SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 2

Supra reprobavit superstitiosam ciborum abstinentiam, hic mandat timotheo ut doctrinam praemissam proponat fidelibus, et primo ostendit quid debet proponere; secundo quid debet vitare, ibi ineptas autem.

Proponit ergo duas rationes quare debet proponere praemissa: unam ex commisso sibi officio; secundam ex eius educatione.

Dicit ergo haec, quae dixi supra, scilicet quod omnis creatura est bona et quod nihil reiiciendum, etc., proponens, etc.. Timotheus enim constitutus erat in officio ministerii christi, quia omnes habentes officium praedicandi et regendi constituuntur ministri christi. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi, etc.. Ille autem est bonus minister qui sequitur intentionem domini sui. Christus autem hoc docuit: matth.

C. XV, 11: nihil quod intrat in os coinquinat.

Et ideo hoc officium requirit illud docere.

Item ipsa educatio hoc requirit.

Prov. XXII, 6: adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Et ideo inconveniens est quod aliqui nutriti veritate doctrinae recedant ab ea. Unde recedens a doctrina, qua ecclesia suos parvulos instruit, non est bonus minister christi. Et ideo dicit enutritus verbis fidei, etc.. Verbum enim dei est spirituale nutrimentum quo sustentatur anima, sicut corpus per cibum.

Matth. IV, 4: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore dei.

Hoc verbum fidei instruit primo circa credenda, et sic dicit enutritus verbis fidei, secundo circa agenda, et sic subiungit et bonae doctrinae. Vel fidei verbum, quod et simplices habent, et bonae doctrinae, quam spirituales magistri.

Deinde cum dicit ineptas, etc., ostendit quid vitandum sit, quia fabulae ineptae et inanes.

Fabula enim secundum philosophum est composita ex miris, et fuerunt in principio inventae ut dicit philosophus in poetria, quia intentio hominum erat ut inducerent ad acquirendum virtutes, et vitandum vitia. Simplices autem melius inducuntur repraesentationibus quam rationibus. Unde in miro bene repraesentato videtur delectatio, quia ratio delectatur in collatione. Et sicut repraesentatio in factis est delectabilis, ita repraesentatio in verbis: et hoc est fabula, scilicet dictum aliquod repraesentans, et repraesentando movens ad aliquid. Antiqui enim habebant aliquas fabulas accommodatas aliquibus veris, qui veritatem occultabant in fabulis.

Duo ergo sunt in fabula, quod scilicet contineat verum sensum, et repraesentet aliquid utile. Item quod conveniat illi veritati. Si ergo proponatur fabula, quae non potest repraesentare aliquam veritatem, est inanis; sed quae non proprie repraesentat, est inepta, sicut fabulae de thalmuth.

Deinde cum dicit exerce, etc., exclusa superstitiosa abstinentia, hic comparat abstinentiam virtuosam aliis virtutibus.

Et sciendum est quod timotheus erat homo valde abstinens. Unde dicit infra V, 23, quod modico vino utatur, et forte ut sit sollicitus de his quae ad misericordiam pertinent, quia qui non parcunt sibi, frequenter nec aliis parcunt. Et ideo inducit eum ut pietatem praeferat abstinentiae. Et primo inducit eum ad pietatem; secundo praefert eam abstinentiae, ibi nam corporalis; tertio confirmat quoddam dictum, ibi promissionem; quarto dat formam docendi pietatem, ibi praecipe haec.

Dicit ergo exerce teipsum ad pietatem.

Pietas est, per quam parentibus patriaeque benevolentiae officium impedimus, sicut religio, per quam cultum debitum deo exhibemus. Pietas enim importat quamdam affectionem ad suum principium. Principium autem generationis est pater et patria. Et ideo oportet quod homo circa eos sit benevolus.

Pater autem omnium est deus. Mal.

C. I, 6: si ego pater, ubi est honor meus? et ideo nomen pietatis est derivatum ad cultum dei, ut dicit Augustinus IV de CIV. Dei.

Unde eusebia est idem quod pietas. Iob c. XXVIII, 28: ecce pietas ipsa est sapientia, secundum aliam translationem, ubi nostra sic habet: ecce timor domini ipsa est sapientia.

Tit. I, 1: in agnitione veritatis, quae est secundum pietatem. Sed quantum ad terrenam pietatem, competit pietati ut homo sit benevolus compatriotis; sed quantum ad christianam pietatem requiritur, ut homo omnibus hominibus sit benevolus, quia omnes sumus eiusdem patriae. Et ideo pietas sumitur pro misericordia.

Cum ergo dicit exerce teipsum ad pietatem, potest accipi secundum quod pertinet ad cultum dei, et ad opera misericordiae exhibenda. Glossa: ad pietatem, id est, ad cultum omnipotentis dei, et opera misericordiae.

Et dicit exerce, non fac, quia exercitium dicit promptitudinem; et hoc ideo, quia exercitatus facit levius, delectabilius, et stabilius. Prov. XXIV, 27: diligenter exerce agrum tuum.

Deinde cum dicit nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, praefert eam abstinentiae. Et primo ostendit ad quid valet exercitatio corporalis; secundo ad quid pietas, ibi pietas autem.

Corporalis exercitatio ieiunii et huiusmodi in sua natura non sunt bona, sed poenalia, et si homo non peccasset, nihil horum fuisset, sed sunt bona medicinalia. Sicut enim reubarbarum est bonum inquantum relevat a colera, sic et ista inquantum comprimunt concupiscentias; ergo ad istud modicum sunt utilia. I Cor. IX, 27: castigo corpus meum et in servitutem redigo, etc.. Col. III, V. 5: mortificate membra vestra, quae sunt super terram. Et ideo si homo esset in statu, in quo non posset peccare, non indigeret ieiunio et huiusmodi. Unde chrysostomus super illud Matth. XVI: venit iesus, etc., dicit: ioannes purus homo indigebat medicina ieiunii: christus deus erat et non purus homo, et ideo huiusmodi non indigebat.

Ergo ad modicum utilis est, quia tantum ad morbum peccati carnalis, non spiritualis, quia aliquando propter abstinentiam homo iracundiam, inanem gloriam, et huiusmodi incurrit.

Deinde cum dicit pietas autem, praefert abstinentiae pietatem, et accipitur hic utroque modo, scilicet pro cultu dei, et misericordia. Et est ad omnia utilis, quia ad omnia peccata delenda. Eccli. III, 33: ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis. Item ad bona promovenda. Eccli.

XVII, 18: eleemosyna hominis quasi sacculus, etc.. Item promeretur specialem dei misericordiam. Matth. V, 7: beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et ideo ad hoc designandum dominus Matth. XXV, 34, specialiter commemorat opera misericordiae.

Quod probat subdens promissionem habens. In praeceptis enim Decalogi unum solum invenitur, quod pertinet ad pietatem, scilicet honorare patrem et matrem, et sub illo continentur omnia praecepta, ad quodcumque beneficium impendendum proximo; et hoc est solum praeceptum, inter ea quae sunt ad proximum, habens promissionem, scilicet ut sis longaevus, etc., Ex. XX, V. 12. Et apostolus hic interpretatur longaevus secundum vitam praesentem, et futuram; unde dicit vitae quae nunc est et futurae.

Prov. III, 16: longitudo dierum in dextra eius.

Sed tunc est quaestio, quia aliquando invenitur aliquis pietatem sequens, qui tamen non est longaevus.

Respondeo. Sicut dicit philosophus, haec bona temporalia intantum sunt bona, inquantum utilia ad felicitatem. Unde si quis haberet tantum de temporalibus quod propter ipsa impediretur a bono virtutis et felicitatis, hoc non esset sibi ad bonam fortunam, sed ad malam, ut dicitur X ethic.. Et longitudo vitae est unum de temporalibus, intantum bonum, inquantum coadiuvat ad virtutem.

Aliquando autem est occasio ad peccandum, et ideo deus aliquando subtrahit eam homini, non quia deficiat a promissione, sed quia dat quod melius est. Sap. IV, 11: raptus est, ne malitia immutaret intellectum eius.

Alia est quaestio, quia apostolus praefert pietatem corporali exercitationi, quia habet spem vitae praesentis et futurae. Sed numquid corporalis exercitatio non habet spem? alias ieiunans non mereretur vitam aeternam.

Respondeo. Quando duae virtutes sunt et una continet aliam, illud quod est superioris virtutis per se, competit per accidens inferiori; virtus autem cui competit per se mereri vitam aeternam, est charitas, cuius proprius et immediatus effectus est pietas. Et ideo secundum propriam rationem attingit ad merendam vitam aeternam. Abstinentia autem non, nisi inquantum ordinatur ad charitatem et pietatem, quia si ieiunans non refert hoc ad dilectionem dei, non meretur vitam aeternam.

Tertia quaestio est, quia dicit hic Ambrosius in Glossa: omnis summa disciplinae christianae in misericordia et pietate est, quam aliquis sequens, si lubricum carnis patiatur, sine dubio vapulabit, non tamen peribit.

Ubi primo est dubium de prima eius parte, quia misericordia et pietas immediate ordinantur ad charitatem, in qua est summa christianae religionis.

Respondeo. Quorumdam fuit opinio, sicut Augustinus dicit X de CIV. Dei, quod exercentes pietatis opera, quantumcumque faciant peccata carnalia, finaliter non pereunt aeternaliter.

Et ad hoc est auctoritas ista.

Item quod habetur Matth. XXV, 41, ubi damnandis solum improperat defectum misericordiae; ergo debetur poena aeterna solum immisericordibus.

Augustinus autem dicit contrarium, quia apostolus dicit: quia talia agunt, regnum dei, etc.. Quantumcumque enim exercitetur quis in misericordia, si in morte est in peccato mortali, non intrabit in regnum.

Ad opposita dicendum est, quod non est misericors qui sibi non miseretur, secundum illud Eccli. XXX, 24: miserere animae tuae placens deo; et hoc fit si homo coniungatur deo per amorem, alias non est misericors.

Ad illud evangelii respondet Augustinus quod non quicumque peccat detruditur in infernum statim, quia remanet ei locus poenitentiae; sed ille detruditur, qui finaliter moritur in peccato, et pertinet poenitentia ad misericordiam.

Sed quid dicit: si lubricum, etc.? respondeo. Dicendum est, quod loquitur de lubrico mortali.

Et quod dicit: non peribit, licet hoc non sit ex condigno, tamen est ex congruo, inquantum disponitur animus ad bonum; unde dominus post lapsum hominem reparat. Et hoc praecipue videtur esse in pietate, quia homo benefaciendo aliis, inducit alios ad orandum pro se: et dominus donat aliquando veniam peccatoribus precibus sanctorum, inquantum impetratur eis venia peccatorum et donum gratiae, quia homo potest mereri ex congruo alteri primam gratiam, alias pro nihilo oraret ecclesia pro peccatoribus.

Deinde cum dicit fidelis sermo, ostendit quod promittitur nobis futura vita, et primo ostendit hoc ex labore sanctorum; secundo ex eorum spe, ibi quia speramus; tertio ex benignitate dei, ibi qui est.

Dicit ergo sermo, quod scilicet pietas habet promissionem, est fidelis. Quod supra expositum est.

Et quare? in hoc enim, id est, propter hoc, ut consequamur vitam aeternam, laboramus.

II Tim. II, 6: laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Item ut benefaciamus, licet mala sustineamus; unde dicit benedicimus et maledicimur. Iac. I, 4: patientia opus perfectum habet; et Rom. V, V. 3: patientia probationem operatur, etc..

Et sustinemus propter spem vitae, quia speramus in deum vivum, qui est salvator vitae praesentis et futurae.

Item ex officio dei, cuius est salvare. Is.

C. XLIII, 11: non est absque me salvator.

Et ideo incarnatus est deus, et vocatus est iesus. Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Et iesus idem est quod salvator, quia salvat, salute corporali, quo ad omnes; et ideo dicit omnium hominum. Item spirituali quo ad bonos; et ideo dicit et maxime fidelium.