Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 16.) Lavamini, mundi estote. Pro superioribus victimis, et holocaustis, et adipe pinguium, et sanguine taurorum et hircorum: et pro thymiamate et neomeniis, sabbato, die festo atque jejuniis, 0035D kalendis et aliis solemnitatibus, Evangelii mihi placet religio: ut baptizemini in sanguine meo per lavacrum regenerationis, quod solum potest peccata dimittere. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5) . Ipse quoque Dominus ascendens ad Patrem: Euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eas 0036A in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) .
Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Quod Joannes Baptista dicebat: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Matth. III, 7; Luc. III, 7) : ut qui Christi baptisma consecutus est, auferat malum de corde suo, et quiescat agere perverse, ac postea discat bonum facere, secundum illud quod alibi praecipitur: Declina a malo, et fac bonum (Ps. XXXVI, 27) .
Discite benefacere. Virtus ergo discenda est, nec naturae tantum bonum sufficit ad justitiam, nisi quis erudiatur congruis disciplinis (I Pet. II, 11) . Jesus quoque filius Sirach tale quid loquitur: Desiderasti 0036B sapientiam, serva mandata, et Dominus 23 tribuet tibi eam. Et in sequentibus idem Isaias commemorat: Omnis qui non didicerit justitiam super terram, veritatem non faciet (Cap. XXVI, 10, sec. LXX) . Discenda est ergo justitia, et magistrorum sapientiae terenda sunt limina.