IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Probat secundo Metaphysicam esse speculativam, hinc inferens aliis esse digniorem, de quo fuse Doct. hic q. 7. et 8. Probat tertio etiam solam hanc inter scientias esse liberam, seu gratia sui acquiri, quod optime explicat Doctor. Quarto probat esse divinam et explicat Doctor quomodo sic dicitur, et quo sensu.
Quare vero non activa palam ex primum philosophantibus: nam propter admirari homines, et nunc et primum inceperunt philosophari: a principio quidem per pauciora dubitabilium mirantes, deinde paulatim procedentes, et de majoribus dubitantes, ut de Lunae passionibus, de his, quae circa Solem et astra, et de universi generatione. Qui vero dubitat et admiratur, ignorare se arbitratur; quare et Philomythes, id est, fabularum amator, aliqualiter Philosophus est, fabula namque ex miris constituitur: quare si ad ignorantiam fugiendam philosophati sunt, palam quia propter scire, studere persecuti sunt, et non usus alicujus causa.
Haec est secunda pars principalis istius primae partis prologi, et quia hucusque Aristoteles probat dignitatem hujus scientiae ex ejus naturali appetibilitate, nunc ostendit idem ex ejus essentiali speculativitate. Circa quod duo facit: primo probat hanc scientiam esse speculativam per rationem. Secundo per signum. Secunda ibi : Testatur autem hoc. In prima parte intendit talem rationem : Omnis illa scientia, in qua quaeritur ipsum scire propter seipsum, est speculativa, non practica : Metaphysica est hujusmodi: ergo, etc. Minor probatur sic : Illa scientia, quae quaeritur solum propter fugam ignorantiae, intendit ipsum scire propter se ; sed Metaphysica est hujusmodi, quod ostendit ex hoc quod circa istam scientiam et alias speculativas, ex admirari ceperunt homines philosophari: admiratio autem oritur ex ignorantia, nam qui dubitat et admiratur, dubitare videtur; philosophati sunt ergo homines propter fugam ignorantiae. Dicit ergo, quod vero ista scientia non sit activa, id est practica, sed speculativa: patet ex primis philosophantibus, nam per admirationem coeperunt homines philosophari nunc et primum, licet differenter quantum ad hoc; quia a principio erant mirantes pauca dubitativa, quae forte magis erant in promptu, ut eorum causae cognoscerentur : sed post, id est, ex cognitione minorum, paulatim processerunt ad majora, dubitantes de majoribus, id est, quaerentes corum causas, ut de passionibus Lunae, puta de Eclipsi, et de his, quae sunt circa Solem et astra, puta de quantitate et de motibus ipsorum, et de mundi generatione; nam mundum quidam dixerunt generatum a casu ;
quidam ab intellectu, ut Anaxagoras: quidam amore, ut Empedocles. Certum est autem, quod qui dubitat et admiratur, ignorare dicitur; et propter hoc Philosophus dicitur Philomythes, id est, amator fabulae, quod est proprium Poetarum: ideo comparatur Philosophus Poetae, quia uterque versatur circa admiranda: unde subdit: fabula namque ex miris, id est, admirandis, constituitur. Concludit ergo conclusionem intentam : quare, inquam, si ad ignorantiam fugiendam, quam arguit illa admiratio, philosophati sunt, palam quia propter notitiam, scilicet propter ipsum scire scientiam persecuti sunt, id est, secuti sunt quaerentes ; et non causa alicujus usus, vel operationis quae est praxis, et ideo tales scientiae sunt speculativae et non practicae.
Notandum, quod sicut dictum est, dubitatio, et admiratio ex ignorantia sumunt ortum: cum enim videmus effectus manifestos, quorum causas non videmus, admiramur circa effectus illarum causarum: ex eo ergo quod admiratio fuit causa inducens homines ad Philosophiam, ideo Philosophus amator fabulae vocatur. quod est proprium Poetarum. Unde et quidam antiqui, qui de rerum principiis tractaverunt per quemdam modum fabularum, dicti sunt Poetae Theologantes; et ut dicitur, fuerunt septem Sapientes, de quibus etiam aliquid dicetur infra in isto primo. Quia ergo fabula ex admirandis constituitur, ideo Philosophus Poetae comparatur, nam et ipse circa admiranda versatur, ut praedictum est.
Notandum ultra, quod cum Aristoteles prius usus fuit nomine sapientiae, nunc utitur Philosophiae, quod pro eodem sumitur ; dicitur enim quod cum antiqui studio sapientiae insistentes sapientes vocarentur, Pythagoras interrogatus quid se profiteretur esse, noluit se nominare sapientem, ut antecessores sui, quia praesumptuosum hoc esse censebat: sed dixit se esse Philosophum, id est, amatorem sapientiae. Nomen sapientiae in nomen philosophiae et nomen sapientis in nomen Philosophi est mutatum, et hoc nomen congruit praesenti proposito: nam ille videtur amator sapientiae proprie, qui sapientiam, non propter aliud, sed propter sapientiam quaerit : qui autem quaerit eam propter aliud, magis illud aliud amat et quaerit, quia propter quod unumquodque taleet illud magis, ex primo Posteriorum. Deinde cum dicit:
Testatur autem ipsum quod accidit: nam fere cunctis existentibus, quae sunt necessariorum ad voluptatem et eruditionem, talis prudentia inquiri coepit. Palam igitur quia propter nullam ipsam quaerimus aliam necessitatem.
Probat hanc scientiam esse speculativam a signo, dicens quod hoc quod dictum est, scilicet quod sapientia vel philosophia sit inventa propter se, et propter ipsum scire, et non propter aliquod, scilicet propter necessitatem vitae, testatur hoc accidens, id est, eventus circa sapientiae inventores; nam fere cunctis jam eis existentibus, quae vel sunt necessariorum, id est, de numero eorum, quae sunt necessaria ad vitam, et ad voluptatem et quietem, sive delectationem vitae pertinentibus, ut dicebatur supra, et ad eruditionem, id est, ad introductionem in alias scientias pertinentibus, ut supple scientiae sermocinales et potissime Logica. Omnibus, inquam, jam existentibus et repertis : talis prudentia, de qua nunc est sermo, inquiri caepit; ergo palam tanquam a signo probatum, quia propter nullam aliam necessitatem quaerimus sapientiam; sed supple propter seipsam tantum, et per consequens est speculativa et non practica.
Notandum, quod secundum intentionem Philosophi, scientia speculativa est dignior practica: ex hoc ergo quod probat istam scientiam esse speculativam, ejus dignitatem putat sufficienter se probasse.
Sed ut dicimus homo liber, qui suimet, et non alterius causa est: sic et haec sola libera est scientiarum, sola namque haec sui causa est.
Postquam Philosophus probavit dignitatem hujus scientiae, ex ejus naturali appetibilitate et ex ejus essentiali speculativitate, nunc ostendit idem ex ejus libertate ingenua. Circa quod duo facit : primo facit quod dictum est. Secundo ex dictis concludit corollarium quoddam ad ejus pertinens dignitatem. Secunda ibi : Propter quod et juste. In prima parte intendit talem rationem : Illa scientia est libera, quae est gratia suiipsius, et non gratia alterius; sed Metaphysica est hujusmodi: ergo, etc. Minorem probat a simili : quia homo iste dicitur liber, qui est gratia suiipsius: servi enim dominorum sunt et propter dominos operantur, et quidquid acquirunt, domino acquirunt. Dicit ergo secundum quod dicimus, ille homo liber est qui scilicet est gratia suiipsius, et non est causa alterius, sic et haec, scilicet Metaphysica ipsa sola libera est scientiarum, id est, inter scientias: sola namque est suiipsius causa.
Sed videtur falsum, quod hic dicitur, scilicet quod sola haec scientiarum sit gratia suiipsius, mtm hoc videtur commune omnibus scientiis speculativis, ut patet ex dictis. Dicendum quod haec littera haec sola, potest duplicitur exponi: uno modo prout refertur ad genus scientiarum speculativarum in genere, ita quod supponit ly sola, pro omni scientia speculativa, et sic verum est quod solae scientiae speculativae sunt gratia suiipsius, quia propter ipsum scire, et non propter aliud quaeruntur, ideo liberales proprie dicuntur ; scientiae autem quae ad aliud ordinantur, puta ad aliquod opus vel utilitatem, dicuntur non liberales, sed potius serviles, ut sunt omnes practicae communiter, saltem mechanicae. Alio modo exponit, quod littera sola, refertur ad istam scientiam, quae cum sit circa altissimas causas, et circa causam finalem omnium, ut praedictum est: nam considerat ultimum finem omnium, propter quod omnes aliae scientiae ad eam ordinantur, tanquam in finem: et ideo ista scientia inter omnes maxime est gratia suiipsius. Deinde cum dicit:
Propter quod et juste non humana putetur ejus possessio. Multipliciter enim hominum natura serva est.
Concludit ex dictis quoddam corollarium, pertinens ad hujus scientiae dignitatem. Circa quod duo facit: Primo facit quod dictum est. Secundo excludit errorem quemdam juxta dicta. Secunda ibi: Quare secundum. In prima parte intendit concludere ex praedictis, quod ista scientia non sit humana possessio, et intendit talem rationem. Scientia maxime libera non potest esse possessio naturae illius, quae multipliciter est ministra; sed natura humana multipliciter est ministra: ergo ista scientia, quae est maxime libera, ut praedictum est, non est possessio humana. Dicit ergo quod propter hoc, quia scilicet ista scientia est maxime libera : juste ejus possessio non putetur humana, multis enim in locis, id est, quantum ad multa natura humana ministra est.
Notandum, quod natura humana dicitur ministra, eo quod multis necessitatibus subditur, pro statu viae, ex quo accidit quod frequenter dicimus illud quod propter se quaerendum est, non humana putatur ejus possessio. Unde licet melius sit philosophari quam ditari, non tamen indigenti, ut dicitur tertio Topic. Illa ergo scientia quae propter seipsam quaeritur, est quae non competit hominiut possessori, qua ad libitum uti potest et libere: illa autem scientia, quae propter se tantum quaeritur, non potest homo libere uti, cum ab ea frequenter impediatur, propter necessitatem vitae. Recte ergo Metaphysica non est possessio humana, quia non subest homini ad nutum, cum ad eam perfectenon valeat pervenire, illud tamen modicum quod de ea habet, praevalet omnibus, quae per alias scientias cognoscuntur. Deinde cum dicit:
Quare secundum Symonidem solus quidem Deus hunc habet honorem: virum vero non dignum quaerere quae secundum se est scientiam,
Excludit errorem quemdam juxta dicta. Circa quod tria facit, primo praemittit errorem. Secundo ponit causam erroris. Tertia excludit illam causam. Secunda ibi: Sic autem dicunt. Tertia ibi: Sed nec divinum. Dicit ergo quod haec scientia non est humana; imo secundum Symonidem, qui fuit quidam poeta sic dictus : solus Deus sic hunc habet honorem, scilicet quod velit istam scientiam, quae est tantum propter se quaerenda; virum, id est, hominem, non esse dignum quaerere hanc scientiam quae est secundum se, supple secundum suam conditionem, utpote quae non ordinatur ad necessitatem vitae hominis, quasi diceret quod solus Deus habet quaerere hanc scientiam, et non homo. Deinde cum dicit.
Si autem vera dicunt illi quidem poetae, quia divinum natum est invidere hac in re, id ipsum contingere maxime verisimile: et infortunatos eoshomiues esse, qui haec superflua quaerunt.
Ponit causam erroris, proveniebat enim iste error Symonidis ex errore aliorum Poetarum, qui dicunt quod divinum, id est, res divina invidet, ita quod ex invidia Deus non vult ab hominibus haberi ea, quae ad suum honorem pertinent, et hoc contingere maxime justum est, si in aliis hominibus Deus invidet: multo justius in hoc, scilicet in scientia ista, quae est honoratissima inter omnia. Nam secundum opinionem eorum, oportet homines imperfectos infortunatos esse: fortunatos enim homines dicebant, quando Dii eis sua bona communicare volebant, sed ex invidia bona sua Deus eis communicare nolebat, sequitur, omnes extra perfectionem hujus scientiae existentes, imperfectos esse et infortunatos.
Notandum, quod ex hoc loco videtur posse sumi hoc argumentum, quod etiam secundum mentem Aristotelis Deus non est agens ex necessitate naturae, cujus oppositum communiter tenetur. Nam, ut dicitur, si Deus est invidus, omnes reliqui ab eo erunt infortunati: sed hoc non sequitur, nisi bonum aliorum sit ab ipso Deo voluntarie agente ; si enim necessario agat quanquam invideat, aget, nullus erit infortunatus. Sed hoc non cogit, quia Aristoteles non loquitur ex intentione propria, sed antiquorum Poetarum, qui forsan concederent Deum agere ex libertate voluntatis, non necessitate naturae, licet oppositum Aristoteles fuerit opinatus. Deinde cum dicit :
Sed nec divinum invidum esse convenit, sed secundum proverbia, multis in rebus mentiuntur Poetae.
Excludit causam erroris, dicens quod divinum, idest, res divina, puta Deus, non contingit esse invidum, et ideo dicto Poetarum non est credendum : quia secundum proverbium, Poetae multa mentiuntur.
Notandum, quod invidia in Deo cadere non potest: tum quia invidia dicit passionem, quia est appetitus doloris in contrarium, qui
Deo omnino repugnat ; tum quia quantum ad objectum invidia est vel respectu majoris, vel ejus qui creditur, vel speratur esse major : nullus autem est major Deo, nec esse potest quod Deo notum est, et ideo invidere non potest ; tum (et est quasi idem) q?ia invidia est tristitia de prosperitate alicujus, quatenus bonum alterius putatur diminutio boni proprii, quod in Deo accidere non potest, quia suum bonum diminui non potest ex bono alterius, quinimo ex ejus bonitate, sicut fonte indeficienti effluunt bona omnis creaturae; quare radix et fundamentum illorum Poetarum falsum est, unde Plato ait, quod a Deo est remota omnis invidia. Deinde cum dicit:
Nec tali aliam honorabiliorem oportet existimare, nam maxime divina, et maxime honoranda, talis autem dupliciter utique erit solum: quam enim maxime Deus habet, dea scientiarum est, utique si sit divinorum aliqua, sola autem ista ambo haec sortita est : Deus enim videtur omnibus causa esse, ei principium quoddam, et talem scientiam aut solus, aut maxime Deus habet. Necessariores hac quidem igitur omnes, vero dignior nulla.
Ponit quartum medium, ad probandum dignitatem hujus scientiae, quod sumitur ex ejus honorabilitate praecipua, et intendit talem rationem : ista scientia est maxime divina: ergo maxime honorabilis, et per consequens dignissima. Consequentia apparet, quia Deus est honorabilior omnibus rebus: ergo scientia divina erit honorabilior omnibus aliis scientiis. Antecedens probat dupliciter, nam scientia divina dicitur, vel ratione subjecti habentis, quia scilicet Deus eam habet: vel ratione objecti, quia est de divinis: utroque modo ista scientia est divina. Dicit ergo, quod non oportet existimare aliam scientiam esse honorabiliorem tali, idest, quam ista, nam ipsa est maxime divina et maxime honoranda. Quod probat, quia ea sola est talis divina dupliciter, quam enim maxime habet Deus, cujusmodi supple est Metaphysica, dicta dea scientiarum est, id est, de numero scientiarum: vel est divina quam maxime Deus habet iterum quantum ad secundum, nam et si qua, scilicet scientia sit divinorum, id est, de divinis; ea tamen, id est, ista, sortita est haec ambo, scilicet quod est de divinis, et maxime eam Deus habet. Quod autem sit de divinis, probatur cum subdit: Deus enim videtur esse quoddam causarum omnibus, id est, inter omnes causas Deus est prima causa. Cum ergo ista scientia consideret de primis causis, ut praedictum est, sequitur quod maxime consideret de Deo. Subdit autem quantum ad primam conditionem scientiae divinae, quod talem scientiam de qua nunc est sermo, aut solus Deus habet, aut maxime. Et ex his finaliter concludit, quod licet aliae scientiae ab illa omnes sunt magis necessariae ea, id est, quam illa, scilicet ad utilitatem vel necessitatem vitae, non ulla tamen dignior quam ista.
Notandum, quod cum Deus sit incomprehensibilis a quacumque creatura, prout scilicet incomprehensibilitas dicit, vel negat adaequationem actus ad objectum, ideo scientiam Metaphysicam, prout est de Deo, aut solus Deus habet, aut maxime. Solus quidem habet secundum perfectam comprehensionem, sed maxime habet, eo quod etsi ab hominibus habetur, non tamen ut possessio, sed sicut ais aliquid a Deo commodatum. Tunc sequitur illa pars.