SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 1

Supra apostolus timotheum instruxit de usu ciborum et de personis quibus ecclesia ministrabat alimenta, hic agit de aliis personis ad populum ecclesiae pertinentibus. Et primo de personis infimi status; secundo de personis maioris status ibi divitibus.

Circa primum tria facit, quia primo ponit instructionem de servis; secundo arguit contrariam assertionem, ibi si quis aliter; tertio monet ut contraria vitet, et servet praedicta, ibi tu autem.

Item prima in duas, quia primo ostendit quid sit tenendum; secundo docet hoc esse docendum, ibi haec doce.

Item, primo ostendit qualiter se habeant servi ad dominos infideles; secundo qualiter se habeant ad fideles, ibi qui autem.

Dicit ergo quicumque servi sunt sub iugo, scilicet propter servilem conditionem, quae dicitur iugum similitudinarie; quia sicut boves continentur sub iugo, ut non liceat eis ire quo velint, ita servi sub domino, ut non liceat eis quod velint facere. Gal. V, V. 1: nolite iterum sub iugo servitutis contineri.

Omni honore, id est, debita reverentia.

Eph. VI, 5: servi, obedite dominis carnalibus cum omni timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut christo.

Cuius ratio est ne nomen domini et doctrina blasphemetur. Si enim domini, infideles servos suos intuitu fidei rebelles sentirent, damnarent nomen christi, et blasphemarent doctrinam nostram. Rom. II, 24: nomen christi per vos blasphematur. Qui ergo infideles habent dominos, illis obediant, ne nomen dei, etc..

Sed quomodo fidelibus? qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quod quandoque contingit, quando familiaritas infimis exhibetur, scilicet quod erigantur in superbiam. Prov. XXX, 21: per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere, per servum, cum regnaverit.

Et huius ratio est, secundum philosophum, quia homines in talibus paralogizant; quod si in uno vident se aequales, credunt quod sint in omnibus aequales, et nolunt illis in aliquo subdi, sicut in civilibus bellis, quia populus non est subiectus credunt quod sint totaliter aequales nobilibus. Et sic posset contingere, quod servi videntes se in aliquo, scilicet fide, aequales dominis, reputent se aequales simpliciter. Et ideo dicit non contemnant.

Et ponit tria. Primum est fidei donum. Unde dicit quia fideles sunt, et hoc valde magnum est, quia per fidem vivit iustus. Item per eam vincitur mundus. Secundum est dignitas divinae dilectionis; ideo dicit dilecti, scilicet excellentius aliis creaturis, quia adoptantur in filios dei. I Io. III, 1: videte qualem charitatem dedit nobis deus pater, ut filii dei nominemur et simus. Tertium est beneficium gratiae; ideo dicit quia beneficii participes sunt, scilicet quantum ad sacramentum domini. I Cor. X, 16: panis quem frangimus nonne communicatio corporis domini est? Ps. Cxviii, 63: particeps ego sum omnium timentium te.

Haec doce, scilicet nescientes, et exhortare, ut impleant scientes. Tit. II, 15: haec loquere, etc..

Deinde cum dicit si quis, excludit contrariam assertionem. Et primo modum falsae doctrinae; secundo radicem, ibi superbus; tertio effectum eius, ibi ex quibus.

Si vis scire, quae doctrina sit erronea, hoc ostendit ex tribus. Primo si sit contra doctrinam ecclesiasticam. Et ideo dicit si quis aliter docet, scilicet quam ego et alii apostoli, quantum ad primum. Gal. I, 9: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Doctrina enim apostolorum et prophetarum dicitur canonica, quia est quasi regula intellectus nostri. Et ideo nullus aliter debet docere. Deut. IV, 2: non addetis ad verbum quod loquor vobis, neque auferetis ex eo. Apoc. Ult.: si quis apposuerit ad haec, apponet deus super illum plagas scriptas in libro isto.

Quantum ad secundum dicit et non acquiescit, etc.. Nam dominus iesus venit, ut testimonium perhibeat veritati. Io. XVIII, 37: in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Et ideo missus est a patre sicut doctor et magister.

I Mac. II, 65: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater, etc.. Et ideo erroneus est quicumque non acquiescit sermonibus eius. I Reg. XV, 23: quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Et dicit sanis, quia in christi sermonibus nihil est corruptionis, nihil falsitatis, vel perversitatis, quia sunt sermones divinae sapientiae. Prov. VIII, 8 s.: iusti sunt sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum. Recti sunt intelligentibus, et aequi invenientibus scientiam.

Quantum ad tertium, Prov. VI, 20: conserva, fili mi, praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae. Unde dicit et ei quae secundum pietatem est doctrinae, scilicet ecclesiasticae. Haec pietas est per cultum dei. Tit. I, 1: secundum agnitionem veritatis, quae est secundum pietatem.

Radix autem erroris est duplex, scilicet superbiae affectus, et defectus intellectus.

Quantum ad primum dicit superbus. Dicitur autem superbia radix errorum dupliciter: primo quia superbi volunt se intromittere de his ad quae non attingunt, et ideo necesse est, quod errent et deficiant. Is. XVI, V. 6: superbia eius, et arrogantia eius, et indignatio eius plus quam fortitudo eius, etc..

Item quia nolunt intellectum alteri subiicere; sed innituntur suae prudentiae, et ideo nolunt obedire Scripturae sacrae. Contra hoc dicitur Prov. III, 5: ne innitaris prudentiae tuae. Prov. XI, 2: ubi humilitas, ibi sapientia.

Item defectus intellectus. Ubi sciendum est, quod sicut in corpore sanitas est quaedam aequalitas humorum, ita veritas est quaedam aequalitas in intellectu, quia veritas est adaequatio rei et intellectus. Unde sicut infirmus, quando non habet aequalitatem complexionis, ad modica contraria accidentia laeditur, sic in intellectu quando homo non fundatur in veritate, nec habet virtutem per quam possit iudicare veritatem, a qualibet quaestionis difficultate incidit in errorem. Unde dicit languens circa quaestiones, etc.. Sap.

C. IX, 5: homo infirmus et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum.

Sicut dicit boetius, ita se habet intellectus ad rationem, sicut circulus ad centrum. Ratio enim discurrit considerando actus ac defectus et habitudinem unius rei ad aliam. Et nisi resolvat usque ad intellectum veritatis, vana est ratio. Unde quando accipit veritatem rei, habet eam quasi centrum. Quidam autem discurrunt, et non attingunt. II tim.

C. III, 7: semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Et ideo dicit circa quaestiones, id est, non pervenientes ad ipsum centrum.

Et dicit quaestiones, etc., quia in aliquibus dubitatio fit ex parte rei, in aliquibus ex parte verborum et nominum. Et ideo dicit quaestiones, quantum ad primum, scilicet de rebus. Supra I, 4: quae quaestiones praestant magis quam aedificationem dei, quae est in fide. Quantum ad secundum dicit pugnas verborum. Prov. XIX, 8: qui tantum verba sectatur, nihil habebit. Et dicit pugnas verborum, quod intelligitur quando sit dissensio ex verbis tantum orta. Quia dominus dicit Io. VIII, 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis, et Matth. XVII, 25: ergo liberi sunt filii, si ex hoc vellent aliqui inferre, quod omnes catholici sicut sunt filii dei, ita essent etiam liberi, esset pugna verborum, quia dominus loquitur ibi de libertate spirituali, non de carnali.

Deinde cum dicit ex quibus, etc., ponit effectum erroris. Et primo ponit ipsum effectum; secundo manifestat quaedam quae dixerat, ibi est autem quaestus.

Item, primo ostendit quae mala sequantur ex falsa doctrina, secundo in quibus, ibi hominum mente.

Inter mala vero quae ponit, quaedam sunt intus in corde, quaedam exterius.

Interius sunt inordinati motus respectu boni, vel respectu mali. Respectu boni est invidia, quae est tristitia de bono alieno; unde dicit invidiae, quod potest intelligi, vel in proposito, vel universaliter, quia cum aliqui laborant non ad veritatem, sed solummodo ad verba, non vident aequo animo si aliquis praevalet. Iob V, 2: parvulum occidit invidia.

Item in proposito, quia si servi habentur ut liberi et non subditi, domini invidebunt et dolebunt servos sibi aequari. Ex invidia vero homo insurgit contra proximum cui invidet. Et haec est contentio. Prov. XX, V. 3: honor est homini qui se separat a contentionibus. Vel insurgit contra deum, et hoc est blasphemia. II Petr. II, 12: quae ignorant, blasphemantes, etc..

Respectu vero mali est suspicio, unde dicit suspiciones malae, scilicet dominorum adversus christianos, quasi libertatem ad lucrum finxerimus, vel quod solum tota doctrina christiana esset inventa, ut servi fierent liberi.

Eccli. III, 26: multos supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.

Et ex istis sequuntur conflictationes adversus fideles. Gen. XIII, 7: facta est rixa inter pastores gregum Abraham et Loth.

Sed hoc non est in cordibus omnium, sed quorumdam. Et ponit tres eorum conditiones, quarum prima pertinet ad defectum luminis naturalis, secunda ad defectum cognitionis, tertia ad vitium inordinatae affectionis.

Quantum ad primum dicit hominum mente corruptorum, id est, ratione etiam naturali, qui habent perversum iudicium. Ps. XIII, V. 1: corrupti sunt, et abominabiles facti sunt. Quantum ad secundum dicit a veritate, scilicet cognitionis eius, privati sunt.

Os. IV, 1: non est veritas, et non est misericordia, et non est scientia dei in terra.

Quantum ad tertium dicit existimantium quaestum esse pietatem, id est, quod cultus dei ordinetur ad quaestum et acquisitionem divitiarum. Sap. XV, 12: existimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.

Homines ergo huiusmodi, qui hoc credunt, de facili contemnunt et incidunt in mala praedicta.

Deinde cum dicit est autem, declarat ultimo dictum, scilicet quaestum esse pietatem. Et primo ostendit quomodo pietas habet se ad quaestum; secundo ostendit, quod non consistit in quaestu divitiarum exteriorum, ibi nam qui volunt.

Item, primo ostendit primum; secundo rationem assignat, ibi nihil enim.

Dicit ergo: isti dicunt, quaestum esse pietatem; sed ego dico, quod pietas est quaestus; ideo addit cum sufficientia, sed illarum divitiarum, quae dant sufficientiam. Et hoc consistit in duobus. In uno principaliter, scilicet pietate, quae ordinat alia in deum et proximum, et haec sunt virtutes et dona gratiae.

Sap. VII, 14: infinitus enim thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae dei. Secundo in sustentatione vitae; unde dicit cum sufficientia, id est, in his, quae sunt necessaria ad vitam.

Matth. VI, 33: quaerite primum regnum dei et iustitiam eius, etc.. Supra IV, 8: pietas ad omnia utilis est.

Deinde cum dicit nihil enim, etc., assignat rationem huius. Et primo ex humana conditione; secundo ex eius necessitate, ibi habentes.

Conditionem autem ponit quantum ad duo, scilicet quantum ad principium, quia nihil intulimus, etc.; quasi dicat: sufficit necessitas, non expedit superfluitas, quia nihil intulimus in hunc mundum. Iob I, 21: nudus egressus sum de utero matris meae.

Item quantum ad finem, quia nihil auferemus.

Ps. Lxxv, 5: dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Iob XXVII, 19: dives cum dormierit, nihil secum auferet, aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Eccle. V, 15: quomodo venit, sic revertetur.

Quantum ad necessitatem dicit habentes alimenta, et quibus tegamur, quia bona sunt propter necessitatem, quibus indiget homo contra interiora consumentia, et haec sunt alimenta; vel contra exteriora corrumpentia, et sic indiget homo tegumentis vestium et domorum. Hebr. Ult.: sint mores sine avaritia contenti praesentibus. Eccli.

XXIX, 28: initium vitae hominis aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.