Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 2.) Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium. Novissimos dies et in Genesi legimus, quod, vocante Jacob filios suos atque dicente: Venite ut annuntiem vobis quid futurum sit in novissimis diebus (Gen. XLIX, 1) : postea ad Judam, de cujus semine ortus est Christus, dixerit: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium. In his novissimis diebus erit hora novissima, de qua Joannes Apostolus loquitur: Filioli mei, novissima hora est (II Joan. I, 18) ; in qua abscisus lapis de monte sine manibus, crevit in 0043C montem magnum, et replevit omnem terram: a quo princeps Tyri in Ezechiele dicitur vulneratus (Ezech. VIII, 16, secundum LXX) . Hic mons in domo Domini est, quam Propheta suspirat, dicens: Unum petivi a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini, omnes dies vitae meae (Ps. XXVI, 4) ; et de qua Paulus scribit ad Timotheum: Sin autem tardavero, ut scias quomodo te oporteat conversari in domo Dei, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15) . Haec domus aedificata est super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, qui et ipsi montes sunt, quasi imitatores Christi (Ephes. II) . De hac domo Jerusalem Psalmista conclamat dicens: Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum, qui habitat 0043D in Jerusalem. Montes in circuitu ejus: et Dominus in circuitu populi sui (Psal. CXXIV, 1) . Unde et super unum montium Christus fundat Ecclesiam, et loquitur ad eum: Tu es Petrus, et super 0044A hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18) . Simile quid ad desiderantem animam suam, et impatienter domum Dei videre cupientem, sanctus loquitur: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me (Psal. XLI, 6) ? Et iterum: Haec recordatus sum et effudi in me animam meam: quoniam pertransibo in locum 32 tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei: in voce exultationis et confessionis sonus epulantium (Ibid., 5) . LXX, Manifestum montem Domini, et domum Dei super capita montium, transtulerunt. Quod testimonium eisdem verbis et Michaeas propheta posuit: quae in suo loco exposui (Mich. I) .
Et elevabitur super colles. Qui in capitibus montium ostensus est et paratus, iste super colles elevabitur. 0044B De quibus montibus et collibus et in Cantico canticorum sponsa loquitur: Vox fratruelis mei: ecce hic venit saliens super montes, transiliens colles: similis est fratruelis meus capreae vel hinnulo cervorum in montibus Bethel (Cant. II, 8, 9) .
Et fluent ad eum omnes gentes: et ibunt populi multi. Omnes enim gentes servient ei, cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8) : ut serviant ei juxta Sophoniam sub jugo uno, de quibus idem propheta testatur: Ex finibus fluviorum Aethiopiae afferent tibi hostias (Soph. III, 10) . Et in septuagesimo primo psalmo legimus: In conspectu ejus procident Aethiopes (Psal. LXXI, 9) . In nomine enim Jesu omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, 0044C et infernorum (Philipp. II) .