dicit Augustinus hic, quod ex solo proposito quis incurrit damnationem.

Verum est si sit ad determinatum et cum consensu. Eccli. V, 3: si quid vovisti deo, ne moreris reddere. Lc. IX, 6: nemo mittens manum in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno dei.

Ex secundo, scilicet quod non laborant, tria mala incurrunt. Primum malum est otiositas. Eccli. XXXIII, 29: multam malitiam docuit otiositas. Ez. XVI, 49: haec fuit iniquitas sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium. Prov.

C. XII, 11: qui sectatur otium stultissimus est.

Ex otiositate sequuntur haec mala. Cor mulieris non est firmum sicut viri, et propter hoc ad diversa movetur. Si ergo non adstringatur ad operandum, oportet ferri ad diversa.

Et ideo est periculum, quod mulieres sint otiosae, unde antiqui occupabant eas.

Item efficiuntur instabiles quantum ad locum, quia discunt circumire domos. Prov.

C. VII, 12: nunc foris, nunc in plateis, nunc iuxta angulos insidians. Ier. XIV, 10: dilexit movere pedes suos, et non quievit, et domino non placuit.

Quantum ad verba dicit verbosae. Ex quo enim non occupantur, multum vacant nugis.

Prov. VII, 10: garrula, vaga, quietis impatiens.

Quantum ad cor curiosae, quia ex quo non occupantur in suis, intromittunt se de alienis, et ideo loquuntur quae non oportet, quia omnium facta diiudicant. Eccli. IX, 11: colloquium eius quasi ignis exardescit.

Deinde cum dicit volo ergo, etc., ostendit cui operi sint applicandae, scilicet ut nubant. Et proponit primo documentum, secundo assignat rationem, ibi iam enim.

Dicit ergo volo iuniores, scilicet viduas, nubere. Contra I Cor. VII, 8: bonum est eis si sic permaneant; ergo debet melius dicere: volo continere.

Respondeo. Hieronymus dicit, quod illud I Cor. VII, 7, volebat ex principali intentione, sed unusquisque habet proprium donum a deo. Et ideo subdit: melius est nubere quam uri. Et ideo in quo casu loquitur, videndum est, quia in hoc, ne primam fidem faciant irritam, et ideo quod hic dicit volo, intelligitur non ex principali intentione.

Filios procreare, et non eos occulte occidere per abortum. Supra II, 15: salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide. Matresfamilias esse, ut scilicet sint occupatae, nec verbosae discurrant per domos. Et etiam hoc volo, ut nullam occasionem dent adversario, id est, vel diabolo, vel gentili, maledicti gratia, id est, ut possit maledicere ecclesiis dei. In quo sic concludit vitam viduarum, ut sic vivant, quod in nullo alios provocent ad lasciviam.

I Petr. II, 15: si est voluntas dei, ut bene facientes, obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.

Et est eius haec ratio, quia quaedam voventes castitatem, conversae sunt retro, votum irritantes. Et tales vadunt post Satanam, per imitationem, quia apostatavit de societate Angelorum.

Deinde cum dicit si quis, ostendit quae viduae sunt nutriendae a privatis personis; et primo ponit documentum, secundo rationem, ibi ut non gravetur.

Dicit ergo, quod quae est vidua vere, speret in deo, sed iam quod si qua habet fratres, vel parentes, sustentetur ab illis. Et ideo dicit si quis fidelis, etc., quia hoc est opus pietatis.

Et hoc ut ecclesia non gravetur, etc.. Et hoc necessarium est, quia tunc ecclesia non habuit possessiones, sed modo habet possessiones deputatas ad hoc. I Thess. II, 9: nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.