Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. II.—Vers. 1.) Verbum quod vidit Isaias, filius Amos super Judam et Jerusalem. Et in priori Visione, quam jam exposuimus, ubi LXX interpretati sunt, quam vidit contra Judaeam et contra Jerusalem, in Hebraico scriptum est Al Juda Ujerusalem (): et in hac quae secunda est, in Hebraico similiter continetur. Et miror cur LXX Interpretes in illa dixerint, contra Judaeam et Jerusalem, et in hac de Judaea et de Jerusalem; nisi forte quia ibi appellatur gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen pessimum, filii iniquitatis, et principes Sodomorum, ac populus Gomorrhae, et civitas meretrix, et caetera istiusmodi, sensum magis 0042D quam verbum interpretati sunt: et hic quia statim prospera promittuntur: Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, et domus Dei in summitate montium, non contra Judaeam et Jerusalem, sed de Judaea et Jerusalem prophetiam intellexerunt: cum et 0043A in illa legerimus post comminationem prospera: Restituam judices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus: post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis; et in ista, post prospera, truculenta sit comminatio. Ecce dominator Dominus exercituum auferet ab Jerusalem et ab Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquae, et reliqua. Ergo juxta Hebraicum et in illa visione, et in isto sermone, quem vidit Isaias, filius Amos, de Juda et Jerusalem intelligendum est: non contra Judaeam et Jerusalem: vel pro Juda et Jerusalem, ut Symmachus transtulit: sed absolute, de 31 Juda et Jerusalem, in quo possunt et laeta et tristia contineri. Et hoc considerandum, quia ibi visionem videat; hic Verbum, quod erat in principio apud Deum: et in illa Judaeis 0043B comminans ad gentium veniat salutem; in ista a gentium salute incipiens, punito Israel, ex utraque vocatione credentes in Christi Ecclesiam congreget.