Antiquorum opiniones de rerum causis, ac principiis confutantur.
In hac summa continentur tria capita, quibus Philosophus opiniones superius recitatas de rerum principiis, impugnat. In prima parte cap. 1. usque ad g. Idem igitur, refutat ponentes unum principium corporeum, contra quos tres rationes adducit in communi, postea specialibus rationibus eos impugnat. Primo redarguit, quod omiserint ignem. Secundo quod terram.