Supra dixit quod deus vult omnes salvos fieri, et probavit hoc ex parte dei, qui est unus omnium, et ex parte christi, qui est unus mediator omnium; hic probat idem ex parte testimonii. Et primo inducit alios testes; secundo suum testimonium, ibi in quo positus sum.
Dicit ergo: dedit se pro omnibus.
Sed numquid subito deo in mentem venit, ut qui elegerat salvare Iudaeos solum, vellet salvare totum mundum? hoc excludens dicit cuius testimonium temporibus suis; quasi dicat: haec lex non est subita, sed antiquitus attestata per legem, et per prophetas.
Is. XLIV, 8: vos estis testes mei. Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent, etc.. Confirmatum est, scilicet impletione et ostensione signorum, et praedicatione apostolorum.
Temporibus suis, scilicet quibus praedeterminatum erat fieri. Eccle. III, 1: omnia tempus habent. Vel testimonium apostolorum confirmatum est temporibus determinatis.
Act. I, 8: eritis mihi testes in ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae, etc..
Deinde cum dicit in quo positus sum, ponit testimonium suum. Et primo ostendit suum officium; secundo officii sui usum, ibi veritatem.
Dicit ergo in quo, scilicet officio testandi, positus sum, scilicet a deo. Io. XV, V. 16: posui vos ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Ego praedicator, quia ad hoc me posuit, ut praedicarem.
Mc. Ult.: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae.
Sed in quolibet artificio sunt duo: quidam ministerialiter operantes, quidam qui disponunt de aliis, scilicet architectores; sed in officio ecclesiae disponentes sunt apostoli; et ideo dicit apostolus, quasi cum auctoritate.
I Cor. IX, 2: signaculum apostolatus mei vos estis in domino.
Usus autem officii est praedicare veritatem, et hoc est officium praedicatorum, ut veritatem dicant. Prov. VIII, 7: veritatem meditabitur guttur meum. Eph. IV, 25: loquimini veritatem. Sed non est aliqua doctrina, quae non habeat aliquam veritatem; sed in hoc damnatur aliqua doctrina, quia miscet veritati falsitatem. Et ideo dicit veritatem dico, non mentior. Prov. VIII, 8: recti sunt omnes sermones mei. Iob VI, 30: non invenietis in lingua mea iniquitatem. Et hic est usus officii, scilicet veritatem sine mendacio praedicare, qui competit meo officio, qui sum doctor gentium. Doctor autem generat scientiam in anima discipuli. Scientia autem non est de falso; unde docens falsum non est doctor.
Sed contra, Matth. XXIII, 8: nolite vocari Rabbi.
Respondeo. Non prohibet ministerium doctrinae, sed ambitionem officii. Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum, etc.. Is. XLIX, 6: dedi te in lucem gentium, etc..
Et debeo eas docere in fide et veritate, quia debet docere fidem et bonos mores. Et dicit in fide, id est, de his quae pertinent ad statum praesentem, in quo secundum fidem vivimus, et in veritate quantum ad statum gloriae.
Deinde cum dicit volo, descendit ad speciales gradus hominum. Et circa hoc duo facit, quia primo monet viros de oratione, secundo mulieres, ibi similiter et mulieres.
Dicit ergo volo, etc.. Tria exigit a viris in orando: primo quod oratio sit assidua; secundo pura; tertio quieta.
Assidua, ut in omni tempore et in omni loco. Et dicit volo, quia bonum est quod homo oret, et ego doctor volo viros orare in omni loco, non in ierusalem tantum, ut Iudaei, nec in monte Garizim, ut Samaritani Io. IV, 21. In omni loco potest homo spiritualiter et mentaliter orare. Soph. II, 11: adorabunt eum viri de loco suo; omnes insulae gentium, etc..
Sed quomodo dominus reprehendit Pharisaeos stantes in angulis, Matth. VI, 5? respondeo.
Oratio mentalis ubique potest fieri, sed signa orationis exterius non debent fieri in omni loco, quia homo non debet singularis apparere in exterioribus, quia propter hoc posset haberi inanis gloria.
Sed quare nunc sunt factae ecclesiae? respondeo.
Non quod locus sit de necessitate orationi, sed ad bene esse ei; quia oratio requirit solitudinem et quietem.
Item pura. Ideo dicit levantes puras manus. Augustinus: quod exterius orando agimus, facimus ut affectus noster interius excitetur. Genuflexiones enim et huiusmodi non sunt per se acceptae deo, sed quia per haec tamquam per humilitatis signa homo interius humiliatur, sicut elevatio manus significat elevationem cordis. Thren. III, V. 41: levemus corda nostra cum manibus ad dominum in caelo. Levantes, etc., id est, orantes cum devotione cordis. Iob VIII, V. 5 s.: si diluculo consurrexeris ad deum, et omnipotentem fueris deprecatus, si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae.
Item quieta. Ideo dicit sine ira et disceptatione.
Et ponit duo. Primo, ut scilicet mens sit sine ira, quae animum inquietat ad inferendum nocumentum proximo, a qua oportet liberum esse animum orantis. Eccli. XXVIII, 3: homo homini servat iram, et a deo quaerit medelam.
Item liber debet esse homo a disceptatione, quod potest intelligi dupliciter. Uno modo, secundum Glossam, ut non disceptemus contra deum increduli verbis eius, et murmurando contra eius ordinationem. Rom. IX, V. 20: o homo, tu quis es qui respondeas deo, etc.. Item contra proximum, ut non rumpamus pacem cum eo, quod fit per disceptationem.
Pax enim est necessaria oranti.
Matth. XVIII, 19: si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quam petierint, fiet illis a patre meo.
Deinde cum dicit similiter et mulieres, ordinat mulieres, et primo quantum ad orationem, secundo quantum ad doctrinam, ibi mulieres in silentio.
Item primo ostendit quid requiratur a muliere orante; secundo exponit quae dixerat, ibi non in tortis.
Circa primum sciendum est quod omnia quae requiruntur ad virum orantem, requiruntur et ad mulieres. Et ideo dicit similiter et mulieres; quasi dicat: omnia servent quae dicta sunt. Sed addit duo, scilicet ornamenta et verecundiam, dicens in habitu ornato cum verecundia, cuius ratio est, quia naturale est quod sicut mulieres sunt mollioris corporis quam viri, ita et debilioris rationis. Rationis autem est ordinare actus, et effectus uniuscuiusque rei. Ornatus vero consistit in debita ordinatione et dispositione.
Sic in interiori decore nisi sint omnia ordinata ex dispositione per rationem, non habent pulchritudinem spiritualem. Et ideo quia mulieres deficiunt a ratione, requirit ab eis ornatum.
Item verecundia est de turpi actu, et ideo est laudabilis in illis qui facile solent declinare in actus turpes, cuiusmodi sunt iuvenes et mulieres, et ideo hoc in eis laudatur, non autem senes et perfecti. Eccli. XXVI, 19: gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.
Item sobrietatem requirit; unde sequitur et sobrietate. Quia enim in mulieribus ratio est debilis, sobrietas autem conservat virtutem rationis, ideo in mulieribus maxime reprehenditur ebrietas. Unde antiquitus apud Romanos eis non dabatur vinum.
Non in tortis crinibus, et auro, etc.. Exponit quod dixerat, et primo de ornatu, secundo de verecundia, ibi sed quod decet. Circa primum, primo excludit ornatum corporalem; secundo ponit spiritualem, ibi sed quod decet.
Circa primum dicit: quod dixi de habitu ornato, non intelligo de exteriori, quia non in tortis crinibus, id est, non ornato capite vel toto corpore.
Sed praecipue mulieres ornant caput, quod est naturale mulieri, ut dicitur I Cor. XI, 15.
Et ideo ornamenta in capite habent.
In capite vero est duplex velamentum.
Unum est naturale, scilicet capilli, ut dicitur I Cor. XI, 5, item artificiale, et in utrisque se ornant, quia capillos torquent. Unde dicit non in tortis, id est, in crispatis. Is. III, 24: erit pro crispanti crine calvitium. Item artificialia prohibet, cum dicit aut auro, aut margaritis. I Petr. III, 3: non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti, aut vestimentorum cultus, etc.. Vel non in tortis crinibus, et auro, id est, non habentes crines tortos auro, vel margaritis.
Quantum vero ad totum corpus dicit vel veste pretiosa, hoc enim damnat apostolus hic, et Is. III, 17.
Sed numquid hoc est peccatum? respondeo. Dicendum est quod secundum Augustinum duo sunt consideranda in ornatu mulierum, scilicet simplex ornatus et fucatus.
Simplex ornatus, puta in veste, et in auro, et huiusmodi, quod potest fieri cum peccato tribus modis: scilicet ex prava intentione, ut si intendant commotionem concupiscentiae, ostentationem, vel inanem gloriam.
Prov. VII, 10: praeparata ad capiendas animas. Secundo si fiat praeter consuetudinem patriae, quod fit diversimode. Quod enim excedit modum consuetum patriae, hoc ex levitate animi est. Tertio si conditionem sui status excedit. Sed servata recta intentione, consuetudine patriae, et conditione status, non est peccatum. De fucato autem semper est peccatum. Mulieribus enim non permittitur ornari nisi propter viros, et viri nolunt decipi, ut fucatae eis appareant.
Sit ergo non talis ornatus, sed qualis decet mulieres, promittentes pietatem. Exteriora enim opera hominis sunt quasi quaedam professio interioris hominis, sicut religiosi ad hoc habent habitum, et clerici similiter. Unde nisi concordet interior cum exteriori, est fictio. Ita etiam de aliis operibus interioribus.
Interius enim debemus colere pietatem, id est, cultum dei habere, exterius vero promittere et praestare per bona opera, quae concordant pietati; et similiter habere interius, sicut ostendimus exterius.
Vel, dico, quod debent se ornare non exterius, sed secundum quod decet eas promittentes, id est, quae promittere debent, pietatem per opera bona. Eccli. XIX, 27: amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis annuntiant de illo.