SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 2

Hic incipit epistolaris narratio. Et est haec epistola quasi pastoralis regula, quam apostolus tradit timotheo, instruens de omnibus, quae spectant ad regimen praelatorum, et eo ordine quo debet esse intentio.

Primo ergo instruit eum de spiritualibus ministrandis, secundo de temporalibus, in IV cap., ibi spiritus autem.

Item ad praelatum pertinet primo quod doceat de forma fidei, ne fides subditorum corrumpatur. Lc. XXII, 32: ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Secundo ut instruat eos de pertinentibus ad cultum dei, quod non potest esse, nisi fides sit recta.

Ideo primo instruit de fide; secundo de cultu dei, II cap., ibi obsecro igitur; tertio agit de institutione officiorum, in III cap., ibi fidelis sermo.

Sciendum est autem quod in primitiva ecclesia error fuit periculosus quorumdam dicentium, legalia debere servari simul cum evangelio, quod apostolus excludit primo ostendens legis conditionem; secundo probat per experimentum in seipso, ibi gratias ago.

Circa primum tria facit, quia primo ostendit quid de lege sit repudiandum; secundo quid in ea acceptandum, ibi finis autem praecepti; tertio concludit legis conditionem, ibi scimus autem quia.

Repudiandum est autem in lege quod alii male addiderunt, non quod a deo est datum, nisi iam secundum carnalem intellectum, et primo docet falsas fabulas et traditiones esse repudiandas; secundo rationem assignat, ibi quae quaestiones.

Dicit ergo: dico quod debes facere sicut rogavi te, cum tamen possem imperare.

Eccli. XXXII, 1: rectorem te posuerunt? noli extolli, esto in illis quasi unus ex illis.

Ut denuntiares quibusdam.

Vel aliter: duo pertinent ad praelatum, ut cohibeat docentes falsa. Et ideo dicit ne aliter docerent. Gal. I, 9: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Deut. IV, 2: non addetis ad verbum quod ego loquor vobis, neque auferetis ex eo. Secundo, ut si contingat quod aliqui falsa docerent, prohibeat populum ne eis intendant; unde dicit neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis.

Fuerunt autem quidam haeretici, qui detestantes vetus testamentum, exponebant quod apostolus ipsum repudiabat, deridendo historias eius, dicens fabulis et genealogiis interminatis, etc.. Contra quod dicit Augustinus quod apostolus utitur historiis et genealogiis veteris testamenti. Gal. IV, 22: Abraham duos filios habuit, etc.. Si ergo reprobaret, non eis uteretur.

Dicit ergo fabulas, non datam legem in scriptis, sed in ore, scilicet thalmuth: non quae Moyses ore tradidit, sed quae alii addiderunt, ut sunt stultae fabulae, scilicet quod Adam habuit aliam uxorem, ex qua dicunt natos Daemones. Matth. XV, 6: irritum fecistis mandatum dei propter traditionem vestram.

II Tim. IV, 4: ad fabulas autem convertentur.

Ratio huius est, quia praestant quaestiones, id est, contentiones. II Tim. II, V. 14: noli verbis contendere. Prov. XX, 3: honor est homini qui se separat a contentionibus.

Magis quam aedificationem dei, quae est in fide, quando scilicet aliquis est confirmatus in veritate fidei, ad quod debet omnis doctrina tendere.

Deinde cum dicit finis autem, ostendit quid de lege sit tenendum. Et circa hoc duo facit, quia primo ostendit hoc; secundo quod periculum est his qui hoc non tenent, ibi a quibusdam, etc..

Circa primum sciendum est quod lex vetus dicitur lex mandatorum, quia mandatis et praeceptis continetur. Eph. II, 15: legem mandatorum, decretis evacuans. Illud ergo ad quod ordinantur omnia mandata legis est praecipue tenendum; hoc autem est charitas. Matth. XXII, 37: diliges deum tuum ex toto corde tuo, etc.. Et Paulo post: in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae.

Sed quomodo charitas est finis praecepti? ad hoc sciendum, duo sunt consideranda: primo quod omnia praecepta legis sunt de actibus virtutum, et quod per omnes actus virtutum ordinatur homo unus ad alium.

Secundo quod obiectum unius virtutis est finis alterius, quia quandocumque una potentia est circa aliquem finem, ad illam ordinantur omnia quae sunt eiusdem, sicut ad finem; sicut fraenifactiva est ad equestrem, quia officium equestris est eius finis, haec autem ad ducem.

Virtutes autem theologicae ultimum finem habent pro obiecto. Aliae autem sunt circa ea quae sunt ad finem. Virtutes ergo omnes respiciunt theologicas sicut finem. Inter theologicas vero illa plus habet de ratione finis, quae propinquius se habet ad ultimum finem.

Fides autem ostendit eum, spes facit tendere in eum, charitas unit. Ergo omnes ordinantur ad charitatem, et sic dicitur charitas finis praeceptorum.

Sed cum ea quae sunt ad finem, disponunt ad finem, praecepta autem sunt ad charitatem, ideo disponunt ad eam. Ideo dicit de corde puro. Ad hoc enim quod cor sit purum, dantur praecepta virtutum, quarum quaedam ordinantur ad modum rectificandi passiones, quarum, scilicet virtutum, materiae sunt passiones, sicut temperantia quae ordinat concupiscentiam, mansuetudo iras, fortitudo timores et audacias. Per has autem passiones turbatur puritas cordis. Et ideo istae virtutes faciunt cor purum.

Sed numquid hoc requiritur ad charitatem? respondeo. Dicendum est quod sic, quia impossibile est quod cor impurum sit promptum ad charitatem, quia unicuique est diligibile quod sibi est conforme. Cor impurum diligit illud, quod competit ei secundum passionem; ergo necesse est quod sit expeditum a passionibus. Cant. I, 3: recti diligunt te.

Aliae virtutes sunt quae rectificant hominem ad proximum, et ex hoc sequitur quod habeat conscientiam bonam, quia non facit alteri quod sibi non vult fieri. Matth.

C. VII, 12: omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis.

Et ideo quae contra proximum sunt, sunt contra conscientiam. Unde dicit et conscientia bona. Qui ergo non habuerit conscientiam bonam, non potest deum pure diligere, quia qui non habet conscientiam bonam, timet poenam. Timor autem non est in charitate, sed fugit deum, et non unitur ei. Et ideo praecepta, quae conscientiam rectificant, bene disponunt ad charitatem.

Aliae sunt virtutes ad habendam veram fidem, scilicet virtutes quibus deum colimus, scilicet latriae et huiusmodi, quae sunt ordinata ad removendum errores, et ad confirmandum in cordibus fidei firmitatem de deo. Qui enim non habent veram fidem, non possunt deum diligere; quia qui falso credit de deo, iam non diligit deum. Non enim diligit qui non credit, quia non figitur affectus, nisi in illo quod ostendit intellectus. Et ideo quae faciunt fidem veram, ordinantur ad charitatem. Et ideo dicit de corde puro, quia faciunt hoc. Matth. V, 8: beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt.

Et conscientia bona. II Cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.

Et fide non ficta, id est, vera.

Et ideo virtutes et praecepta ordinantur ad finem qui est charitas, quae sumitur secundum ista tria, etc..