Incipit hic tractare Philosophus de causis et principiis rerum secundum varias, et repugnantes inter se antiquorum opiniones, de quibus inferius per ordinem videbitur. Quod notat hic Doctor prope initium capitis primi, non negasse Aristotelem materiam esse de quidditate rei, fuse probat esse de quidditate, contra Albert. et alios,3. d. 22. q. un. et 7. Met. q. 16. Vide ibi Scholiuni primum.