De examinatione supra dictorum.
Quoniam autem occasione eorum, ut dictum est, multi libri praenuntiati, et fortassis innoxii accusantur, licet accusatores eorum amici nostri sint, veritatem tamen oportet, sicut inquit Philosophus, omnino honorare : protestor tamen, quod si aliquid dicam quo velim uti in defensione eorum, quoniam determinando non dico, sed potius opponendo vel excipiendo et ad determinationis animadversationem determinatoris ingenium provocando.
Primum itaque volo reverti ad partem illam revolutionum quae est de temporum mutatione, cujus necessitas ex praedictis apparet, videlicet ex obedientia motus inferiorum ad motum superiorum: nec habet unde impediatur ejus necessitas, cum neque libero arbitrio sit subjecta, sed soli voluntati sui conditoris, qui ab initio providit sic, et ab ipso solo averti potest, ut apud quem solum plenitudo potestatis habetur, non tamen velit aver- tere : non est enim ejus consilium mutabile sicut unius ex pueris aut ancillis : sed vult illud durare usque ad terminum ab ipso ei impositum, sicut clamant Ptolemaeus et Album asar : et ab ipso solo notum, quando scilicet ex praecepto suo stabit motus, sicut et coepit ex ipsius praecepto, in quo solo ipse Aristoteles invenitur errasse : non minus tamen regratiandum est ei in mille millibus aliorum. Et jam scimus, quod non est causa in circulo quae non sit sapienter disposita nutu Dei: cum ergo sapientem non paeniteat quod providit sapientissimus, ideo non est ejus avertere seu mutare.
Quod si pars ista scientiae judiciorum astrorum, quae scilicet est de mutatione temporum, debet stare, numquid et stare partem illam quae est de principiis oportebit? cum praesertim ipsa destructa, omnes aliae destruantur : sed in ipsa quid invenitur contrarium veritati sanae, quod apud Albumasar, qui de ea tractat, planissima reprehensione dignum invenitur, est illud quod dicitur in tractatu primo sui libri, differentia quinta, capite de sexta quarta, scilicet quod ipsi planetae sunt animati anima rationali : sed quod dicit, dicere recitando videtur, cum dicat Aristotelem hoc dixisse, licet non inveniatur in universis libris Aristotelis quos habemus : et forte id est in duodecimo aut in decimo tertio Metaphysicae, qui nondum sunt translati : et loquntur de intelligentiis, sicut ipse promittit. Quod autem sententiae de rationabilitate planetarum non consentiat Albumasar, apparet ex hoc quod in eodem capitulo dicit: " Planetae etsi sint animae rationales, non eligunt, nec indigent electione, propter longitudinem eorum ab impedimentis. " Et apertius ex hoc quod dicit in eodem tractatu, differentia tertia, ubi habetur versus finem : " Et non secundum electionem ejusdem solis fuit introitus ejus in hanc partem, neque effectus ipsarum rerum et earum corruptio, sed per adventum ejus per motum naturalem in ipsam partem. " Et probat, quod motus circuli est
a virtute primae causae immobilis et aeternae. Unde dicit: " Benedicendum est nomen ejus, et ipsum exaltare, non solem. " Quid ergo meruit liber suus ? quem si volueris, invenies multa bona, mala autem nulla quae sciam. Illic invenies tractatu primo, differentia secunda, capitulo de aptatione temporum, quoniam stabit motus, ubi. dicit : " Planetae non corrumpuntur, neque recipiunt augmentum, neque diminutionem, neque defectum, neque detrimentum usque ad tempus quod Deus voluerit. " Et in eodem, differentia quinta, capitulo de prima secta : " Efficitur ex motibus planetarum naturalibus atque durabilibus effectus naturalis et durabilis, qui fit usque ad tempus quod Deus voluerit. " Quod similiter testatur Ptolemaeus in Almagesti capitulo primo dictionis primae, ubi habetur sic: " Nos autem laboravimus, ut in amore scientiae sempiternorum manentium usque ad terminum, quem conditor ejus imposuit, in sequentibus hujus nostri libri addamus, etc. "
Invenies quoque apud Albumasar elegantius testimonium fidei et vitae aeternae, quae non acquiritur nisi per fidem, tractatu sexto, differentia vicesima sexta, ubi assignat causam, quare nona domus est domus fidei, et dicit : " Domus quoque nona vocata est domus peregrinationis, et motus fidei atque bonorum operum, propter reversionem ejus ad Iovem, etc. " Et infra rursum : " Jupiter et Venus sunt fortunae, aut duae sunt species, quarum una est fortuna hujus mundi, et. altera fortuna futuri saeculi: et fortuna futuri saeculi dignior est fortuna hujus mundi: et hoc habetur per fidem : et quia Jupiter est plus fortuna quam Venus, ideo est facta ei significatio super fidem per quam quaeritur fortuna futuri saeculi quae est dignior : et facta est Veneri significatio super fortunas hujus mundi ex ludis et gaudio atque laetitia. "
Quid ergo in his meruit liber suus ? sed etiam quid meruit, si scriptum est ab eo in initio figuratam esse in caelo nativitatem Jesu Christi de Virgine, etiam cum expressione nominis ab Angelo nuntiati. In tractatu namque sexto, differentia prima, in capitulo de ascensionibus imaginum : "Quae ascendunt cum Virgine, invenitur quod ascendit in prima facie illius, scilicet Virginis puellae quam vocant celchuis dorastal : et est Virgo pulchra atque honesta et munda prolixi capilli, et pulchra facie habens in manu sua duas spicas : et ipsa sedet super sedem stratam, et nutrit puerum, dans ei ad comedendum jus in loco qui vocatur Abrie : Et vocant Christum puerum quaedam gens Jesum, cujus interpretatio est Arabice eice : et ascendit cum ea vir sedens super ipsam sedem, et ascendit cum ea stella Virginis, etc. " Et jam scimus quod sub ascendente ejusdem partis caeli, scilicet Virginis, natus fuit Dominus Jesus Christus, cum hoc quod aequatio motus octavae sphaerae in tempore nativitatis ejusdem fuit octo gradus, et triginta septem minuta, et duorum secundorum secundum calculationem certissimam : et quod ipsa erat tunc minuenda de locis planetarum inventis per canones : non quia subjaceret stellarum motibus, aut earum judicio natorum desideratissimus, qui creaverat omnes ipsas stellas : sed quia cum extenderet caelum sicut pellem, formans librum universitatis, et dedignaretur opus facere incompletum, noluit litteris ejus deesse, et eis quae secundum providentiam in libro aeternitatis sunt scripta, etiam illud elegantissimum antequam de Virgine nasceretur, ut profecto per hoc innueretur homo naturalis et verus, qui non naturaliter nascebatur : non quod caeli figura esset causa quare nasceretur, sed potius significatio, imo verius ipse erat causa quare modus admirandae suae nativitatis significaretur per caelum . Haec et alia multa poteris reperire notabilia, si diligenter revolvens librum illum. Quod si forte cum his aliquod suspectum, quod non memini me vidisse,inveniri contingat, corrigatur, potius quam multa utilia cum uno relegando damnentur.
Quid iterum meruit liber Abdilazi, quem vocant Alchabitium, qui similiter cum iniquis deputatus est? quia si sunt in textu ejus nomina ignotae linguae, statim subduntur in littera interpretationes eorum : quod si forte aliquorum interpretationes defuerint, paratus est vir earum copiam exhibere.