SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 2

Supra ostendit apostolus quis sit quaestus christianis expediens, quia pietas cum sufficientia, hic ostendit, quod quaerentes superfluum quaestum divitiarum incurrunt damna multa. Et primo ostendit mala quae sequuntur ex inordinato appetitu divitiarum; secundo assignat rationem, ibi radix enim.

Mala autem, quae sequuntur, sunt duplicia: quaedam enim oriuntur ex hoste exteriori; quaedam vero a concupiscentia interiori, ibi desideria.

Dicit ergo: simus contenti alimentis, etc.; quia qui volunt divites fieri, non ad necessitatem, sed ad abundantiam divitiarum, incidunt, etc.. Eccli. X, 10: nihil est iniquius quam amare pecuniam. Eccle. V, 9: qui amat divitias, fructum non capiet ex eis.

Et ponit duo, scilicet tentationes, et laqueum, quia primo tentant, inquantum divitiae alliciunt, et inducunt ad aliqua peccata.

I Thess. III, 5: ne forte tentaverit vos qui tentat, etc.. I Cor. X, 13: tentatio vos non apprehendat nisi humana. Et laqueo involvunt, quia divitiae sunt non habentibus ad tentationem, habentibus in laqueum, quia non libenter reddunt eas quas auferunt. Prov.

XXI, 6: qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est.

Ex parte interiori ponit tria mala.

Primo quod incidit in desideria multa. Perfectio enim hominis est quod cor eius congregetur in unum, quia quanto aliquid est magis unum, tanto est deo similius, qui vere unus est. Ps. XXVI, 4: unam petii a domino, etc.. Sed contra hoc patitur quaerens divitias, quia cor eius trahitur ad diversa. Os. X, 2: divisum est cor eorum, nunc interibunt. Et hoc ideo, quia Matth. VI, 21 ubi est thesaurus tuus, etc..

Item sunt inutilia huiusmodi desideria multipliciter.

Primo, quia inutilia sunt spiritualiter, quia divitiae non ducunt ad beatitudinem.

Sap. V, 8: quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? etc.. Eccle. V, 9: qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Item temporaliter, quia non dant quod promittunt. Eccle. VI, 1 ss.: est aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines, vir cui dedit deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat, nec tribuit ei potestatem deus, ut comedat ex eo, sed extraneus homo devorabit illud, etc..

Tertio sunt nociva. Eccle. V, 12: divitiae conservatae in malum domini sui. Et ostendit quomodo sunt nocivae, quia mergunt in interitum, scilicet in praesenti. Propter divitias multi perierunt. Item in futuro; unde dicit et perditionem. Act. VIII, 20: pecunia tua tecum sit in perditionem. Vel utrumque refertur ad spirituale damnum. Interitum, id est, mortem aeternam. Rom. IX, 22: sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, etc.. Et perditionem, id est, poenam aeternam, quae dicitur perditio propter poenam damni, quia sunt quasi perditi damnati, dum non possunt redire in domum suam, scilicet aeternitatis. Iob XXI, 30: in diem perditionis servabitur malus, et ad diem furoris ducetur.

Deinde cum dicit radix, etc., ostenditur ratio huius, et hoc ex duobus, scilicet ex natura cupiditatis, et experientia, ibi quam quidam, etc..

Dicit ergo: incidunt in tentationem, etc.. Quare? quia radix omnium malorum est cupiditas. Ubi notandum est, quod secundum quosdam cupiditas sumitur tripliciter.

Quandoque pro avaritia, secundum quod est speciale peccatum, scilicet inordinatus amor habendi divitias. Quandoque prout est genus peccatorum omnium, secundum quod importat inordinatum appetitum rei temporalis, et hoc includitur in omni peccato, quia peccatum est conversio ad bonum commutabile.

Sed sic non est radix, sed genus omnium.

Tertio modo prout est quaedam inordinatio animi ad cupiendum bona temporalia inordinate, et haec est habituale tantum peccatum, et non in actu, sed est quaedam radix omnium peccatorum.

Et dicitur cupiditas radix, et superbia initium.

Eccle. X, 15: initium omnis peccati est superbia, quia superbia dicit corruptionem animi ad recedendum a deo. Arbor autem a radice habet alimentum, et sic peccatum a cupiditate ex parte conversionis ad bonum commutabile sumit nutrimentum.

Sed credo quod loquitur de cupiditate, secundum quod est speciale peccatum, unde dicit: qui volunt divites fieri, etc.. Et haec est inordinatus amor pecuniarum. Et ideo dico, quod avaritia est radix omnium. Omnia enim peccata consistunt in appetitu, et ideo origo peccatorum est secundum originem appetibilium.

Origo enim appetibilium procedit ex fine. Et ideo quanto aliquod peccatum habet finem magis desiderabilem, tanto est peius.

Finis autem alicuius peccati est desiderabilis propter duo, scilicet propter seipsum, et haec est excellentia, quia ad hoc homo bonum illud vult, ut excellat. Et haec est superbia, et ideo superbia est initium omnium peccatorum. Item propter aliud, et hoc est quod ad omnia valet, et huiusmodi sunt divitiae, quia per hoc homines credunt se habere omnia. Ex ista parte avaritia est radix omnium malorum.

Deinde cum dicit quam quidam, ostendit idem per experientiam. Et dicit appetentes, quia quanto magis habentur divitiae, tanto magis desiderantur. Eccli. V, 9: avarus non implebitur pecunia.

Et incidunt primo in damnum spirituale.

Unde dicit erraverunt a fide. Cuius ratio est, quia per sanam doctrinam fidei prohibentur multa illicita lucra, a quibus desistere nolunt, et inveniunt sibi aliam doctrinam, ubi eis sit spes salutis. Et hoc specialiter faciunt usurarii. Secundo, quia inseruerunt se doloribus multis, etiam in praesenti, quia est sollicitudo in acquirendo, timor in possidendo, dolor in amittendo. Iob XX, 22: cum satiatus fuerit divitiis, arctabitur, aestuabit, et omnis dolor irruet in eum. Et multo magis in futuro dolebunt.

Deinde cum dicit tu autem, monet ad sequendum sanam doctrinam, et vitandam malam. Et primo exponit viam quam sequatur, secundo alligat eum inductione praecepti, ibi praecipio.

Item, primo hortatur ad vitandum peccata praedicta; secundo ostendit quid agat, ibi sectare vero.

Et quia servus debet imitari dominum suum, quia, ut dicitur Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius, ideo dicit: o homo dei; quasi dicat: tu deditus servituti dei. Ps. Cxv, 6: ego servus tuus. I Io. II, 6: qui dicit se in illo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

Si igitur tu es homo dei, debes facere sicut christus fecit, qui, ut habetur Io. VI, 15, fugit cum eum volebant facere regem. Hebr.

C. XII, 2: qui, proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta. Ergo et tu haec fuge. Ps. LIV, 7: elongavi fugiens, et mansi in solitudine.

Quid ergo faciet? ad duo hortatur, primo scilicet ad sectandum arma spiritualia; secundo ad certandum in eis, ibi certa bonum.

Arma autem spiritualia, aut sunt ad faciendum bonum, aut ad malum tolerandum.

Primum autem est, vel in comparatione ad proximum, cui per duo ordinamur, scilicet per iustitiam et pietatem seu misericordiam, quia primum sine secundo est severitas; secundum sine primo est remissio. Quantum ad primum dicit sectare iustitiam, quae competit praelatis. Sap. I, 1: diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Item quantum ad secundum dicit pietatem, id est, misericordiam.

Prov. XX, 28: misericordia et iustitia custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.

In comparatione autem ad deum, primum est quod perficit intellectum, fides. Hebr. XI, V. 6: sine fide impossibile est placere deo, etc.. Secundum quod perficit affectum, est charitas. I Io. IV, 16: qui manet in charitate, in deo manet, et deus in eo.

Ad sustinenda mala sunt duae virtutes, scilicet patientia et mansuetudo, quia homo in malo duas passiones inordinatas incurrit, scilicet tristitiam inordinatam, et iram quae est ex ea. Et ideo patientia est contra immoderatam tristitiam. Lc. XXI, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Et mansuetudo est contra iram.

Deinde inducit eum ad debitum certamen. Et primo ostendit qualiter certet; secundo inducit rationem.

Dicit ergo certa bonum certamen, scilicet exemplo militum, qui dupliciter pugnant, scilicet quandoque ad defendendum quod habent, quandoque ad acquirendum non habita; et hoc imminet sanctis.

Primum ut custodiant habita, scilicet fidem et virtutes; et ideo dicit fidei, id est, pro fide custodienda. Eccli. IV, 33: usque ad mortem certa pro iustitia, etc.. Vel fidei, ut per fidem vites peccata. I Io. Ult.: haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. Vel fidei, id est, ut alios ad eam convertas. Et dicit bonum, id est, legitimum certamen. I cor.

C. IX, 25: omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Tunc est bonum quando abstinet se ab omnibus impedimentis. II tim.

C. IV, 7: bonum certamen certavi.

Secundo certant ad acquirendum quae non habent. Et haec est vita aeterna, quae acquiritur per pugnam. Matth. XI, 12: regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

Et ideo dicit apprehende vitam aeternam, scilicet quasi tenens, tuo certamine vincas.

Vel, certes certamen fidei. Et quo praemio? ut apprehendas vitam aeternam. I cor.

C. IX, 25: nos autem incorruptam, etc..

Deinde cum dicit in quam vocatus es, rationem ponit huius dicti, scilicet apprehende, etc.. Et primo respondet obiectioni, quasi dicat: dicis quod debeo apprehendere; vellem quidem, sed non possum.

Immo potes, quia debetur tibi de iure, quia vocatus es in eam a deo, et a rege illius regni.

Et ideo debes conari potissime. I petr.

C. II, 9: de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.

Secundo proponit obligationem; quasi dicat: certa bonum certamen, quia dedisti iuramentum de hoc faciendo, et ideo non licet tibi repugnare. Unde dicit et confessus bonam confessionem coram multis testibus, id est, in consecratione bonum certamen professus es, quando ordinatus es in episcopum.

I Cor. IX, 16: nam si non evangelizavero, etc., usque dispensatio credita est mihi. Vel confessionem bonam, scilicet praedicando fidem, ut eam serves.

Deinde cum dicit praecipio, obligat eum ad praedicta ex praecepto, quod primo ponit, secundo manifestat quaedam dicta, ibi quem suis.

In praecepto autem primo testes inducit, secundo commendat praeceptum, tertio ostendit, quamdiu servet praeceptum. Testes inducit deum patrem, et dominum nostrum iesum christum.

Dicit ergo: te monui, sed ne credas quod liceat aliter facere, praecipio tibi, sicut tu debes praecipere subditis tuis, coram deo. Ad duo induxerat, scilicet apprehende vitam, et confessus es, etc., et ideo inducit auctorem vitae, qui vivificat omnia. Dicit autem deo, qui est tota trinitas, qui est auctor vitae.

Item hominem christum inducit etiam, qui confessus est se esse filium dei, quod est bona confessio fidei nostrae.

Item commendat mandatum, quia in se iustum, et rectum, et irreprehensibile ab aliis.

Iob. VI, 30: non invenietis in lingua mea iniquitatem.

Et quamdiu est servandum? usque in adventum domini. Ly usque dicit finem intentionis, id est, ut per observantiam huius mandati ordines te ad adventum. Vel usque ad mortem tuam, quia qualis eris in illa, talis invenieris tunc. Matth. XXIV, 13: qui perseveraverit usque in finem, etc..