SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 1

Dividitur haec epistola in salutationem et epistolarem narrationem, ibi sicut rogavi.

Circa primum tria facit, quia primo ponitur persona salutans, secundo persona salutata; tertio bona optata.

Describit autem personam salutantem, primo ex nomine Paulus, quod convenit auctoritati propter duo. In apostolatu enim duo sunt, scilicet altitudo potestatis, ad quam exaltantur humiles. I Reg. XV, 17: cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Et Paulus dicitur modicus. Item claritas sapientiae, et hanc dominus praebet parvulis. Matth. XI, 25: revelasti ea parvulis, etc..

Secundo ex auctoritate, quia apostolus, id est, missus. Io. XX, 21: sicut misit me pater.

I Cor. IX, 2: signaculum apostolatus mei vos estis in domino.

Tertio ex origine huius auctoritatis, unde dicit iesu christi secundum imperium dei, etc.. Act. XIII, 2: segregate mihi barnabam et Saulum in opus ad quod assumpsi eos.

I Reg. XIII, 14: quaesivit sibi dominus virum iuxta cor suum, etc.. Ex quo patet quod praelati ex necessitate praecepti tenentur ad ea quae sunt proprii officii. I cor.

C. IX, 16: vae mihi enim est, si non evangelizavero.

Et christi iesu spei nostrae, qui est spes nostra, ut ad eum veniamus.

Phil. I, 23: desiderium habens dissolvi, et esse cum christo, etc.. Vel spei nostrae, quia per ipsum speramus adipisci bona aeterna.

I Petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam, etc.. Rom. XV, 4: per consolationem Scripturarum spem habeamus.

Personam salutatam describit tripliciter.

Primo ex nomine, cum dicit timotheo, de quo Act. XVI. Item ex affectione, dicens dilecto. Phil. II, 20: neminem habeo tam unanimem, etc.. Item ex filiatione, dicens filio in fide, scilicet a se converso. I cor.

C. IV, 17: misi ad vos timotheum filium meum charissimum, et fidelem in domino, etc..

Tunc autem primo ponit bona optata, et deinde ostendit a quo sunt.

Sciendum est autem quod in aliis epistolis duo ponuntur, hic tria, quia praelati pluribus indigent. Et ideo dicit gratia et misericordia, primo sibi, et deinde aliis. Et sumitur hic misericordia pro remissione peccatorum, quia haec est ex dei misericordia: gratia vero pro munere gratiarum, quo indigent praelati. Vel gratia, sicut in aliis, pro gratia iustificante, sed misericordia pro munere divino in spiritualibus charismatibus exaltante. Sap. IV, 15: gratia dei et misericordia in sanctos eius, et respectus in electos illius. Et pax, scilicet tecum, et per te aliis. Ps. Lxxi, 3: suscipiant montes pacem.

Sed unde? a deo, ut dent populo. Iac.

C. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Et christo iesu domino nostro, scilicet per quem maxima nobis et pretiosa promissa donavit, II Petr. I, 2.