Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 9.) Et repleta est terra ejus idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum, et incurvavit se homo, et humiliatus est vir. Ubi quondam 0049B erat Templum et religio Dei, ibi Adriani statua, et Jovis idolum collocatum est. Quod multi super illo testimonio interpretantur, quod in Evangelio legimus: Cum autem videritis abominationem desolationis stantem in sancto loco (Marc. XIII, 14) . Et operi manuum suarum inclinati sunt: et homo, rationale animal, aes adoravit, et lapidem. Sunt autem qui haec de Judaeis interpretentur, quod antequam caperentur a Babyloniis universa haec fecerint, et ideo dimissi sunt a Deo. Unde et in fine capituli ponitur: Ne ergo dimittas eis. Possumus secundum anagogen et hoc dicere, quod omne dogma contrarium veritati adoret opera manuum suarum, et constituat idola in terra sua, et incurvetur homo, et humilietur vir, et se erigere non possit: quia sit a diabolo colligatus, nisi 0049C illum erexerit Dominus, exemplo illius mulieris, quam Satanas vinxerat annis decem et octo, ut nequaquam coelum, sed terram semper aspiceret (Luc. XIII) .
Ne ergo dimittas eis. Pro quo LXX interpretati sunt: Et non dimittam eis. Si Deus loquitur, ita intelligendum est: Quia tanta fecerunt, non parcam eis, nec tam innumerabilia peccata dimittam. Si Propheta, sic sentiendum: ne ergo dimittas eis, qui tanta scelera perpetrarunt. Quod si de Romanis intelligimus, verior interpretatio est: qui subvertentes templum Dei, non eum adoraverunt, qui victoriam praebuit, sed idola manuum suarum. Sin autem de Judaeis, Prophetae truculenta sententia est, ut contra populum suum orare videatur, cui supra dixerat: Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.