SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Prooemium

In manu dei potestas terrae, et execrabilis omnis iniquitas gentium, et utilem rectorem suscitabit in tempore super illam.

Eccli. X, 4.

Haec verba materiae huius epistolae conveniunt. Prius enim instruxit ecclesiam in his, quae ad eius unitatem pertinent, hic instruit ipsos rectores ecclesiae, qui sunt quasi principalia membra eius. Circa quod videnda est ista instructio et utilitas.

Instructio est in deo, quia in manu dei, etc.. Et hoc tripliciter, quia ab ipso exoritur.

Rom. XIII, 1: non est potestas nisi a deo.

Item quod secundum deum debet regulari.

Prov. VIII, 15: per me reges regnant, et conditores legum iusta decernunt. Item quia secundum dei dispositionem, eorum potestas fundatur. Dan. II, 21: et ipse mutat tempora et aetates, transfert regna atque constituit.

Item utilitas eorum ostenditur, quia est ad cohibendam nequitiam hominum, quia execrabilis omnis iniquitas gentium. Iusto non est lex posita. Rectores legis tripliciter debent se habere ad mala. Primo ut ea corde odio habeant. II Mach. III, 1: animo odio habentes mala, etc.. Secundo ut prohibeant ea ne fiant. Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum.

Tertio ut facta puniant. Rom. XIII, 4: minister enim dei est, vindex in iram eius qui male agit.

Quarto videnda est utilitas, ibi utilem rectorem, etc.. Et ad tria est utilis rector, quae notantur Eccli. XLIX, 17: ioseph princeps fratrum, ut gentem sustentet per potentiam. Is. XIX, 4: et rex fortis dominabitur eorum, etc.. Rector fratrum, dirigendo per sapientiam. Is. XXXII, 8: princeps ea quae sunt digna principe cogitabit, etc.. Eccli. X, 24: in medio fratrum rector illorum. Stabilimentum populi, ut cohibeat ab iniustis per iustitiam, Ps. XVII, 27: tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis, etc..

Et sic patet materia harum epistolarum, quia est ad instructionem rectorum populi fidelis, in quo quidam praeferuntur in spiritualibus, sicut praelati ecclesiarum, quos primo instruit; quidam vero in temporalibus, quos secundo monet; et hoc in epistola ad Philemonem.

Circa primum tres sunt epistolae, secundum tria quae competunt praelato, quorum primum est ut gubernet populum; secundum, ut pro populo subdito patiatur; tertium, ut malos coerceat.

Primum in prima ad timotheum; secundum in secunda, ubi agit de martyrio; tertium in epistola ad titum, ubi agit ac docet quomodo vitet haereticos, ut etiam patet in argumentis epistolarum.