Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 8.) Derelinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea: et sicut tugurium in cucumerario. Quod vinea appellatus sit omnis Israel, idem in consequentibus Propheta testatur, dicens: Vinea enim Domini sabaoth, domus est Israel: et homo Juda, novella plantatio atque dilecta (Infra cap. V, 7) : et in Psalmo: Vineam de Aegypto transtulisti: ejecisti gentes et plantasti eam (Psal. LXXIX, 9) . Haec vinea quamdiu uberrimos attulit fructus, habuit custodem 0031A Deum, de quo scribitur: Non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel (Psal. CXX, 4) . Postquam vero vindemiaverunt eam omnes transeuntes viam; et vastavit eam aper de silva: reliquit templum suum Dominus, iratusque consurgens ait: Surgite, abeamus hinc; et: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38) . Et per Jeremiam: Reliqui domum meam: dimisi haereditatem meam. Facta est haereditas mea mihi, sicut leo in silva: dedit super me vocem suam, propterea odivi eam (Jerem. XII, 7) . Similitudo autem vastationis Templi et Jerusalem sumpta est ab agricolis, qui quamdiu vinea uvarum plena est, ponunt custodes in umbraculis. In Cucumerario quoque, quod LXX pomorum custodiam vocant, parvulae fiunt casulae 0031B propter ardorem solis ac radios declinandos: et inde vel homines, vel bestiolas quae insidiari solent natis frugibus, abigunt. Cum autem ablata fuerint istiusmodi genimina, remanent arentia fruticum umbracula, casulaeque, recedente custode, quia non habet ultra quod servet. Ergo et omnipotens Deus dereliquit Templum, et urbem fecit esse desertam: quod non necesse est sermonibus approbare, nobis praesertim, qui videmus desertam Sion, et eversam Jerusalem, Templumque usque ad solum dirutum. Quod autem filiam Sion vocat, clementissimi parentis monstrat affectum. Nec mirum si Sion appelletur filia, cum etiam Babylon saepissime filia nuncupetur. Omnes enim natura filii Dei sumus, sed nostro vitio alieni efficimur. Juxta anagogen, vinea Dei et 0031C pomorum paradisus, anima nostra 18 appellari potest: cui si mens, id est, νοῦς, praefuerit, habet custodem mentis Deum: sin autem vitia nos quasi quaedam bestiae fuerint depraedata, relinquimur a custode Deo, et omnia nostra redigentur ad solitudinem.
Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. Hunc locum Paulus apostolus ad Romanos plenius disserit, scribens: Dico ergo, numquid repulit Deus populum suum? Absit: nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam quam praescivit (Rom. XI, 1, 2) . Et post paululum: Sic ergo et in isto tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt 0031D (Ibid., V) . Ex quo ostenditur, superiora quae contra Jerusalem et Judam sermo propheticus comminatus est, non ad Babylonicae captivitatis referenda tempus, sed ad ultimam Romanorum, quando in Apostolis salvae factae sunt reliquiae populi Judaeorum; 0032A et una die crediderunt tria millia, et altera quinque millia, et in toto orbe Evangelium seminatum est. Pro Domino exercituum, quod nos, secuti Aquilam, in Latinum vertimus, in Hebraeo legitur, Dominus sabaoth, quod LXX interpretes pro locorum qualitate dupliciter transferunt, aut Dominum virtutum, aut Dominum omnipotentem. Et quarendum, utrum de Patre dicatur, an de Filio. Nec dubium quin illud quod in vicesimo tertio (( Al. quarto)) psalmo legitur: Attollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus sabaoth (Psal. XXIII, 7, 8) , id est, Dominus virtutum, ipse est rex gloriae, ad Christum referatur. qui post passionis triumphum ad coelos victor ascendit. Et in alio loco de Domino dicitur, quod rex gloriae 0032B sit: Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8) . Ergo non solum juxta Apocalypsim Joannis, et apostolum Paulum; sed in veteri quoque Testamento, Dominus sabaoth, hoc est, Omnipotens, Christus appellatur. Si enim omnia Patris Filii sunt; et ut ipse loquitur in Evangelio: Data est mihi omnis potestas 19 in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18) ; et: Omnia mea tua sunt, et glorificor in eis; cur non etiam Omnipotentis nomen referatur ad Christum: ut sicut Deus Dei, et Dominus Domini, sic Omnipotens Omnipotentis Filius sit?