SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 4

Supra ostendit conditionem suam, et quantum ad peccata sub lege, et quantum ad bona tempore gratiae, hic ostendit rationem horum beneficiorum, quae sumitur ex divina miseratione. Et primo proponit divinam miserationem in communi; secundo aptat ad se, ibi quorum primus; tertio ponit gratiarum actionem, ibi regi autem saeculorum.

Circa primum duo facit, quia primo commendat veritatem proponendam; secundo proponit divinam miserationem, ibi quia christus iesus.

Quantum ad primum dicit fidelis sermo, etc.. Duo autem sunt in sermone commendanda, scilicet quod sit verus et quod sit acceptabilis. Aliquando enim sermo verus est durus, et odia concitans. Gal. IV, V. 16: inimicus factus sum vobis, verum dicens vobis. Sed hic sermo primo quidem habet veritatem; unde dicit fidelis sermo. Apoc.

C. Ult.: haec verba fidelissima et vera sunt. Item acceptabilis est, quia de salute nostra; ideo dicit et omni acceptione dignus. Iac. I, 13: et respondit dominus Angelo qui loquebatur, etc..

Alia littera habet: humanus sermo, quia de susceptione hominum. Tit. III, 4: apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri, etc..

Et hic sermo est talis, quia christus venit, etc.. Quod in mundum venit, exprimit duplicem naturam, scilicet divinitatis, in qua erat antequam in mundo appareret.

Io. XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum, etc.. Et humanitatis, in qua apparuit.

Et quia deus est, caelum et terram implet, Ier. XXIII, 24, ideo non competit ei secundum divinam naturam in aliquo loco esse, sed competit ei secundum humanam naturam.

Io. I, 10: in mundo erat, et mundus etc.. In propria venit, etc..

Sed ad quid venit? peccatores salvos facere, id est, propter salutem populorum. Io.

C. III, 17: non enim misit deus filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut mundus salvetur per ipsum. Io. XII, 47: non enim veni ut iudicem mundum.

Sed si nullus fuisset peccator, numquid incarnatus non fuisset? videtur quod non, quia venit peccatores salvos facere. Non ergo fuisset necessaria incarnatio.

Item Glossa: tolle morbum, et medicinae non opus erit.

Respondeo. Dicendum est quod ex verbis sanctorum satis hoc patet. Sed haec quaestio non est magnae auctoritatis, quia deus ordinavit fienda secundum quod res fiendae erant.

Et nescimus quid ordinasset, si non praescivisset peccatum; nihilominus tamen auctoritates videntur expresse sonare quod non fuisset incarnatus, si non peccasset homo, in quam partem ego magis declino.

Deinde cum dicit quorum primus, adaptat hoc ad se.

Primo confitens se peccatorem; secundo dicit se salvatum, ibi sed misericordiam.

Dicit ergo quorum primus ego sum. Hic dicit haereticus, quod anima Adae fuit in Paulo, et transivit de corpore in corpus.

Quasi dicat: ego primus peccator, quia anima Adae est anima mea; sed hoc est contra apostolum, Rom. IX, 11: cum nondum nati essent, etc.. Ergo anima non est ante corpus. Primus ergo, non tempore sed peccatorum magnitudine. Et hoc dicit ex humilitate.

Prov. XVIII, 17: iustus prior est accusator sui. Prov. XXX, 2: stultissimus sum virorum, etc..

Sed numquid fuit apostolus maximus peccator? et videtur quod Iudas fuit maior.

Sed quidam dicunt quod peccatum Pauli generalius fuit, quia contra totam ecclesiam.

Sed hoc nihil est, quia Paulus in incredulitate, et multi Iudaei persequebantur ex malitia.

Dicendum est ergo quod est primus, non quod inter peccatores maximus qui tunc erant, sed maximus inter peccatores salvatos; quasi dicat: venit peccatores salvos facere, quorum, scilicet peccatorum salvatorum, ego sum primus; quod est de illis intelligendum qui praecesserant apostolum, quia prius etiam multi alii sunt ecclesiam persecuti.

Et hoc dicit ut ostenderet quod omnia quae deus facit, facit ad ostensionem bonitatis suae. Prov. XVI, 4: universa propter semetipsum operatus est dominus. Eccli.: gloria domini plenum est opus eius. Item propter utilitatem; et ideo dicit ideo salvavit me. Primo propter gloriam suam. Unde exponitur primum tempore, vel primum, id est, potissime.

Omnem patientiam, id est, perfectam, quia provocatus non punivit, sed potius adversarium exaltavit, et hoc ad utilitatem nostram; unde dicit ad exemplum, id est, informationem et eruditionem; quasi dicat: ut non diffidant peccantes ad eum accedere. I petr.

C. Ult.: forma facti gregis.

Deinde cum dicit regi, etc., ponit gratiarum actionem, et circa hoc duo facit, quia primo commendat eum cui gratias agit; secundo gratias refert, ibi honor.

Commendat autem eum primo ex potestate; secundo ex naturae proprietate.

Quantum ad primum dicit regi. Dominium suum est maximum, quia solus dominatur, et habet liberam potestatem, non secundum statuta, ut politicus. Deus autem unus est dominus omnium. Et ideo dicit deo. Apoc. XIX, 16: rex regum et dominus dominantium. Ps. XLVI, 7: quoniam rex omnis terrae deus. Item alicuius regis potestas, ut plurimum, non ultra quam quinquaginta annis durat, sed iste est omnium saeculorum. Ps. Cxliv, 13: regnum tuum omnium saeculorum, etc.. Eccli. X, 4: in manu dei potestas terrae. Cui etiam convenit proprietas naturae dei.

Circa quod sciendum est quod in rebus prima differentia rerum naturalium est corruptibile, et incorruptibile. Et incorruptibilium quaedam visibilia et corporalia, ut corpora terrestria; quaedam autem invisibilia et spiritualia, ut Angeli. Et haec dividuntur secundum Platonicos in deos, qui per naturam supremi sunt, et in intellectus qui non sunt dii, sed divini, et in animas; sed apud nos est unus solus deus. Deut. VI, 4: audi, Israel, dominus deus tuus.

Dicit ergo primo immortali, ut distinguat a corruptibilibus, invisibili, ut ad invisibilem ostendat pertinere, et ut distinguat ab aliis visibilibus. Dicit soli deo, et non soli immortali, vel invisibili, quia solus est deus per naturam, licet posset dici solus immortalis, et solus invisibilis, id est, specialis prae aliis. Infra ult.: qui solus habet immortalitatem.

Deinde cum dicit honor et gloria, agit gratias; quasi dicat: exhibendus est ei honor ex subiectione totius creaturae, et in manifestationem excellentissimae ipsius bonitatis, claritatis et gloriae. Apoc. VII, 12: benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, virtus et fortitudo deo nostro. In saecula saeculorum, quia saeculum aliorum est modico tempore. Is. XL, V. 6: omnis caro foenum, et omnis gloria eius ut flos foeni.

Deinde cum dicit hoc praeceptum, etc., instruit timotheum permanere in his quae dicuntur.

Primo commemorat quid sit ei commissum; secundo monet ad debitum usum; et tertio docet utendi modum.

Dicit ergo hoc praeceptum, ut scilicet tu custodias finem legis, id est, charitatem conserves semper, non autem fabulas Iudaeorum, commendo tibi, sicut fidele depositum, quia tibi ideo est commissum.

Et quomodo? secundum praecedentes, etc., id est, quia hoc evangelium non discordat a prophetiis quas ante didicerat, quia fuit filius mulieris Iudaeae. II Petr. I, V. 19: habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes, quasi lucernae ardenti in caliginoso loco, etc.. I thessal.

Ult.: prophetias nolite spernere, etc.. Vel secundum praecedentes, id est, secundum quod ego et alii sancti de te per spiritum prophetiae cognoverunt tradendum esse tibi. Ut in illis milites, scilicet prophetiis, bonam militiam.

Militia est duplex, quaedam spiritualis, quaedam carnalis. II Cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia deo, etc.. In bona militia requiruntur duo ex parte militis, scilicet ut nihil agat contrarium disciplinae militari, ut non marcescat otio. I Cor. IX, 25: omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, etc.. Item ex parte militiae duo requiruntur, scilicet ut expugnet contrarios reipublicae, et ut subiiciat eos qui debent esse subiecti. Sic et in militia spirituali est, quia ordinatur ad destruendum omnes extollentes se, et ad subiiciendum omnem intellectum in obsequium christi, ut dicitur II Cor. X. Et haec vera militia, de qua dicit milites, etc..

Ubi etiam primo modus utendi ponitur, et secundo eius necessitas, ibi quam quidam.

Dicit ergo milites, etc., quasi dicat: potes quidem facere bonam militiam, primo per fidem bonam quam habes. I Io. Ult.: haec est victoria, quae vincit mundum, fides, etc.. Item per conscientiam bonam, quia de facili homo recedit ab eo quod mordet eum; unde remorsus conscientiae est sicut quidam stimulus, qui habentem malam conscientiam pungit, et ideo cito a peccatis per bonam conscientiam et rectam fidem recedit. Act.

C. XXIII, 1: ego omni conscientia bona conversatus sum ante deum usque in hodiernam diem. II Cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.

Necessitas bonae conscientiae consequenter ostenditur, cum dicit quam quidam, etc.; ubi primo ponit culpam; secundo poenam; tertio fructum poenae.

Culpam, ibi quam, scilicet conscientiam bonam, quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt.

Qui enim contra fidem errat, perdit omnia quae habet. Hebr. XI, 6: sine fide impossibile est placere deo. Item moritur, quia iustus meus ex fide vivit, Abac. II, V. 4 et Rom. XI, 17: ex quibus est Alexander et Hymenaeus. II Tim. IV, 14: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit, etc..

Deinde ponitur eorum poena, cum dicit quos tradidi, etc., quia excommunicavit eos, ut fideles vitent eos ne coinquinent ipsos.

Fuit autem excommunicatio apostoli tantae virtutis quod excommunicati mox corripiebantur a diabolo, et corporaliter vexabantur.

I Cor. V, 4 s.: congregatis vobis et meo spiritu in virtute domini iesu, tradere huiusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat.

Tamen etiam modo traduntur ad vexandum spiritualiter, quia amittunt suffragia ecclesiae, quae multum iuvant contra diabolum. Et tradidi sicut deus tradidit in reprobum sensum Rom. I, 28, quasi subtrahendo suum auxilium, et communionem ecclesiae, et suffragia.

Et hoc non ex odio, sed ex charitate ad profectum eorum. I Cor. V, 5: ut spiritus salvus fiat. Unde dicit ut discant, saltem per poenam, non blasphemare. Discit autem quis recedere a peccato tripliciter, quandoque scilicet ex poena, quando corporaliter vexatur; item ex confusione excommunicationis; item ex hoc quod cum ecclesia tradit aliquem Satanae, ruit in peccata manifesta, unde confusus humiliatur, et abstinet etiam ab occultis, quae prius non cognoscebat se habere.