Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 24.) Propter hoc ait Dominus exercituum, fortis Israel: Pro fortis Israel, quod omnes similiter transtulerunt, soli LXX, nescio quid volentes posuerunt: Vae fortes Israel; quod nos sic edisserere possumus, ut dicamus, principes quoque corripi, 0039D atque robustos, de quibus scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7) ; et: Cui plus 0040A datur, plus exigetur ab eo (Luc. XII, 48) . Abutimurque hoc testimonio, si quando opus fuerit adversum Ecclesiae principes, qui suam destruunt operibus dignitatem.
Heu consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. Rursum et in hoc, quod in Hebraico non habetur, ponuntur LXX, Non cessavit enim furor meus contra inimicos meos. Corripit autem Scriba et Pharisaeos, de quibus et in Evangelio loquitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei (Matth. XXIII, 13 seqq) . Et in alio loco: Generatio adultera et perversa signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae (Matth. XII, 39) . Plangit autem clementissimus pater principes delinquentes et hostes suos vocat, et inimicos appellat, quod pereant, eo 0040B quod nolint agere poenitentiam, quod se venientem non susceperint. Appropinquans enim Jerusalem, flevit, et dixit: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos, et noluisti (Matth. XXIII, 37) ! Consolatio ergo Dei super hostibus ejus et inimicis est: ut qui non senserunt beneficia, suppliciis corrigantur.