Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 23.) Principes tui inobedientes, socii furum. Pro inobedientibus, Aquila, recedentes: Symmachus, declinantes, interpretatus est. Principes autem Scribas et Pharisaeos vocat, qui a Domino recedentes, immo veritatis semitam relinquentes, perverso ambulaverunt itinere, et socii fuerunt proditoris furisque Judae. Quod quidem et nos cavere debemus, ne accipientes ab hominibus saeculi munera, qui per rapinas miserorumque lacrymas divitias congregant, non (( Al. ne)) tam ipsi fures, quam socii furum appellemur: 0039B dicaturque nobis, Videbas furem, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Ps. XLIX, 18) .
Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. In catalogo vitiorum numerantur etiam hi qui diligunt munera. Non dixit, qui accipiunt: hoc enim saepe necessitate fit; sed qui non putant amicos, nisi a quibus dona perceperint: nec os considerant amicorum, sed manus: et eos sanctos judicant, quorum exhauriunt marsupium: de quibus et Ecclesiastes loquitur: Qui diligit pecuniam, non implebitur pecunia (Eccles. V, 9) . Istiusmodi sequuntur retributiones, ut laudent eos a quibus aliquid acceperint, vel certe nulli quidpiam tribuant, nisi a quo se recepturos putaverint. Pro retributionibus, 0039C Symmachus, vicissitudines, vel ultiones, interpretatus est, ut hi quoque in culpa sint, qui reddunt malum pro malo, et dentem pro dente, oculum pro oculo (Exod. XXI) ; et non imitantur illud Davidicum: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5) ; et Jeremiae de justo dicentis: Dabit percutienti se maxillam suam, saturabitur opprobriis (Thren. III, 30) : ut impleat Evangelicum virum, cui dicitur: Qui 27 te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram (Matth. V, 39) .