COMMENTARII IN DE MYSTICA THEOLOGIA.
DE MYSTICA THEOLOGIA. ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO,
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S, J, INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH, CORDERII, S. J. INTERPRETATIO..
BALTH, CORDERII, S. J, INTERPRETATIO.
BA.LTH. CORDERll, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII. S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERIl, S. J. INTERPRETATIO.
Ita igitur divinus Bartholomaeus, etc.
Ostendit superius quantae perfectionis oporteat esse etiam auditorem hujus scientiae propter altitudinem materiae et difficultatem : ideo ad probandum difficultatem materiae hujus doctrinae inducit duas auctoritates, unam Bartholomaei Apostoli, alteram Moysis, quae incipit ibi (g 5), Etenim non simpliciter divinus, etc.
Prima dividitur in duas partes. In prima ponit auctoritatem, in secunda exponit, ibi, Et mihi videtur, etc.
Ut ergo primo diximus, propter celsitudinem divinae majestatis de ipsa omnia essentialiter negantur, et tamen de ipsa omnia etiam causaliter affirmantur. Ita igitur, id est, propter hoc, divinus Bartholomaeus, id est, Apostolus, dicit (in Evangelio quod scripsit, quo nos non utimur) Theologiam, id est, sermonem de Deo absolute esse multam propter effectus et figuras, et minimam quantum ad id quod vere in statu viae de Deo capere possumus, et specialiter Evangelium, quo est doctrina Verbi incarnati, dicit esse latum propter multitudinem parabolarum, et magnum propter profunditatem materiae et mysteriorum, et rursus concisum, id est, breve quantum ad
id ad quod est, scilicet ad manifestandum nobis Deum, de quo nec partem accipere possumus, et ideo de Evangelio inducit Apostolus ad Rom. IX, 23, illud Isa. x, 22 : Verbum abbreviatum faciei Dominus super terram.
Deinde exponit auctoritatem positam dicens : Divinus dico Bartholomaeus, ut mihi videtur, causa humilitatis dicit, intendens supernaturaliter, id est, divino lumine motus, illud scilicet dixit, nempe quod omnium causa, scilicet Deus, est multorum sermonum, in quantum narratur per nomina suorum causatorum, et brevium, id est, paucarum, dictionum simul : quia parum est quod de eo dicere possumus secundum se : et dicitur quod est irrationabilis, quia de ipso ratiocinari non possumus, sicut neque habens rationem, id. est, diffinitionem, neque intellectum, id est, intellectus comprehensionem passive : propter hoc quod ipsa est superposita omnibus, quantum ad altitudinem suae naturae, supersubstantialiter quantum ad. modum, essendi, et apparet non velate, quantum ad modum accipiendi ipsum, et vere, quantum ad veritatem objecti quod videtur, solis his qui tendentes in Deum, transeunt, id est, transcendunt immunda, id est, materiales doctrinas, et munda, id. est, immateriales, et qui veniunt super omnem ascensum omnium sanctarum extremitatum, id est, angelicarum, et dicuntur extremitates, illud in quo inferior non attingit superiorem, et in cujus infimo attingit eam inferior, non in summo sui, et quia ipse est super omnem naturam, oportet omnes hujus extremitates transcendere, ut veniatur ad ipsum : et qui derelinquunt etiam omnia divina lumina et sermones caelestes, id est, immissiones ipsas quae sunt a Deo, quae tamen non sunt Deus, et qui introeunt ad caliginem, id est, in occultum divinitatis, quae caligo est extremum ascensus, ubi est vere Deus, qui est supra omnia, sicut eloquia dicunt, in Psal. xvii, 10 : Caligo sub pedibus ejus, .