Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 7.) Quia repleti sunt olim, et augures habuerunt, 35 ut Philisthiim. Pro Philisthiim semper 0046D LXX alienigenas interpretati sunt, nomen commune 0047A pro proprio, quae est hodie gens Palaestinorum, quasi Philisthinorum, quia P litteram sermo Hebraicus non habet; sed pro ea Phi Graeco utitur. Unde illud quod in Psalmis dicitur, cum enumeratione gentium caeterarum: Mihi alienigenae subditi sunt (Psal. LIX, 10) , non omnes exteras nationes, sed proprie Palaestinos significat. Redditque causas quare projecerit Deus populum suum domum Jacob: quia repleti sunt, inquit, ut fuerunt in principio, auguribus, et ominibus, cunctisque sordibus idololatriae. Non attendenda omina nec auguria, Mose scribente, cognoscimus, quae habuerunt gentes, quas ejecit Dominus a facie Israel, Chananaeorum, Amorrhaeorum, et Chethaeorum. Hunc locum Ecclesiae tractatores aliter, atque aliter edisserunt. Quidam 0047B enim volunt hoc significari, quod projecto populo Judaeorum, ingressus sit terram quondam repromissionis Romanus exercitus; et ejectis Judaeis, habitaverint in Judaea alienigenae, qui de toto orbe diversarum gentium accolae sunt, adducti a Tito, et Vespasiano, et Hadriano, caeterisque principibus. Alii autem putant hoc non pertinere ad Romana tempora, sed ad superiora, priusquam a Babyloniis vastarentur, quod sub impiis regibus fuisse narrantur, et a Domino derelicti sunt.
Et pueris alienis adhaeserunt. Pro quo LXX transtulerunt: Et filii multi alienigenae nati sunt eis. Symmachus: Et cum filiis alienis applauserunt. Pro quo scriptum est in Hebraico Jesphicu (), quod Hebraei interpretantur, ἐσφηνώθησαν, et nos vertimus, 0047C adhaeserunt, ut vitiorum in gente Judaea turpitudo monstretur. Intantum autem Graeci, et Romani hoc quondam vitio laboraverunt, ut et clarissimi philosophorum Graeciae haberent publice concubinos: et Adrianus philosophiae artibus eruditus, 0048A Antinoum consecrarit in Deum, templumque ei ac victimas, et sacerdotes 36 instituerit, et ex eo Aegypti civitas ac regio nomen acceperit. Inter scorta quoque in fornicibus spectaculorum pueri steterint publicae libidini expositi: donec sub Constantino imperatore, Christi Evangelio coruscante, et infidelitas universarum gentium, et turpitudo deleta est. Porro LXX conjuges eorum violatas esse significant, dum filios alienos Judaeis generant. Symmachus quodam circuitu, et honesto sermone plaudentium, eamdem cum pueris turpitudinem demonstravit.