SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 2

Supra ostendit apostolus qualis debet esse episcopus secundum se, hic ostendit qualis debet esse in comparatione ad multitudinem. Et primo quo ad multitudinem domesticae familiae; secundo quo ad multitudinem ecclesiae, ibi non neophytum; tertio quo ad multitudinem infidelium, ibi oportet autem.

Item primo ostendit qualis debet esse in comparatione ad familiam domesticam; secundo rationem huius assignat, ibi si quis autem.

Item primo ostendit quod ab episcopo requiritur gubernatio debita familiae; secundo bona instructio filiorum, ibi filios habentem.

Dicit ergo: oportet episcopum bene praeesse domui, id est, familiae suae, ut eam bene gubernet. Bona autem gubernatio non solum est acquisitio divitiarum, quia hae non sunt finis oeconomiae, sed instrumenta; sed finis eius est recta vita. Eccli.

C. XLIV, 6: pacificantes in domibus suis.

Specialiter autem in domestica familia praecipui sunt filii. Et ideo dicit de eis specialiter filios habentem subditos, id est, quod suis filiis dominetur non emollitus ex teneritudine amoris, quam quandoque extendit ad filios.

Inter alia autem, quae requiruntur in filiis episcoporum, quos habuerunt antequam essent episcopi, requiritur quod sint casti. Ideo subditur cum omni castitate, quia mala eorum vita esset testimonium contra parentem et praelatum. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius, et qualis rector civitatis, tales et habitantes in ea. Sap. IV, 6: ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. Secunda ratio est, quia ad domum episcopi concurrit populus, ideo oportet eos esse castos. Contra illud I Reg. II, V. 22, ubi filii Heli non casti corrumpebant mulieres venientes ad templum. Unde et Heli a domino est punitus.

Deinde cum dicit si quis autem, dicti sui rationem assignat.

Posset enim dici: quid ad episcopum quod bene regat familiam, cui imminet cura communis? et ideo dicit si quis autem domui suae, etc., propriae familiae. Lc. XVI, 10: qui fidelis est in minimo, et in maiore fidelis est.

Contingit tamen frequenter quod aliqui non sunt bene regitivi in parvis domesticis, qui tamen bene regunt in maioribus. Sed quod dicit nescit, haec nescientia refertur ad negligentiam. Nam qui parva negligit, de facili magna negligit, licet qui non curat de parvis, aliquando bene se habeat in maioribus.

Consequenter ostendit qualiter se habeat ad multitudinem ecclesiae, in qua non debet esse novitius in fide, sed antiquus. Unde dicit non neophytum, id est, novam fidem habentem. Act. I, 21: oportet eligere unum ex his qui nobiscum, etc.. Item Num. XI, 16: congrega mihi septuaginta viros de senioribus, quos tu nosti quod senes sint populi ac magistri et duces, etc.. Sed, sicut dicitur sap.

C. IV, 8, senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata.

Contingit enim quandoque quod in aliquibus novis superabundet gratia, et habent simul cum aetate iuvenili morum senectutem, qui dispensative promoventur, sicut Ambrosius divina inspiratione. Unde hoc quod dicit hic, ad eos pertinet qui non solum aetate neophyti, sed et qui neophyti sunt perfectione.

Et huius est ratio ne in superbiam, etc..

Quando enim aliquis de novo veniens ad fidem et ad conditionem aliquam promovetur, reputat se aliis meliorem et valde necessarium, quasi nisi ipse esset, non haberent unde provideretur ecclesiae.

Et dicit diaboli, quia ipse condemnatus fuit propter peccatum superbiae.

Deinde cum dicit oportet autem illum, etc., ostendit qualiter se habeat ad multitudinem infidelium, et ponit documenta.

Primo ut sit bonae famae. Col. IV, 5: in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt.

I Petr. II, 12: conversationem vestram inter gentes habentes bonam. Et hoc necessarium est praelato, quia conversatio totius congregationis iudicatur ex praelato.

Sed contra, II Cor. VI, 8: per infamiam et bonam famam.

Respondeo. Infamia insurgit quandoque ex culpa eius qui infamatur, et hanc prohibet hic; quandoque ex malitia detrahentium et in hac oportet habere patientiam, et de hac loquitur apostolus ibi. Sed hic loquitur de assumendo in episcopum, qui et si sit bonus, et infamatur falso, debet patienter ferre.

Secundo assignat rationem; unde subdit ut non in opprobrium, etc.. Ubi tangit duplex periculum, scilicet ne fiat opprobriosus, et per hoc eius auctoritas minuatur, et per consequens auferatur audacia corrigendi.

Matth. VII, 5: eiice primum trabem, etc..

Secundo ne incidat in laqueum diaboli, quandoque scilicet impatienter sustinendo, per quod infamis concitetur ad odia, et desperet, et huiusmodi. Et quod praelatus sit odiosus laicis, contingit, si negligit cultum divinae laudis. Mal. II, 8 s.: irritum fecistis pactum levi, dicit dominus exercituum, propter quod dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis.

Deinde cum dicit diaconos, etc., ostendit pertinentia ad diaconos, quod in Graeco idem est quod ministri. In primitiva enim ecclesia solum erant tres ordines, ut dicit dionysius, scilicet episcoporum, presbyterorum et ministrorum; et non dividebantur per diversos gradus, sed omnia erant in uno ordine propter paucitatem ministrorum et propter novitatem ecclesiae.

Primo ergo ostendit quales debent esse secundum se; secundo quantum ad alios, ibi mulieres.

Item, primo ostendit quales debent esse; secundo quomodo examinandi sunt, ibi et hi.

Item, primo ostendit quales debent esse quantum ad eorum proprium corpus; secundo quantum ad res exteriores, ibi non turpe; tertio quantum ad alia, ibi habentes, etc..

Item quantum ad corpus, primo ostendit quo ad totius corporis qualitates; secundo quantum ad oris refrenationem.

Dicit ergo: dico quod episcopi debent esse pudici, similiter oportet diaconos esse, quia contrarium pudicitiae facit ineptum ad spiritualia, quia denegat animum a spiritualibus, quem necesse est tales habere elevatum.

Is. LII, 11: mundamini, qui fertis vasa domini. Lc. XII, 35: sint lumbi vestri praecincti.

Deinde ostendit quales debent esse in ore. Os servit locutioni et gustui. Quantum ad primum dicit non bilingues. Eccli. XXVIII, V. 16: lingua tertia multos commovit, et dispersit illos a gente in gentem. Bilinguis est habens duas linguas. Non erunt tales diaconi ministri pacis.

Quantum ad secundum dicit non multo.

Prov. XXIII, 29 s.: cui vae? cuius patri vae? cui rixae? cui foveae? cui sine causa vulnera? cui suffossio oculorum? nonne his qui commorantur in vino et student calicibus epotandis? Is. V, 22: vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem.

Deinde cum dicit non turpe lucrum sectantes, ostendit quomodo se habeant ad res exteriores.

Non solum enim divertuntur a iustitia quandoque propter cupiditatem lucri, sed etiam a veritate, dicentes quae non oportet.

Et ideo prohibetur eis temporale lucrum, in quo intelligitur omne lucrum inhonestum.

Sed quantum ad affectionem dicit habentes, etc., et instruit eos, primo, quantum ad fidem, secundo quantum ad conscientiae puritatem.

Unde dicit mysterium fidei, non fidem, id est, non tantum fidem simplicem, sed intelligentiam eius quod in fide occultum est mysterium enim idem est quod occultum, quia ministri debent scire non tantum ea de fide quae et populus intelligit, sed et mysteria, quia debent alios instruere. I Petr. III, V. 15: parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est fide et spe, etc..

Item conscientiam puram, quia impura facit in fide errare. Supra I, 5: finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.

Deinde cum dicit et hi probentur primum, et sic, etc., ostendit quomodo examinentur.

Posset enim dicere aliquis: puto omnes bonos. Hoc enim debet esse in tua reputatione, sed quantum ad eorum promotionem omnes sunt examinandi. Unde etiam ipsi examinantur; unde dicit et hi, etc..

Nullum crimen, id est, peccatum mortale; non autem intendit de peccato veniali, quia, ut dicitur I Io. I, 8, si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Nec dicit, qui habuerunt, sed habentes, id est, qui sunt notabiles et habent infamiae crimen. Alioquin hoc esset derogare clavibus ecclesiae.

Deinde cum dicit mulieres, etc., ostendit qualiter se habeant ad alios. Et primo ponit suam instructionem; secundo rationem, ibi qui enim bene.

Circa primum duo facit, quia primo ostendit qualiter se habeant ad uxores, quas habebant in primitiva ecclesia, et loquitur pro statu illo.

Secundo quomodo ad filios, ibi qui filiis.

Iterum prima in duas, quia primo ostendit quales debent esse eorum uxores; secundo qualiter ipsi habeant se ad illas, ibi diaconi.

In uxoribus eorum requirit quatuor, scilicet pudicitiam, modestiam, sobrietatem et fidelitatem.

Dicit ergo: similiter sicut dixi de diaconibus dico de mulieribus, quia oportet eas esse pudicas. Eccli. XXVI, 19: gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Item modestas in lingua, non detrahentes. Eccli. X, V. 11: quomodo si serpens mordeat in silentio, nihil eo minus habet qui detrahit.

Item sobrias, quae est maximum ornamentum mulierum. Supra II, 9: similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate.

Item fideles, vel deo quantum ad veram fidem, vel viris suis.

Sed quae culpa est diaconi, si eius uxor est mala? respondeo. Aliquis a ministerio repellitur non solum propter culpam, sed etiam propter aliquod impedimentum ministerii. Et ideo si praeter culpam eorum possent mulieres esse malae, tamen praestant impedimentum dupliciter: primo quia cum malae sunt, indigent maiori cura, et per hoc earum viri minus vacarent ecclesiasticis ministeriis; secundo quia viri depravantur ex uxoribus.

Item esset in periculum, quia ministrorum ecclesiae multi frequentant domos.

Dixerunt autem cathaphrigae, quod ex quo inter diaconos agitur de mulieribus, mulieres possunt ordinari ad sacros ordines.

Sed sciendum est quod in iure aliquae mulieres aliquando vocantur diaconissae, non quia habeant huiusmodi ordinem, sed propter aliquod ministerium ecclesiae, sicut in Graeco dicitur diaconus quilibet minister.