COMMENTARII IN DE MYSTICA THEOLOGIA.
DE MYSTICA THEOLOGIA. ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO,
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S, J, INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH, CORDERII, S. J. INTERPRETATIO..
BALTH, CORDERII, S. J, INTERPRETATIO.
BA.LTH. CORDERll, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII. S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERIl, S. J. INTERPRETATIO.
Ad evidentiam eorum quae dicuntur in hoc capitulo, tria quaerantur:
Primo, Utrum per non videre et non cognoscere, possimus Deum videre et cognoscere?
Secundo de modo, quem ponit, divinae imitationis.
Tertio de hoc quod dicitur, contrarium. esse ordinem affirmationum et negationum.
Circa primum sic proceditur.
1. Videtur enim, quod per non videre non possit Deus cognosci : omne enim per quod cognoscitur alterum sicut per medium, oportet quod habeat aliquam habitudinem per quam illud possit concludi ex primo, sicut est in syllogismis, vel ad minus quod habeat aliquam viam per quam possit deveniri in illud, sicut per lumen fidei infusum devenimus in articulos : sed non videre et non cognoscere, non habet aliquid talium : ergo per
non videre et non cognocere, non possumus cognoscere Deum.
2. Praeterea, Per privationem non venitur in habitum,sed c converso : sed non videre et non cognoscere dicunt privationem cognitionis et visionis : ergo per ea non venitur in cognitionem et visionem Dei.
3. Ad idem, Aut non videre istud, per quod Deus videtur, ponit aliquid, aut nihil. Si nihil, cum ex puris negationibus non possit aliquid concludi, quia non est ex puris negationibus aliquis syllogismus, vel ex omnibus negativis, per hoc non venietur ad aliquam cognitionem. Si autem ponit aliquid, et negat aliquid, aut est principium cognitionis divinae seu via quaedam per hoc quod negat, et hoc iterum non potest esse, propter id quod.dictum est : aut per id quod ponit, et sic magis debebat significari via divinae cognitionis per affirmationem quam per negationem visionis.
4. Ad idem, Nobilissimus modus visionis maxime remotus est ab omni negatione visionis, sicut maxime album maxime removetur a nigro : sed sicut dicit Augustinus, " Nobilissimo modo vi" dentur ea quae sunt in anima per sui " essentiam, inter quae est Deus : " ergo modus videndi Deum est maxime remotus ab omni non videre.
Sed dicendum, quod in Deo vacant omnes modi cognoscendi nobis naturales, quibus scientias acquirimus : neque per se notus est sicut princi pium : neque propter quid, quia non habet causam : neque quia, cum non habeat effectum proportionatum : sed mens nostra suscipit quoddam lumen divinum, quod est supra naturam suam, quod elevat eam super omnes modos visionis naturales, et per quod venit ad visionem Dei, confuse tamen et non determinate cognoscens : et ideo dicitur, quod per non vi-.dere videtur Deus, scilicet per non videre naturale.
Ad primum ergo dicendum, quod in anima suscipitur quoddam lumen quod causat non visionem secundum modos naturales : et illud lumen habet viam confusam in Dei cognitionem, et per illud non videre habet viam.
Ad secundum dicendum. quod non est ibi pura negatio, sed receptio cujusdam luminis habitualis, per quod devenit ad actum divinae visionis.
Et per hoc etiam patet solutio ad tertium, quod non est pura negatio, sed negatur modus naturalis visionis, et relinquitur susceptio supernaturalis luminis, quod tamen magis notificatur per negationem, eo quod non invenimus aliquid notum nobis, quod proprie de Deo praedicemus, propter eminentiam simplicitatis ejus, cum praedicationis veritas fundetur in alia compositione : sed, sicut dicit Gregorius, " Balbua fiendo excelsa Dei resonamus. "
Ad quartum dicendum, quod nobilissimus videndi modus, est duplex : vel ex parte medii, sicut scientia secundum quid, et iste modus maxime est remotus a visione Dei, et sic non est modus nobilissimus divinae visionis : vel ex parte objecti, ut dicatur nobilissimus modus visionis : sed iste propter eminentiam objecti habet plurimum non visionis, ut dicit Philosophus. Sciendum tamen, quod dictum Augustini habet calumniam : non enim sufficit aliquid esse in intellectu formali ad hoc quod cognoscatur, nisi informetur forma ejus, et sic fiat actu, sicut materia fit actu per formam agentis in ipsa, et non per essentiam ipsius, etiamsi in ea esset : unde dicit Philosophus, quod " intellectus intelligit se sic-" ut et alia.
Circa secundum sic proceditur.
1. Videtur, quod creaturae non efficiant divinam visionem : non enim est idem adminiculans et efficiens : sed creaturae, cum in eis sit vestigium et imago Dei, adminiculantur ad Dei cognitionem : ergo non efficiunt.
2. Praeterea, Eadem est via composi- tionis et resolutionis : quia per eadem media de primo venitur ad ultimum, et de ultimo ad primum : sed via qua proceditur a causa prima in effectus suos, in quos se infundit, est quaedam via compositionis, et significatur affirmative, quia omnia dicuntur de ipso per causam : ergo sic per affirmationes erit via redeundi in ipsum ad unionem suiipsius, et non per negationes.
3. Praeterea, Negationes nihil inferunt nisi ponantur cum aliquo communi, sicut si est animal, et non rationale, dicitur, ergo irrationale, et sic de aliis : sed Deus non est in aliquo communi cum aliis ; ergo per negationes nihil potest de ipso inferri.
Sed dicendum ad primum, quod creatura potest dupliciter considerari, aut in ratione vestigii in quantum ducit in Deum, et sic confert ad cognitionem ipsius qua cognoscitur ut causa : aut in quantum procedit in diversitate essentiae et speciei et generis et principiorum, sicut ens est commune substantiae et accidenti, et hoc modo efficit ad cognitionem ipsius qua videtur in sua natura : et hanc cognitionem vocat increatam visionem, quia est sine respectu ad causata.
Ad secundum dicendum, quod in via compositionis in essentialibus rei proceditur affirmando, et similiter in resolutione, sicut de substantia in corpus, et de hoc in animal, et sic usque ad individua praedicando, et e converso subjiciendo, quia non differunt per essentiam : sed. in via compositionis, quae est de causa separata per essentiam in causata, est modus affirmationis : quia sic manifestatur causa ut causa, quae in quantum haec recipit praedicationem effectuum : sed si reditur in ipsam, quaeritur ipsa essentia causae : et ideo cum sit separata ab omni-
bus causatis, oportet quod per negatiotiones procedatur.
Ad secundum dicendum, quod Deus non habet aliquid commune, quod sit in ipso et creaturis, nec ut species, nec ut genus, nec ut principium analogiae : sed est ibi tantum communitas imitationis, qua causata imitantur causam quantum possunt : et haec non est vera communitas : et ideo nulla est de Deo vera praedicatio apud nos, sed loquimur sicut possumus de ipso.
Circa tertium sic proceditur.
1. Videtur, quod non sit nccessarium in negationibus ab infimis procedere : sicut enim per essentiam ab ipso infima, ita et media et summa removentur : ergo indifferens est a quocumque incipiatur.
2. Praeterea, Illud a quo omnia removentur, nihil est omnium : si igitur a Deo omnia removentur, ut hic dicitur, videtur quod ipse nihil sit omnium, et sic non erit falsum quod insipiens in corde suo dixit .
3. Praeterea, Omnis negationis causa est aliqua oppositio vel disparatio : haec autem reducuntur ad aliquam communitatem, Deus autem nihil habet commune cum aliis, quia esset compositus et haberet aliquas differentias constituentes : ergo videtur, quod non possit aliquid de ipso negari, neque suprema, neque infima.
Sed dicendum ad primum, quod negatio causatur ab aliqua distantia, et ideo infima quae magis a Deo distant, naturali ordine negationis prius ab ipso removentur : sed affirmationes divinae fundantur super influxum causae in causata : et quia infima non habent influxum in prima, sed e contrario, ideo est naturalis ordo, ut procedatur in affirmationibus a supremis ad infima.
Ad secundum dicendum, quod per hoc quod omnia a Deo removentur, sequitur quod non sit aliquid omnium quasi coordinetur eis, sed quod sit super omnia quae eum imitantur, et per hoc non removentur.
Ad tertium etiam patet solutio per ea quae prius dicta sunt: quia quamvis non sit communitas Dei ad alia, et aliorum ad invicem est tamen communitas imitationis.