SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 3

Superius apostolus ordinavit mulieres quo ad orationem, hic ordinat eas quantum ad doctrinam, et primo ponit suam ordinationem circa earum doctrinam; secundo rationem ordinationis assignat, ibi Adam enim primus; tertio respondet tacitae quaestioni, ibi salvabitur autem.

Item primo ostendit quid mulieribus conveniat; secundo quid eis non competat, ibi docere autem.

Circa primum tria ponit eis competere, scilicet taciturnitatem, disciplinam, et subiectionem, quae tria ex una ratione procedunt, scilicet ex defectu rationis in eis, quibus primo indicit silentium, dicens mulier in silentio discat, etc.. Iac. III, 2: si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir; et I Cor. XIV, 34: mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, etc.. Nam verba mulieris sunt inflammantia. Eccli. IX, 11: colloquium illius quasi ignis exardescit.

Secundo ut discant, quia eorum qui deficiunt ratione proprium est addiscere. I cor.

C. XIV, 35: si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent, etc.. Viris autem datur quod doceant.

Tertio indicit subiectionem, quia naturale est quod anima dominetur corpori, et ratio viribus inferioribus. Et ideo, sicut philosophus docet, quandocumque aliqua duo ad invicem sic se habent, sicut anima ad corpus, et ratio ad sensualitatem, naturale dominium est eius qui abundat ratione, et illud est principans, aliud autem est subditum, quod scilicet deficit ratione. Gen. II: sub viri potestate eris.

Item excludit ea, quae eis non competunt, dicens docere autem, etc..

Et sunt duo, scilicet ut non doceant.

Sed contra, Prov. Ult.: erudivit eum mater sua, etc.. Respondeo. Dicendum est quod doctrina alia est publica, et haec non competit mulieri, et ideo dicit, in ecclesia, alia est privata, et hac mater erudit filium.

Sed contra Iud. V Debbora erudivit populum Israel. Respondeo. Illa eruditio est per spiritum prophetiae, et gratia spiritus sancti non discernit inter virum et mulierem; non tamen publice praedicabat, sed instinctu spiritus sancti consilia dabat.

Secundo, interdicitur eis dominium in virum.

Eccle. XXV, 30: mulier si primatum habeat, contraria est viro suo. Et philosophus dicit, quod dominium mulierum est corruptio familiae, sicut tyranni in regno.

Et sic prohibet duo contra duo, quae competunt eis, sed primum repetit, scilicet sed esse in silentio.

Deinde cum dicit Adam enim, assignat rationem eius quod dixerat, et primo ex ordine creationis; secundo ex ordine culpae, ibi et Adam non est seductus.

Circa primum sciendum est, quod in ordine rerum perfectum et imperfectum diversimode ordinantur, quia in uno et eodem imperfectum praecedit tempore, et perfectum praecedit natura, quia natura tendit ad perfectum; sed in diversis perfectum est prius tempore et natura, quia natura semper incipit a perfectis. Et hunc ordinem agit hic, quia vir perfectus est in natura humana, mulier vir occasionatus. Unde primo formatus est Adam. Gen. II, 7: formavit deus hominem de limo terrae, secundario mulier, sicut quoddam imperfectum a perfecto originatum, scilicet de costa. I Cor. XI, 8: non enim vir ex muliere, sed mulier ex viro est.

Et inde est quod homo non dicitur factus propter mulierem, sed ad similitudinem dei.

Gen. I, 26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Mulier autem propter virum, ideo vir debet praeesse.

Item ex parte culpae. Ordo enim generationis et corruptionis est contrarius, quia quod est primum in generatione, est ultimum in corruptione. Peccatum autem est corruptio naturae, et ideo generatio incipit primo ab Adam, sed corruptio a muliere.

Unde dicit Adam non est seductus, scilicet primo, quia fortior erat, sed tentator incepit a debiliori, ut facilius seduceretur fortior.

Alludit autem hic verbis Adae Gen. III, 12.

Cum enim dominus reprehendit Adam, dixit: mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi, etc.. Et ideo dicit Adam non est seductus, sed mulier.

Seductio autem duplex est, scilicet in universali, et in particulari eligibili, quae est ignorantia electionis. Quicumque ergo peccat, seducitur ignorantia electionis in particulari eligibili. Mulier autem fuit seducta, ignorantia in universali, quando scilicet credidit quod serpens dixit; sed vir non credidit hoc, sed deceptus fuit in particulari, scilicet quod gerendus esset mos uxori, et cum ea comedere deberet, et inexpertus divinae severitatis credidit quod facile ei remitteretur.

Sed contra. Ignorantia est poena peccati, ergo poena praecessit culpam.

Respondeo. Dicendum est quod non praecessit, quia statim ad verba serpentis fuit elata, eo quod alius esset de ea sollicitus, et ex illa elatione seducta est, unde elatio praecessit.

Deinde cum dicit salvabitur autem, respondet cuidam tacitae quaestioni; quia diceret quis, quod si mulier non est propter virum, et ex ea est initium peccati, ergo viro est nociva; sed si aliquid non est propter aliud, sed est ei nocivum, debet tolli; ergo mulier non debet salvari.

Dicendum est ergo, quod duplex est salus, scilicet temporalis, et haec est communis etiam brutis; alia est aeterna, et haec est propria hominum. Is. LI, 8: salus autem mea in sempiternum erit. Utramque autem salutem mulier non amisit.

Non temporalem, quia statim non privatur sexu muliebri propter generationem prolis.

Nec aeternam, quia secundum animam capax est gratiae et gloriae. Et ideo quantum ad primum dicitur salvabitur, id est, non extirpabitur, et hoc per generationem filiorum, ad quam est a deo ordinata. Quantum ad secundum dicit si permanserit.

Sed quia si importat causam, numquid quae non permansit non salvabitur, cum apostolus dicat, quod mulier melius facit si non nubat? respondeo. Uno modo potest esse locutio figurativa, et sic per virum ratio superior intelligitur, ratio inferior est mulier, opera bona sunt filii inferioris rationis, et charitas quam per virum concipit, et per haec salvabitur.

Alia est expositio litteralis, ut ly per non dicat causam, sed repugnantiam. Et est sensus: mulier salvabitur, etiam si incedat per generationem, scilicet si nubat et non sit virgo. Et tunc ly per dicit augmentationem salutis, quasi per generationem filiorum ad cultum dei, magis salvabitur. Eccli. VII, V. 25: filii tibi sunt? erudi illos, et incurva illos a pueritia illorum.

Quo ad salutem aeternam consequendam tria ponit. Primo aliquid quo ad intellectum; secundo quo ad affectum; tertio quo ad exteriorem actum.

In intellectu est fides, per quam intellectus christo subiicitur; unde dicit in fide. Hebr.

C. XI, 6: sine fide impossibile est placere deo. Et quia fides nihil valet sine dilectione, ideo quoad affectum statim subiungit, dicens et dilectione. I Cor. XIII, 2: si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum, etc.. In exteriori autem ponit duo contra lasciviam, quae consistit in duobus, scilicet, in luxuria; et quantum ad hoc dicit in sanctificatione, id est, in castitate. I thess.

C. IV, 3: haec est voluntas dei sanctificatio vestra, etc.. Item in crapula, contra quod dicit cum sobrietate. Tit. II, 12: sobrie, et pie, et iuste vivamus in hoc saeculo.