IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Adversus eos qui unum, et eos qui plura principia corporea omnium rerum statuebant.
Quicumque quidem igitur unum ipsum esse, et unam quamdam naturam esse, et materiam ponunt et eam corpoream, ut magnitudinem habentem, palam quia multipliciter delinquunt.
Postquam Philosophus opiniones antiquorum de causis et principiis recitavit, nunc contra eas incipit disputare, unde ista pars dividitur induas. Primo disputat contra opiniones dictas. Secundo concludit intentum, et continuat se ad dicenda. Secunda ibi: In fine hujus primi : Quoniam ergo dictas. Circa primum duo facit. Primo disputat contra eos, qui principia rerum corporea ponebant, et magis Physice loquebantur. Secundo contra eos, qui principia rerum incorporea ponebant, et minus Physice loquebantur. Secunda ibi : Quicumque vero de omnibus. Prima in duas, nam primo disputat contra ponentes principii unitatem. Secundo contra ponentes principiorum pluralitatem. Secunda ibi : Idem quolibet. Prima in duas. Quia primo in generali. Secundo magis specialiter disputat contra eos. Secunda ibi : Et adhuc facile. Prima in duas. Primo proponit, quod ponentes unum principium materiale multipliciter deliquerunt. Secundo ponit rationes contra eos. Secunda ibi : Corporum elementa. Dicit ergo quod quicumque ipsum omne, id est, universum ponunt unum esse, et unam quamdam naturam, id est materiam, et eam corpoream et magnitudinem, id est dimensionem habent, palam supple ex dictis,quia multipliciter deliquerunt. Deinde cum dicit:
Corporum enim elementa ponunt solum, incorporeorum vero non existentibus et incorporeis.
Ponit tres rationes contra eos. Secunda ibi: De generatione vero. Tertia ibi : Amplius autem non substantiam, etc. In prima parte talem innuit rationem : Quicumque omnidus entibus principia habentibus, principia non assignat,.insufficienter de principiis opinatus est, sed ponentes tantum unum principium materiale sunt hujusmodi: ergo etc. Minorem probat, quia principium corporeum non potest entibus incorporeis applicari; sed multa sunt entia incorporea, quae scilicet habent principia ; ergo omnibus entibus principia habentibus, principia non assignant; ergo insufficienter loquuntur de principiis. Dicit ergo, quod corporum enim elementa, id est principia ponunt solum, scilicet dicti Philosophi: incorporeorum autem non exislenlil bus, et incorporeis, id est, licet sint entia incorporea, principia non assignant. Deinde cum dicit :
De generatione quoque et corruptione causam dicere conantes, et de omnibus Physice tractantes, motus causam auferunt.
Ponit secundam rationem, quae potest sic formari : Quicumque in sui positione necessario praesupponit motum, tractans de principiis debet principium motus assignare: sedisti necessario supponebant motum esse, quod patet: tum quia causas generationis et corruptionis supponebant, quae vel sunt motus,vel sine motu esse non possunt; tum quia de rebus naturalibus alitur aliter pertractabant ; Naturalis autem praesupponit motum: ergo debuerunt motus principia assignare, sed non fecerunt,quia non assignabant causamefficientem,quaeest principium unde motus ; ergo insufficienter de principiis tractaverunt. Dicit ergo, quod de generatione et corruptione causas dicere conantes, scilicet antiqui de omnibus Physice, id est, naturaliter tractantes, motus causam auferunt. Deinde cum dicit :
Amplius autem substantiam nullius posuere causam, nec quod quid est.
Ponit tertiam rationem, quae talis est : Res naturalis non tantum constat ex materia, sed etiam ex forma; ergo ipsi cum formam non posuerunt causam, sive principium rerum, insufficienter de causis naturalium dixerunt. Dicit ergo, quod amplius nec substantiam, id est, formam, ponere causam nullus, supple voluit, nec ipsum quod quid est, quod est idem.
Notandum, quod rei formam vocat rei substantiam et quod quid est: substantiam quidem, inquantum ipsa est principale principium subsistendi: quod quid autem, inquantum est principium cognoscendi ; nam quod quid est, est objectum intellectus, ex 3. de Anima. Vel aliter substantiam, inquantum est principalius principium essendi ; quod quid est, inquantum est principalius principium definiendi, nam principalior pars definitionis est differentia, quae a forma rei sumitur. Deinde cum dicit :
Et ad hoc facile esse quodcumque simplicium corporum principium, excepta natura, non considerantes eam quae ex invicem generationem, aliqualiter faciunt. Dico autem ignem, et aquam, et terram, et aerem, haec quidem enim congregatione, illa vero disgregatione ex ad invicem fiunt; hoc autem ad prius esse et posterius plurimum differant. Aliqualiter enim utique videbitur maxime elementare esse omnium, ex quo primo fit congregatione, tale vero est, quod minutissimae partis et subtilissimum est corporum: unde quicumque ponunt ignem principium, maxime confesse rationi huic dicunt, tale vero et aliorum unusquisque confitetur elementum esse quoddam corporum : Nullus enim posteriorum, et unum dicentium terram elementum esse voluit, palam quia propter magnitudinem partialitatis. Quodlibet autem trium elementorum judicem quemdam accepit; hi namque ignem: illi vero aquam: alii acrem hoc esse dicunt. Sed quare terram non dicunt quemadmodum hominum multi, omnia namque terram esse dicunt. Dicit autem et Hesiodus terram primam corporum faciam esse, sic enim antiquam, et popularem contingit existimationem esse. Secundum igitur hanc rationem, nec si quis horum aliquid dicit praeter ignem, nec si quis aere quidem spissius hoc ponit, aqua vero subtilius, non recte utique dicet.
Disputat contra eos magis in speciali. Circa quod duo facit. Primo disputat contra eos specialiter qui praetermiserunt ignem ponere principium. Secundo contra eos, qui praetermiserunt terram. Secunda ibi: Si vero est, quod in generatione. In prima parte quae continet litteram prolixam, intendit talem rationem. Omnes Philosophi antiqui circa principium materiale sic se habuerunt, quod nullus eorum posuit terram esse principium per se, ideo dicit, quod omnia elementa praeter terram habuerunt judicem. Ratio motiva fuit, quia de ratione principii est subtilitas et simplicitas, et quia terra est grossior inter omnia elementa, ideo nullus terram esse principium judicavit. Ad subtilitatem ergo aspicientes aliqui dixerunt illud principium esse aquam, quia ipsa est subtilior quam terra; aliqui aerem, quia ipse est subtilior quam aqua: aliqui ignem, quia ipse est subtilior aere : tunc sic, si subtilitas est causa ponendi aliquod principium esse, ergo quanto subtilius, tanto ma gis debet poni principium; sed ignis est subtilissimum corporum ; ergo et maxime principium; male ergo fecerunt ponentes aliquod corpus esse principium, puta aquam, vel aerem, praetermittendo ignem, et hoc est quod in tota ista littera intendit.
Dicit ergo, resumens eorum positionem, quod adhuc quodlibet simplicium corporum, id est, elementorum esse quoddam principium, quodammodo faciunt, scilicet antiqui praeter terram, quae scilicet corpora simplicia: namsunt speculantes ad invicem generationem, id est, quae ad invicem generantur, quod exponens subdit : Dico autem, et ignem, et aquam . et aerem, ei terram, scilicet ad invicem generari, haec enim congregatione, illa vero disgregatione ex ad invicem fiunt ; hoc autem ad prim esse, et posterius plurimum differunt, scilicet generari aliquid per congregationem et disgregationem. Vult dicere quod elementa spissiora et grossiora generantur ex subtilioribus per congregationem,id est,condensationem. Subtiliora autem ex grossioribus fiunt per disgregationem, id est, rarefactionem: et quia illud ex quo aliquid generatur, habet respectu ejus rationem prioris, ideo dicit, quod multum differunt hoc esse prius, vel posterius, quod sequitur, et ostendit cum subdit : videbitur enim nunc, scilicet alicui elementum maxime omnium ; illud scilicet ex quo fit primo aliquid congregatione, id est, per congregationem et inspissationem: tale vero, ex quo, scilicet fit aliquid isto modo, est minutissimae partis, et est subtilissimum corporum ; patet ergo, quia illud ex quo fiunt alia per inspissationem, est subtilissimum, et partes habens minutissimas, oportet quod sit simplicius, et prius ipso composito: patet quod tale principium habeat rationem prioris, quod magis etiam exponit per antiquorum positiones. Subdit enim, unde quicumque ponunt ignem principium, maxime confitendo hanc ralionerti dicunt,scilicet quia est corpus subtilissimum i tale vero scilicet corpus subtile, confitetur quilibet aliorum, scilicet Philosophorum , esse ipsum elementum, id est, principium corporum; quod patet. quia nullus praeteritorum, scilicet Philosophorum naturaliter loquentium, unum primum dignatus est terram ponere elementum: palam id est, propter istam rationem, scilicet propter magnitudinem partialitatis, id est, quia terra est magnarum et grossarum partium ; quodlibet autem trium elementorum, scilicet aliorum a terra, judicem quemdam accepit ; hi namque ignem ;hi vero aquam ; alii vero aerem, hoc scilicet unum principium dicunt esse; sed quare non dicunt, et terram, scilicet esse principium, quemadmodum hominum multi, omnia namque terram esse dicunt; dicit autem, et Hesiodus terram principium fieri omnium corporum, tanquam, scilicet principium eorum: sic enim antiquam, et publicam, id est communem contingit esse suspicionem, id est, opinionem, quod terra sit principium, et substantia omnium rerum. Vult dicere quod quare Philosophi non dixerunt terram esse principium, non fuit causa, quia fuit contra communem omnium opinionem, nam multitudo hominum hoc existimabat quod terra esset omnium substantia, sicut et ipse Hesiodus, qui unus de prioribus Poetis Theologicis dicitur fuisse. Restat ergo quod hac sola ratione posteriores Naturales negaverunt terram esse principium, propter spissitudinem et grossitudinem suarum partium: constat autem quod aer et alia elementa, et si quid etiam est medium inter ea, ut superius dicebatur, habent grossiores partes quam ignis ; si ergo aliquid ponitur principium propter partium subtilitatem, multo magis ignis. Et hoc est quod concludit, ergo secundum hanc rationem, scilicet antiquorum, nec si quis horum, scilicet elementorum aliquid dicit esse, scilicet principium praeter ignem ; nec si quis ponat aliquod medium esse, scilicet principium, scilicet aere spissius, aqua vero subtilius, nec recte dicit, quia scilicet secundum illam rationem solus ignis, et nullum aliud elementum ponendum est esse principium.
Notandum, quod illud medium, quod antiqui ponebant principium, quidam dixerunt esse medium inter ignem et aerem ; spissius quidem igne, subtilius autem aere, ut superius dicebatur: quidam vero dixerunt illud esse medium inter aerem et aquam; spissius quidem aere, et subtilius aqua, ut hic dicitur expresse. Ratio hujus positionis esse potuit, quia antiqui Philosophi loquentes de rerum principiis, maxime loquebantur de principio materiali, puta illud unum sive plura ; principium autem materiale de se non habet contrarietatem, sed est in potentia ad utrumque contrariorum. Cum igitur in extremis magis reservetur contrarietas quam in medio, ideo aliqui Philosophi posuerunt principium rerum aliquod medium altero duorum modorum dictorum, credentes ex hoc magis tangere naturam materialis principii. Deinde cum dicit:
Si vero quod est generatione posterius natura prius, et quod est digestum, et contractum posterius generatione, horum utique erit contrarium, aqua quidem aere prior, et terra aqua. De ponentibus quidem igitur causam unam, qualem diximus, sint haec dicta.
Ponit secundam rationem, quae est contra praetermittentes terram, et potest sic formari: quod est posterius generatione, est prius secundum naturam, et per consequens magis principium: processus quidem naturalis est ab imperfecto ad perfectum: sed quod est densius et compositius, est posterius generatione, quia natura procedit in sua actione a simplicibus ad composita ; ergo tale est prius natura et magis principium: ultra, sed terra est corpus densius et compositius quantum ad partium grossitiem; ergo terra magis est principium, non ergo debuit praetermitti. Dicit ergo : si vero quod est generatione posterius, est prius natura, et quod est digestum et contractum, id est, congregatum et spissum,posteriusest generatione, contrarium erit horum, quae scilicet dicta sunt: aqua quidem est prior aere, quia, scilicet spissior, et terra prior quam aqua, eadem ratione. Concludit autem, ergo de ponentibus causam unam, qualem diximus, scilicet materialem, sint ea dicta.
Notandum, quod, ut supra dicebamus, non solum elementa spissiora ex subtilioribus generantur, sed etiam e converso: non solum enim ex terra ignis generatur, sed etiam ex igne terra; omnia enim elementa ex se invicem generantur secundum quod dicitur 2. de Generat. text. c. 7. et inde ; ex ea ergo parte, qua grossiora ex subtilioribus generantur, quanto corpus est subtilius, tanto magis est ponendum principium, cum illud ex quo alia fiunt, habent principii rationem. Subtilissimum autem corpus est ignis, et sic secundum istam viam ignem ponendum est magis necesse esse principium quam aliquod aliorum. Ex ea autem parte qua e converso subtiliora ex grossioribus generantur, et quanto corpus est grossius, tanto magis ponendum est esse principium: grossissimum autem corporum est terra, et sic secundum istam viam terra magis ponenda erat principium quam aliquod aliorum. Ex quibus patet quod cogebantur contrariis rationibus, ut diversa principia ponerent, et sic deficerent dupliciter ; tum quia ignem et terram praetermittebant; tum quia dato quod ponerent principia includebant in sua positione repugnantiam manifestam, cum alias principium non ponerent nisi unum. Deinde cum dicit: