Supra apostolus proponens praeceptum timotheo, praecepit ut servet praedicta usque ad adventum christi, et ideo agit hic de christi adventu, de quo tria manifestat.
Primo quod erit tempore congruo, secundo quod manifestus erit, tertio ostendit auctorem adventus.
Quantum ad primum dicit quem suis temporibus ostendet. II Petr. Ult.: venient in novissimis diebus in deceptione illusores, etc.. Et ideo vult ostendere, quod etsi videatur adventus tardari, tamen suo tempore ostendetur. Eccle. III, 1: omnia tempus habent. Eccle. VIII, 6: omni negotio tempus est, et opportunitas. Congruum tempus est finis mundi, quia illud tempus est tempus messis, et collectionis fructus. Et ideo oportet, quod veniat in fine.
Quantum ad secundum dicit ostendet, id est, manifestabit. Licet enim sit visibilis quantum ad carnem, tamen virtus eius est abscondita; sed tunc etiam divinitas eius erit manifesta sanctis, reprobi vero solum videbunt gloriam carnis.
Sed quantum ad tertium dicit, quod ostendet eum deus trinitas. Et circa hoc duo facit, quia primo describit adventum christi; secundo in eius commendationem prorumpens, laudat eum, ibi cui honor, etc..
Item, circa primum tria facit.
Primo actorem adventus describit ex perfecta operatione; secundo ex singulari potestate; tertio ex incomprehensibilitate naturae.
Primum cum dicit beatus. Beatitudo enim est operatio perfecta, quae est supremae virtutis operativae, optime dispositae.
Et haec est beatitudo nostra. Dei autem beatitudo est qua cognoscit se. Si enim se non cognosceret, deus non esset. Beatus Gregorius: deus dum seipso perfruitur, perfecte gloriosus est.
Et convenienter de actore huius adventus dicit quod beatus est, quia ad hoc est adventus christi, ut nos deducat ad beatitudinem.
Tob. XIII, 20: beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndum claritatem ierusalem.
Quantum ad secundum dicit solus potens. Ps. Lxxxviii, 9: potens es, domine, etc.. Sed quare dicit solus? numquid non omnia habent potentiam? immo per participationem, sed solus deus a se essentialiter. Unde dicit rex regum, et dominus dominantium.
Ambrosius: dominus est nomen potestatis, et rex similiter. Qui ergo habet dominum et regem supra se, est subiectus potestati, et talis non est potens a se, sed ab alio. Si ergo christus est rex regum, etc., necesse est, quod solus habeat potentiam non ab alio, sed omnes ab eo.
Et designatur duplex potentia dei, scilicet gubernativa mundi, cum dicit rex regum, quasi a regimine dicta. Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo. Item potentia creandi, cum dicit dominus dominantium. Ps. Xcix, 3: scitote quoniam dominus ipse est deus, ipse fecit nos. Apoc. XIX, 16: et habebat in vestimento, et in femore suo scriptum: rex regum, et dominus dominantium.
Quantum ad tertium dicit qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Incomprehensibilitas dei ex duobus patet. Primo quia transcendit quidquid in creaturis est comprehensibile; secundo quia hoc ipsum, quod deus est, omnium comprehensionem excedit.
Primum, cum dicit solus. In qualibet enim mutatione est quaedam corruptio, quia omne quod mutatur, inquantum huiusmodi, desinit esse tale. Illud ergo proprie et vere est incorruptibile, quod penitus est immutabile.
Quaelibet autem creatura in se considerata, habet aliquam mutationem, vel mutabilitatem: deus autem est omnino immutabilis. Sed si aliqua creatura est immutabilis, hoc convenit ei ex dono gratiae. Et ex hoc ostendit, quod natura dei transcendit omne quod est in natura creata. Supra I, 17: regi saeculorum immortali, etc..
Quantum ad secundum dicit lucem, etc..
Lux in sensibilibus est principium videndi; unde illud quo aliquid cognoscitur quocumque modo, dicitur lux. Unumquodque autem cognoscitur per suam formam, et secundum quod est actu. Unde quantum habet de forma et actu, tantum habet de luce. Res ergo, quae sunt actus quidam, sed non purus, lucentia sunt, sed non lux. Sed divina essentia, quae est actus purus, est ipsa lux. Io. I, V. 8: non erat ille lux, etc.. Deus autem habitat apud se, et haec lux est inaccessibilis, id est, non visibilis oculo carnis, sed intelligibilis.
Et tamen nullus intellectus creatus potest ad eum accedere.
Notandum est tamen, quod dupliciter potest intellectus accedere ad cognitionem naturae alicuius, scilicet ut cognoscat et ut comprehendat. Ad comprehendendum autem deum impossibile est intellectum pervenire, quia sic cognosceret deum, ut cognoscibilis est: deus autem perfecte cognoscibilis est, inquantum habet de entitate et luce; haec autem sunt infinita, ergo est infinite cognoscibilis. Virtus autem intellectus creati est finita. Et ideo etiam intellectus christi non comprehendit deum.
Sed alius modus est cognoscendi deum, scilicet attingendo deum. Et secundum hoc nullus intellectus creatus per propria naturalia attingit ad cognoscendum id quod est deus. Et ratio huius est, quia nulla potentia potest in aliquid altius suo obiecto, sicut visus ad altius cognoscere. Proprium autem obiectum intellectus est, quod quid est; unde quod superat quod quid est, excedit proportionem omnis intellectus. In deo autem non est aliud esse, et quidditas eius.
Quomodo ergo cognoscibilis est? ergo accedamus ad eum cognoscendum, hic per gratiam, et in futuro per gloriam. Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini.
Sed qualiter ergo deus habitat lucem inaccessibilem? et in Ps. Xcvi, 2: nubes et caligo in circuitu eius; Ex. IX: Moyses accessit ad caliginem, in qua erat deus.
Respondet dionysius: omnis caligo est inaccessibile lumen. Est ergo idem quod hic lumen, et ibi caligo; sed caligo est inquantum non videtur, lumen vero inquantum videtur.
Sed aliquid est invisibile dupliciter. Uno modo propter se, sicut opacum; alio modo propter excedentiam eius, sicut sol ab oculo noctuae. Sic quaedam sunt nobis non conspicua propter defectum sui esse, et quaedam propter excedentiam eius; et sic deus nobis quodammodo inaccessibilis est.
Quem nullus hominum vidit. Si intelligatur de comprehensione, sic absolute verum est, etiam de Angelis, quia solus deus comprehendit se. Si autem de visione qua attingitur, sic intelligitur tripliciter. Uno modo, nemo vidit oculo corporali. Alio modo secundum essentiam oculo mentis vivens in carne, nisi christus. Ex. XXXIII, 20: non videbit me homo et vivet. Tertio modo nemo vidit quid est deus per seipsum. Matth. XI, 27: nemo novit patrem, etc.. Matth. XVI, 17: caro et sanguis non revelavit tibi.
Deinde prorumpit in laudem dei, dicens cui honor. Et ponit duo. Primum pertinet ad reverentiae exhibitionem, dicens honor, qui est exhibitio reverentiae. Mal. I, 6: si ego pater, ubi est honor meus, etc.. Secundum ad gubernationem, cum dicit imperium sempiternum.