COMMENTARII IN DE MYSTICA THEOLOGIA.
DE MYSTICA THEOLOGIA. ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO,
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S, J, INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH, CORDERII, S. J. INTERPRETATIO..
BALTH, CORDERII, S. J, INTERPRETATIO.
BA.LTH. CORDERll, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII. S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERIl, S. J. INTERPRETATIO.
Ad eorum evidentiam quae hic dicuntur, tria quaeruntur :
Primo, Utrum omnis talis contemplatio Dei sit raptus ?
Secundo, Utrum secundum id quod melius est sui, mens nostra uniatur omnino ignoto ?
Tertio, Utrum Moyses viderit ipsum Deum ?
Circa primum sic proceditur.
i. Videtur, quod in omni contemplatione sit raptus. Quandocumque enim sola superiori potentia remanente in actu, fit abstractio ab omnibus inferioribus potentiis, est raptus : sed hoc contingit in tali contemplatione Dei, qua contemplator omnis cognitionis vacatione melius ignoto Deo conjungitur : ergo videtur, quod spiritus in contemplatione Dei sit raptus.
2. Ad idem, Quandocumque inferior natura sequitur impetum superioris, tunc rapitur in illam : sed hoc contingit in Dei contemplatione, quia sic fit totus ejus qui est super omnia, sicut hic dicitur : ergo videtur, quod spiritus in Dei contemplatione sit raptus.
3. Praeterea, Videtur quod caligo luminis incircumscripti, non claudit omnes cognoscitivas susceptiones : " Sensus " enim est virtus per susceptionem spe-" ciei cognoscens, " sicut dicit Philosophus, nec tamen est susceptibilis divini luminis, nec potest se extendere in illud, cum sit immateriale : ergo non clauditur
ejus caligine : et si clauditur, per otium ipsius videtur semper esse raptus.
4. Praeterea, Videtur quod si contemplator nullo modo est suiipsius, sicut ipse dicit, tunc abstrahitur ab omnibus quae sunt ejus : sed naturalia sunt ejus : ergo abstrahetur a naturalibus, quod videtur esse falsum, quia naturales operationes in eo sicut nutritio, et digestio, et hujusmodi, non cessant.
5. Praeterea, Anima contemplatoris in via secundum aliquid est in corpore : sed virtutes naturales sunt primae : ergo si ab ipsis fiat abstractio, secundum nihil remanebit in corpore, quod est falsum.
6. Praeterea, Quaeritur in quo differat cognitio istarum contemplationum invia, a comprehensione veritatis in patria ? et videtur, quod secundum nihil, cum utraque absorbeatur divino lumine.
Sed dicendum, quod in omni divina contemplatione non est raptus : sed ea quae hic dicuntur de contemplatione, conveniunt omni contemplationi, et non raptui, qui est melior pars contemplationis.
Ad primum ergo dicendum, quod in raptu fit abstractio ab usu potentiarum inferiorum quia tunc nihil utitur eis : sed in divina contemplatione communiter non fit abstractio ab usu potentiarum, quia remanent secundum aliquem usum, sed tantum ab actu secundum intensionem, quia anima non attendit operationibus ipsarum, et actio debilitatur, quia " quando una virtus intenditur in suo " actu, actus alterius virtutis debilita " tur, " sicut dicit Philosophus.
Ad secundum dicendum, quod in divina contemplatione sequitur natura inferior impetum superioris naturae, sicut objecti, quia in ipsam solam sicut in objectum se convertit: non tamen sequitur impetum ejus sicut circa eam stans, et a suo usu. segregata, sicut fit in raptu.
Ad tertium dicendum, quod incircumscriptum lumen claudit quasdam cognoscitivas virtutes secundum se, scilicet in- tellectivas quae in ipsum se extendunt, quasdam autem per redundantiam, scilicet sensitivas, secundum quod superiores virtutes movent inferiores, et efficiuntur quaedam signa superiorum in ipsis.
Ad quartum dicendum, quod contemplator segregatur etiam a virtutibus naturalibus, non quantum ad usum ipsarum, sed quantum ad actum : tamen quia anima non attendit operibus ipsarum, non sunt infensi actus ipsarum, et propter hoc parum consumitur in eis de nutrimento, et multum possunt jejunare : sicut e converso dicit Philosophus, quod " in somno tt propter otium virtutum animalium po " tentia nutritiva melius agit opus suum, " quam in vigilia quando sensus sunt " soluti. " Et per hoc etiam patet solutio ad quintum : quia anima est in corpore secundum usum ipsarum.
Ad sextum dicendum, quod utraque cognitio differt : quia in patria videtur Deus per se, in contemplatione viae videtur in effectibus gratiae et luminis descendentis in ipsam. Iterum in patria visio ejus liberabit perfecte ab omni miseria : quod non est hic. Et iterum ibi erit per habitum gloriae : hic autem per habitum gratiae .
Circa secundum sic proceditur.
1. Videtur enim, quod intellectus non secundum melius sui conjungatur illi omnino ignoto : omnis enim virtus conjuncta excellenti, destruitur : sed illud cui unitur aliquid ad destructionem, non unitur secundum sui melius : ergo cum illud ignotum sit propter luminis sui excellentiam ignotum, videtur quod non uniatur sibi mens nostra secundum melius.
2. Praeterea, Intellectus melius unitur noto quam ignoto, quia unio sua est per cognitionem : et ita videtur, quod non secundum melius uniatur ignoto.
3. Praeterea, Illud de quo scitur quia, non est omnino ignotum : de Deo autem scimus quia : ergo non est omnino ignotus.
4. Praeterea, Quando aliquid absorbetur, non delectatur : sed optima unitio est, quam sequitur delectatio : si igitur intellectus contemplativus absorbeatur in divino lumine, videtur quod non secundum melius sibi uniatur.
Sed dicendum, quod optima unitio uniuscujusque est, quando unitur suae ultimae perfectioni, et quando unitur optimo : Deus autem est optimum, et ultima perfectio nostri intellectus : et ideo sibi unitur secundum melius sui.
Ad primum ergo dicendum, quod illud verum est in potentiis sensitivis, quae propter hoc quod materiales sunt, et organis affixae, destruuntur per corruptionem organorum ab excellenti sensibili, et ipse Philosophus etiam dicit in tertio de Anima quod " non " est ita de intellectu, qui cum accipit " maxime intelligibilia, non minus acci-" pere potest minima, sed magis : " et ideo intellectus non corrumpitur, sed roboratur ex unione ad lumen divinum. Vel dicendum, quod si etiam corrumperetur virtus excellenti lumine, naturalibus dispositionibus solis remanentibus, supernaturalibus tamen elevantibus eam super suam naturam non corrumpitur, sed. perficitur.
Ad secundum dicendum, quod ignoto in se non bene unitur intellectus noster : sed notissimo in se et ignoto nobis, optime unitur : quia per unionem ad ipsum, cognitionem ejus acquirit magis ac magis : et tale ignotum est Deus, sicut dicit Philosophus.
Ad tertium dicendum, quod de Deo nescimus quia, secundum quod est quidam naturalis modus cognitionis in Philosophia determinatus : quia Philoso
phus determinat, quod scientia quia, est per causam remotam, vel per effectum convertibilem et proportionatum causae : sed neutro modo possumus scire aliquid de Deo : et ita nulla cognitione naturali notus est, neque quia, neque propter quid, neque sensu, neque ratione, neque intellectu : sed cognoscimus quadam supernaturali cognitione sub quadam confusione.
Ad quartum dicendum, quod absorptum quod transmutatur a natura sua, insensibile efficitur, et non delectatur : sed id quod a sua perfectione absorbetur, absorptum perficitur, delectatur plenissime.
Circa tertium sic proceditur. 1. Videtur, quod Moyses viderit ipsum Deum : videtur enim Deus visione quae est facie ad faciem, quia ista visio promittitur nobis in patria ab Apostolo, I ad Corinth. xiii, 12 : sed Moyses vidit sic : quia dicitur de ipso, Exod. xxxiii, 11 et 13 : Loquebatur autem Dominus ad Moysen, facie ad faciem : alioquin frustra fuisset oratio, qua a Deo petiit dicens, Ostende mihi faciem tuam: ergo videtur, quod viderit ipsum Deum.
Quaeritur, quomodo potest esse, quod aliquis contempletur Deum nobilissima contemplatione, et non videat ipsum Deum., sicut Moyses contemplabatur : et cum in nobis concurrant plura in naturalibus intellectionibus, scilicet abstractio speciei a phantasmatibus, et unio ad intellectum possibilem, et illustratio intellectus agentis, cui horum assimilatur illa cognitio contemplationis tam sublimis?
Sed dicendum, quod Moyses non vidit ipsum Deum in se, sed in nobilissimis suis effectibus, scilicet gratiae, theophaniarum, quae sunt similitudines expressae divinae bonitatis.
Ad primum ergo dicendum, quod videre faciem est dupliciter, scilicet in se sine velamine, et sic videbitur facies Dei in patria : sed sic non vidit Moyses, sed vidit faciem in signis quibusdam divinorum effectuum, quae hic Dionysius vocat rationes subjectas, et in Exodi capitulo citato, v. 23, vocantur posteriora Dei: unde Deus dixit ad eum : Videbis posteriora mea, faciem autem meam videre non poteris.
Ad secundum autem dicendum, quod sicut est continuatio sibilium luminum, ita est continuatio intelligibilium : cum igitur divina accipi non possint per connexiones probabiles vel necessarias ex principiis primis, in quae sola potest intellectus agentis, sicut in propria sua Instrumenta, oportet ad ea cognoscenda, ut veniat sibi lumen intellectus angelici, quod multiplicat in animis nostris species, in quibus videntur divina, quae apud ipsum sunt magis unitae, sicut in Caelesti hierarchia ostensum est : et sicut etiam dicit Philosophus de divinationibus somniorum, quod " quia ex " principiis primis per modum scientiae " speculativae concludi non possunt, uni" tur ad ea accipienda intellectus noster cc motoribus superioribus : " et multo magis roboratur anima ad divina vivenda secundum quod divinum lumen descendit in ipsam,et forte conjungitur uterque modus, et istud lumen vocatur speculum aeterninatis, in quo viderunt Prophetae, quod speculum non est Deus, sed a Deo : et assimilatur illustrationi intellectus agentis illustrati super ea quae sunt naturaliter cognita : et istae sunt rationes de quibus hic loquitur Dionysius, quae dicuntur esse divina visa, et sic patet qualiter non videtur ipse Deus in nobilissimis contemplationibus : et hoc est quod quaerebatur.