COMMENTARII IN DE MYSTICA THEOLOGIA.
DE MYSTICA THEOLOGIA. ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO,
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S, J, INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH, CORDERII, S. J. INTERPRETATIO..
BALTH, CORDERII, S. J, INTERPRETATIO.
BA.LTH. CORDERll, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII. S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERIl, S. J. INTERPRETATIO.
Oportet auiem, etc.
DEINDE ostendit diversitatem inter negationes et affirmationes divinas, et dici- tur, quod in affirmationibus divinis incipimus a primis, id est, nobilioribus, et quod per media, descendimus usque ad ultima de Deo : in libro de Hypotyposibus, quae sunt propria ipsius in se : deinde in libro de Divinis nominibus proprias processiones ipsius intellectuales, et inter has etiam post nobiliores, sicut bonum, et ens : et ultimo sensibilia symbola, in libro de symbolica Theologia. Sed in negationibus divinis est e contrario : quia oportet nos negando res a Deo incipere ab ultimis, id est, ab infimis, et per principaliora ultimis, quae sunt medica, ascendere ad extrema, id est, ad summa: sicut si primo dicamus, quod non est lapis, et deinde, quod non est leo, et sic de aliis sensibilibus, et deinde quod non est vivus, nec vita, etc. : et hoc modo procedentes in negationibus cognoscamus illam ignorantiam, id est, divinam eminentiam ignotam nobis, revelate, s me aliquo velamine creaturae : ipsam dico circumvelatam ab omnibus noscibilibus, quae sunt in omnibus existentibus : in omnibus rebus quae cognoscuntur per
suas formas, ipsae formae sunt imagines divinae pulchritudinis, per quarum cognitionem venimus in illud occultum, quod velate repraesentabatur in eis. Et ad idem redit quod sequitur, et videamus illam supersubstantialem caliginem divinae eminentiae, occultam, id est, ocultatam ab omni lumine quod est in existentibus, sicut veritas rei occultatur in imagine repraesentante ipsam in aliena na- tura .